장음표시 사용
121쪽
A uis calere,ignobilis insula inter Samothracen & Chersonesum, pli
Caleti, Straboni inter Galliae Belgicae urbes ponuntur. Sic enim scribit Iib. , Caetem Menapiis, ad mare proximi sunt, Morini &Bellovaci, & Ambiani, & Suessiones,& Caletibusque ad Sequanae amnis exitum. Hactenus Strabo. caleti porri, linea vela texunt, aut re Plinio lib. I'. p.r,Cadurci linquit Caleti, Ruteni,Bituriges, viti que hominu existimati Morini, imb vero Galliae uni
Caletranus ager, non longh a Volaterranis in Italia. Plinius, In
eadem parte oppidorum veterum nomina retinent agri Crusturim ius,Caletranus.
Calicadnus,Ciliciae flumen est. Author Plinius lib.f. p.r δ' Calicula, urbs Hispaniae Ptolemaeo,Calucula Plinio dicta. Catingae,gentes Indicae ad mare. Plinius lib.6. cap.II. 8c IQ. De quibus rursum lib.I. cap.r. se scribit, In Calingis eiusdem indiae
gente quinquennes concipere foeminas,octauum vitae annum non
Calingit, Asiae populi, quibus vicina est Ampelone Milesiorum
colonia. Author Plinius lib.6. p. 28. Calingon, Indiae promontorium, ut tradit Plinius lib. si cap. 2o Calinipaxa, Scytharum oppidum,authore Plinio lib. cap. I. . Calinus, statuarius,cuius meminit Quintilianus.
Calipolis, seu Callipolis, Europae urbs est ad Hellespontum, urbibus Asiae opposita. Plinius, Hellespotus septem stadiis Europam ab Asia diuidens, quatuor illic inter se contrarias urbes habet,in Earopa Callipolin & Seston: In Asia Lampsacum. & Abydon. Haec
porro C alipolis non adeo celebris est atque illa Macedonica, cuius Liuius meminit Decad. . Est & Calipolis una ex insulis quas AE- olidas vocamus, alio nomine dicta Strongyle, Dionysias. Plinius. Calisto, Lycaonis regis Arcadiae filia, sese Dianae comitem addixit.Compressa deinde ab Ioue, utero in balneis apparete, du simul lauaret, ab ea repulsa, Arcadem in sylvis peperit, de qua anse diximus in dictione ARCTOS.Callet, Hispaniae oppidum, stipendiarium non liberum, dicente Plinio lib.3 cap.primo, Stipendiaria,Callet,Calucula,Castra gemina, illipula minor, S C. Callias,Atheniensis Comicus filius Lysimachi,qui cognominatus est Schoenion,quod funes ob paupertate torqueret. Callias item Lamplutus cognominatus, dux Atheniensium nobilis,contra Artaxerxem missus.Author utriusque Suidas . Callias Methy-
122쪽
Ii ς mnaeus grammaticus,que Strabo dicit Alpheum Sapphoque poe
Callicrates,artifex ex ebore, Armicas, & alia in parua secit animalia, ut partes earum cerni non possent. Author Plinius. Callimachus, poeta Cyrenaeus, filius Batti, discipulus Hermo cratis Iasei grammatici, vixit apud Ptolemaeum Philadelphum usque ad Euergeten bibliothecae regiae praesectus. ne poematis genus attigit. In aduersarium poema acerbissimum, quem ficto nomine Ibin appellat unde Ovidius poeta nomen & argumentum mutuatus est .Edidit Elegias quoque dc epigrammata, Sc hymnos, aliaque complura. Ex Suida. Horum omnium nihil extat praeter elegiam unam in lauacrum Palladis,& quosdam hymnos in deos. Callimachus alter sculptor se 'res νον nominari studuit, quasi artis interpoliatore, dc qui eam in tenuiore exquisitioremque disciplinam reduxit: τι- enim liquefacere constareque est. Nam ipse prius lapide perforauit, nutatimque tractauit.Author Pausanias. Callinicus,sophista Syrius, vel Arabs,profitebatur Athenis.s psit de Cacozelia, de Rhetorica ad Cleopatra,de rebus gestis Aleiaxandri,& alia quaedam .Author Suidas. Calliope,pen .corr. una musaru,S quide praestantissima, ut dixit Hesiodus, quae etia Calliopea dicitur. Ouid. y.Fastorum, Prima sui coepit Calliopea chori.
Callipidae, Scythiae Europeae populi ad Hypanim nuuium: Sulinus Callipodas vocat: Pomponius Mela Callipidas .eosdem Herodotus Graecoscythas nominat,qubd ex Graecis Scythae facti sint. Callipus, Athenitas Platonis auditor interfectus a Syracusanis, quod tyrannide post Dionysium a rederetur. Dioneinaque patriae liberatore per proditione interfecisset. Author Plutarch' in Dione. Calliroe,filia Lyci hominis sanguinarii,& hospites immolantis, a Diomede relicta que Troia redeuntem benigne susceperat,& paternis liberauerat insidiisὶ laqueo se suspendit. Author apud Plutarchum Iubas,lib. 3. reru Africanarum. Calliroe, fons Atticae. Plinius lib. .cap.7, In Attica sontes, Cephisia, Larine,Calliroe,Ennea crunos. Hactenus Plinius. Est igitur Calliroe ων' ακρεννις dictus,id est cuius aquae ductus, vel scaturigines sint novem. Statius Ia Thebaid .id eleganter expressit. Et quos Calliroe novies errantibus undis
Implicat. Calliroe item nomen est urbis. Calliste,vide infra in dictione THER A.
Callisthenes, Olynthius discipulus, de propinquus Aristotelis, unus E comitibus Alexandri, vir ingenio doctrinaque praestans,
123쪽
seripsit historiam philosophorum, secundus a Xenophonte, in qua
res Alexandri gestae continentur. Tandem quasi author coniura tionis Hermolat ab Alexandro indignis modis interficitur. Suspectus quoque quM non uti caeteri,adorandum eum putauerit. Troiagus lib. XX IMI. Callistus, unus inter comites Iuliani principis expeditionis, heroico versu eius historiam conscripsit. Author Volaterranus. κα- est bonus portus,ita Graeci nominarunt a re scilicet, ut solet frequetissimEScythiae Europeae portus est in Euxino super Tauricos . Author Pomponius Mela lib.a. Calostoma, Plinio commemoratur inter Danubii fluuii ostia, ut ante visum est in dictione BOREOST OMA.
Calpas,Bithyniae portus est prope Rhoesum fluvium, & Sangariu . Author Plinius lib. 6.cap. i. Straboni tamen amnis est: sic enim
scribit libro ia, Inter Cacedonem & Heracliam multi amnes fluui. E quibus est Psillis,N: Calpas,& Sangarius. o Calpe Europae mons est, ut Abylla Africae, inter se oppositi,ut author est Plinius, de quibus ia antε scripsimus in dictione ABYLA. Calcioli, Ptolemaeo: Carseoli Plinio,vrbs Sabinis proxima.Vul'go Talia m. lucula, pidum Baeticae,ex stipendiariis. Author Plinius cap. primo,lib. s. Calyba, Thraciae urbs, teste Strabone Iib. 7, Supra Byzantium linquit gens Astorum, id est ciuium iacet: in qua Calyba ciuitas est.eam Philippus Amyntae filius collectis de exercitu ignavissimis
habitandam constituit. Calycadnus, Ciliciae fluuius,ad quem Seleucia ciuitas sita est,iuxta Sarpedonem promontorium,Straboni lib. I . Calydium, Italiae oppidum in Appia via,Brundusium ducens. Strabo lib.quinto. Calydna, Cariae oppidum,authore Plinio lib. quinto, p.r7. Est item Calydna insula una ε Sporadibus,eodem Plinio authote libro
Calydon, AEtesiae oppidum est septem milium quingentorum
passuu a mari iuxta Euenum amnem. Plinii verba cap. a. libro Φ,
Ipsa Calydon OEnei patris Meleagri regia fuit, quae syluae agesque& apro cognomen imposuit, de quibus multa metio est apud Ourdium lib. Transform.8. Non tactatim & in Britannia Calydoniam sylvam esse: verum vocabula syllabis dignosci. Nam Calydon pro AEtoliae oppido, nultima corripit. Lucanus lib.6, Euenus Calydona secat.Pro Britaniae sylva producit,olitera correpta. Martialis, Disiligod by Corale
124쪽
Nuda Calydonio se viscera praebuit urso. Item, Quinte Calydonios Ouidi visure Britannos. Et Silius lib.3, Inque Calydonios primus trahet agmina lucos. Calypso, est nympha Oceani & Thetyos filia : vel, ut aliquibus placet, Atlantis.Regnauit in Ogygia insula, de Vlyssem naufragum hospitaliter suscepit. Ouidius, Ah quoties illum doluit properare Calypso. De ea Homerus in Odyssea .Haec de sui nomine insula in
Ionico mari cognominatam tenuit, propinquam promotorio Lacinio,ut sentire videtur Plinius lib.3.nat.historiae, p. Io.vet,ut aliis placet,in mari Africo. Camacae, populi inter Scythicas gentes Plinio commemoratur, lib.6.cap. II.
Camae populi,inter Scythicas gentes Plinio commemoratur libἰ
malodunum Britanniae oppidum, Plinio lib.2. p. s. Camara, urbs Cretae insulae Ptolemaeo. vulgo Camera. Camarica,Ptolemaeo urbs Hispaniae,alio nomine Victoria. Camarina,Siciliae ciuitas Straboni lib. g. Camarinum,urbs Umbrorum Ptolemaeo,hodie Camerinum. Cambala, Cambalorum, Asiae lacus est in Cyspiretide regione, ubi auri metalla effodiuntur. Author Strabo lib. a. Cambalidus mos,Caucasi ramus in Susianis. Plinius Ii.6. . V.Cambodunu, Vindeliciae urbs Ptolemaeo. hodie Monacu vulingo Munchen.
Cambolectri populi,inter Galliae Narbonensis gentes Plinio coinmemorantur tib s. cap. .& lib. q. p. I9.
Cambusis, AEthiopiae urbs est. Author Plinius lib.6.cap. 19. Cambyses, Persaru rex,Cyri filius patriis rebus AEgyptu adiecit, sed offensus illorum superstitionibus,Apis caeterorumque deorum aedes dirui iussit. Ad Ammonis quoque temptu expugnandu exemcitu misit,qui tepestatibus de arenaru motibus oppressus interiit,ut scribit Trogus Pompeius. Huius meminit etia Seneca lib.I,Cambyses linquit fertur in AEthiopas iugum detrectantes: quumque
inexplorato per arentia exercitu duceret, deficientibus caeteris ali- metis,decimum quenque inter se in cibum sortiti sunt: duraulique adeo talis seueritas, donec de ipse, ne reuocaretur ad sortem,perti muit,receptusque signum dedit. Lucanus lib.Io,-vesanus adortus
Cambyses, longi populos peruenit ad aevi: Defeetiisque epulis,ac pastur caede suorum Ignoto te Nile redit. Est & Cambyses.suuius in Caucasiis monDisilired by Gorale
125쪽
CA Irytibus ortus, supra Armeniam maiorem,Septentrionem versus per Ibero, de Albanos defluens.Author Plinius lib.6.cap. is. Camelani, Italiae populi in sexta regione,Namiensibus de Nucerinis vicini. Author Plinius lib.3 p.Iq. Camelidae, insulae duae sunt in ora Ioniae regionis apud Plinium lib. s. p. I. Camerium, Italiae oppidu iuxta Collatia apud Pliniu lib.3. p.s. meropis, ciuitas est Indiae Straboni. Camertes, Italiae populi, in regione sexta, Amerinis vicini. Author Strabo lib. .& Plinius lib. . p.Iq. Cameses,contors Iani .in quo sic Perottus,de Iano loquens, Huc regionem istam,quae nunc vocatur Italia,regno obtinuisse, &cum Camese, qui simili modo indigena erat,ita participata potentia pos sedisse,ut regio, Camesene : oppidum, Ianiculum vocaretur. Camilla, Volsca, venit auxilio Turno contra Latinos Se AEnea, in quo bello etia interfecta est. Eam Virgilius describit tib septimo his versibus, Flos super aduenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum,& florentes aere cateruas Bellatrix, non illa colo,calathisve Mineruae Formineas assueta manus,sed praelia virgo Dura pati,cursuque pedum praevertere ventos.
Camillus Romanus, Veios decennali obsidione domuit, dόque his triumphauit. Postea crimini datu quia albis equis triumphasset, de praedam iniquE diuisisset:die dicta ab Apuleio Saturnino Tribuno plebis damnatus, Ardeam concessit. Mox cum Galli Senones vrbem diripuissent,absens Dictator factus, collectis reliquiis Gallos
adortus incautos oppressit.Populum Roma migrare Uesos volente eleganti apud Liuium concione retinuit, in qua omnes urbis dotes, laudesque licet agnoscere.Adiicit quoque Liui', quia tertiu Dictator dictus,contra Latinos ad Satricum colendit, ut socia urbe pop. Rom.a Latinis oppugnata tueretur. Quartum Dictator ad sedanὸa populi seditione factus,valetudine excusauit, ex quo alter ei subro gatus est. Quintum, Dictator Gallos iterum Romam petetes,& ad numen Anienem castrametatos, superauit.Postremo Romae Oct genarius pestilentia interiit. Authores Liuius Se Plutarchus. Camirus, i producta, una est ex urbibus Rhodi insulae. Strabo,
Quas urbes Homerus commemorat,Lindon, Ialyson,Camiron.
Campania, Italiae regio,de qua sic Plinius lib. s. p.s, Qualiter Capaniae oraper se, scelixque illa ac beata amoenitas narrari debet ut palam sit, uno in loco gaudentis opus esse naturae. Iam vero to-h.iiii.
126쪽
Ata ea vitaIis,ac perennis salubritatis caeli temperies est, tam senili, campi, tam aprici colles,ram innoxii saltus, ta opaca nemora, &c.
Florus item lib.primo sic de Campania scribit, Omniu non modo Italia, sed toto orbe terrarum, pulcherrima Capaniae plaga est. Nihil mollius caelo. Denique bis florib' vemat,nihil huberius is Io, ideo Liberi,Cerer; sque certame dicitur. Nihil hospitalius mari. Hie illi nobiles portus Caieta, Misenus,& tepentes fontibus Baiae,
Lucrinus,& Auernus, quaedam maris otia. Hic amiciti vitibus moles, Gaurus, Falernus, Massicus, & pulcherrimus omniu Vesevus AElnei ignis imitator. Vrbes ad mare, Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis,&c. Haec Florus. Describitur de Straboni Capania lib. s. Camponi populi,inter Aquitanicas gentes Plinio commemora
Campsiani, Germaniae populi indigentia laborantes, memoraiatur Straboni his verbis, Sunt alii Germaniae populi,indigentia magis laborantes,Sugambri, Cha ubi,Bucteri,Cimbri,Cauci, Caulci, Campsiani,caeretique complures. Hactenus ille lib. . Canace, Macarei soror, Atali filia: de qua Ouidius scribit in epistolis. Canaius,amnis AEolidis .Plinius lib. s.cap.3o
Canaria, inter fortunatas insulas Plinio numeratur li. cap.sr.
Canarii,Africae populi,de quibus Plinius,Qui proximos inquit
inhabitent saltus, refertos elephantorum,ferarumque,dc serpetum omni genere, Canarios appellati .Haec ille lib.s. p. I. Canas,oppidum Lyciae regionis Asiaticae. Lycia quodam inquit Plinius lib.saeap.r7,ὶ L X oppida habuit,nuc XXXVI habet. Ex his celeberrima praeter supradicta, Canas,&c. Canastraeum, Macedoniae promontortu, in Thermaico sinu:di cete Plinio lib.q. p. io, In Thermaico sinu oppida Dicaea, Pydna,
Derra, Scione,promontoriam Canastraeum.
Canatha,oppidum est in Decapolitana regione,quae Syriae iungitur. Plinius lib.I. p. I8. Canchlei, Arabiae populi,apud Plinium lib.s.cap. Io. Candace, AEthiopu regina, de qua sic Strabo, Candace per nostra tempora AEthiopibus imperauit,virilis san mulier,sed altero oculo capta. Haec ille lib. II, de Plinius lib.6. p.a9. Candaria, promotorium est in Coo insula. Aut nor Strabo li. . Candaviae, montes sunt in Macedonia, de quibus Plinius lib. . capas. Straboni tamen lib.7,Candavia mons est Illyrici, qui Maiacedoniam Illyricumque disterminat.
Candeina, eatus est in radia Carmeli motis:de qua se Plinius Disiliaco by Coral
127쪽
seribit li. 36.capa6, Pars est Syriae, qt e Phoenice vocatur,finitima
Iudaeae,intra montis Carmeli radices paludem habens, quae vocatur Candeboea. Ex ea creditur nasci Belus amnis,&c.
Candei, Arabici sinus populi, quos Ophioghagos ob id vocant, quod serpentibus vesci sint soliti Author Plinius lib.6. p.ay,& Poponius Mela lib.3,in descriptione sinus Arabici.
Candidum, Zeugitanae regionis,quae proprie Africa dicitur, promontortu.Plinius lib.F. p. , Sunt enim Africae minoris tria pro montoria,Candidum,mOX Apollinis aduersum Sardiniae, Mercurii aduersum Siciliae,quae procurretia in altum duos grandes sinus efficiunt. De hoc & Pomponius Mela lib.ptimo,ubi licet anim aduertere errorem Solini ex Vadiano. Candyba, Lyciae regronis ciuitas est, ubi laudatur OEmu nemus. ΗΣe Plinius lib6. p. 27. Cane, pidum est A lidis regionis. Plinius lib.s.cap. so. Caninius, eodem die quo adeptus est consulatum obiit, ex quo Ciceronis scomma, Vigilantissimum habuimus consulem Cani nium,qui toto consulatu suo somnia non vidit. C.Caninius alter eques Romanus, quum in Sicilia otiandi causa venisset,liorsisque a Pythio argentario viro doloso emisset, instructos piscibus,& piscatoribus deindustria positis, postera die quu ad eosdem ipse amicos inuitasset, nullos ibi neque pisces,neque piscatores reperit .vide Ciceronem lib.3.Offic. Canius poeta fuit temporibur Martialis,erque familiaris, qui natura erat ita hilaris ut semper rideret, de quo Martialis lib.i. Epig. ad Maximum. Cannenses, Italiae populi, Corinensibus & Collatinis vicini, Romana clade insignes .Phnius lib.3. p. undecimo. Canobus,nauis Menelai gubernator, quo tepore Menelaus ipse in AEgyptum perrexit:de quo infra in dictione CANOPVs. Canopicum, Zeugitanae regionis,quae propriὶ Africa & minor Africa Plinio dicitur,oppidum est,eodem authore lib. s.capri.Est de Canopicum Nili fluminis ostium: quod cum caeteris commemoratur Straboni lib. vltimo,Plinio lib.s.cap. Io,Ammiano lib.ra, Pomponio lib.ptimo. Canopus, parua insula est mediterranei maris, Nili ostio, quod Canopicum vocant,obuia .Menelai gubernator Canobus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit. Haec Pomponius Mela.
Proinde cum a Canobo dicta sit, ides b litera scriptum aliquando vocabulum,teste Quintiliano lib. primo. Canopi porro nis verbis meminit Tacitus lib. 1.historiarum,condidere inquit id Spar-Diuili od by Cooste
128쪽
tani ob sepultum illic rectorem nauis Canopum, qua tempestate Menelaus Graeciam petens,diuersum ad mare terramque Libyam delatus. Noti sunt Menelai post Helenam raptam,ad Syrium litus errores, ex Homero. Est item Canopus, sederis nomen,cuius m minit Plinius lib.6.cap. aa,in descriptione Taprobanae insulae. Canopitanum, oppidum liberum Zeugitanae regionis,sive Africae minoris Plinio lib. s. p. .
Cantabri,Hispaniae populi,Lusitanis vicini, bellicosissimi,& aegre
vel ab Augusto victi. ideo Se Horatius a.Carminum ait, Cantabrum indoctum iuga serre nostra. Silius lib.s, Cantaber ante omnes hyemsque,aestusque,semssque Inuictus palmamque ex omni ferre labore. Item lib.s, Tum quo non alius venientem in praelia dextram Ocyor attulerit,conductaque bella probarit Cantaber, de galeae cotempto tegmine vasto,&c. De Cantabtis Steorum moribus scribit Strabo lib. s. Cantarus,poeta Comicus Atheniensis, cuius fetutur fabulae no-
nullae positae a Suida. Canthus, Abantis filius inter Argonautas ab Apollonio ponitur, itemque ab Orpheo. Apollonius dicit eu in Libya periisse: Flaccus
autem nolter in A Ea. Cantiu,Britanniae promontorium Ptolemaeo,Cantia, regio, VH-go icent: ubi ciuitas Cantuaria,vulgo Canterburi. Canticebis, urbs Germaniae Ptolcimo, hodie Amberga, vulgo Amberg. C. Canuleius Trib.ple rogationes duas tulit,Vt conubia plebis cupatribus essent communia, Et alter consul de plebe crearetur. Orationem eius aduersus Cos s. vide apud Livium lib. . Canusium, Apuliae oppidum,quod praeterfluit Aufidus amnis. Authores Plinius lib.3. cap. H.& Strabo lib.6. Capaneus, maritus Euadnes,unus e septem ducibus qui Thebas obsederunt, ut est author Statius lib. 3. Thebaidos, superbus atque deorum contemptor: qui non cotentus vicisse homines, mediis Capaneus auditur in alitis. Is a Ioue,fulmine percussus in bello Thebano fabulis dicitur, quonia quum scalis admotis Thebanos muros vellet conscendere, iactu lapidum ab inimicis oppressus est. Uegetius li. de re militari,Qui scalis inquit in obsidione urbiu utuntur,frequenter periculum sustinet exemplo Capanei,a quo primuscalarum oppugnatio perhibetur inuenta: qui tanta mole lapidum fuit obrutus a Thebanis,ut fulminib' dicatur extinctus. unde Ovidius lib. . Trictium, Ci1 cecidit Capaneus subito temerarius ictu. Capara, Ptolemaeo,alio nomine Capera,HispaniaeLusitaniae urbs.
129쪽
Vulgo Caparea. pastite enumeratur inter Asiae praefecturas, quas alio nomine voeant nomos Plinio lib.s. p. 9. Capena,pen.prod. oppidum vicinum Romae iuxta sente AEgeriae. Hinc Capenates, Italiae populi, Clusinis vicini, authore Plinio lib.3. p.s. Est dc Capena,porta Romae,a Capena urbe,qua Italus rex aedificauit. Haec etia porta Appia dicta est,per qua, Capua itur. Iuvenalis,Substitit ad veteres arcus, madidamque Capena. Liuius, Censores via stemenda a porta Capena ad Martis aedem loca uertit. Caper,suuius, Laodicaeam clarissima Cariae urbem cu Lyco de Asem amnibus alluit.Author Strabo lib.ra. Plinio Caprus. Caphareum, Euboeae promotorium. Sunt autem Euboeae promotoria tria,dicente Plinio lib- .cap.ra, Euboea ad meridiem promontoriis duobus, Geresto ad Atticam vergente, de ad Hellespontu Caphareo insignis,a Septentrione Ceneo Sec. Capheris, inter desertas insulas quae inter Chersonesum de Samothracen sunt,plinio numeratur lib.q. p. Ita
Capillati,populi inter Alpinas gentes. Plinius lib6. p.ro, Capil- . latorum plura genera ad confinium Ligustici maris. Capissenae,Asiae populi, Capitam urbem habent, qua diruit Cyrus. Haec Plinius lib. s. p.23. Capitalia,mons Indicoru altissimus.Author Plinius lib. ς .ca .ro. Capito Lycius composuit historiam Isauricam libris octo. Epitomas Liuii de Eutropii in Graecu vertit sermonem. Scripsit Se res Lyciae de Pamphyliae. Authorvolaterranus lib. l . Capitoliu, praegrandis arx Romae, in monte Saturnio, ex praeda Apiolarum, Latinorum urbe,a Tarquinio Superbo extructa. Author Plinius lib. s.caps. Sic autem dictum fuit a capite hominis ibi repello dum fundamenta sederent. Capitolinus fuit cognomen eius qui caput inuenit quum Capitolium extrueretur. Quo
nomine dictus tat author quidam qui de Caesaribus scripsit.
Capitulum, Italiae oppidum propter Bouillas de Calatias. pote, Asiae mons ex quo Eu raten oriri Licinius Mutianus antiquissimus rerum scriptor, credidit. thor Plinius lib6. p. . Cappadocia, Asiae regio, quam Ptolemaeus tabulaAsiae prima describit,iso Plinius lib. 6. Ra.& 3. Cappagum,Hispaniae Baeticae oppidum Gaditani conuentus. Author Plinius lib.3. p.I.
Capraria, adiacens Italiae insula a Graecis AEgilos diaeta, de qua
Solinus cap.'.S: Plinius cap.6.libri tertii.
Caprasia,Padi fluminis 'stium,apud Plinium lib.3. cap.I6.
130쪽
Capreae, insulae proximae Neapoli,Tiberii principis arce nobiles. Plinius lib. s. p.6.Huius arcis meminit in Tiberio Suetonius. Capria,lacus est apud Strabonem in descriptione Paphyliae Caprullon,portus est prope monte Atho, Pomponio Melae lib.r. Capsitani,populi Zeugitanae regionis quae Africa minor dicitur. Plinius lib.f. p.ε. Capua, clarissima Campaniae urbs,quae Annibalem victoriis fatigatum luxu atque otio perdidit. Eam Seruius gramaticus a Tuia cis,qui omnem penE Italiam subiugarint, conditam scribit, apud Virgilium lib.AEneidos quum hunc versum exponit, Et Capys:hinc nomen Campanae ducitur urbi. Suetonius in Dictatore, Capys conditoris sepulchrum Capuae fuisse indicat, in quo a colonis deductis tabula reperta fuit,quae Caesari mortem denuntiarit. Ad id & Lucanus accedit tib a, Moenia Dardanii tenuit Capana coloni. Plinius cap. s.lib. , Capua linquit ab undecimo campo dicta. Quod quomodo intelligendum sit, inibi Hermolaus adn
tauit. M. Cicero luxus infamia Capuam notans. Iuxuriae & super biae domicilium esse ait,in oratione de lege Agraria cotra Rullum, S item in oratione post reditum in senatu. De laudibus urbis Capuae multa apud eudem Ciceronem in diista oratione mira Rultu.
Capys,Capyos,filius Astaraci,& pater Anchisaea quo dicit Vimgilius conditam Capuam. Vide CAPUA . Carabi,Scythiae sumen est apud Plinium lib. s. p. II. Caracra, urbs Hispaniae, Vulgo Guada latra. Caralitani,Sardiniae insulae populi,ut scribit Plinius in descriptione Sardiniae insulae lib.3.cap.7. Caralitanum, unu e Sardiniae promontoriis. Author Plinius lib. s. p. , in descriptione insulae Sardiniae. C arambis, Paphlagoniae promontorium est in mediis ipsius regionis litoribus:cuius meminit Plinius lib. . p.ra,& lib.6. p.2. Valerius item Flaccus lib. , Quid tibi nubifera surgentem nube Carambim Carambucis, Scythiae fluuius,ad montes Riphaeos .Author Plinius lib. ἴ.cap. Ιφ. Carana, Ponti oppidum,a quo Caranensis regio dicitur,ut scribit Strabo lib. Geographiae duodecimo. Caranitis,praefectura est Armeniae maioris, apud Plinium lib.c.
Caranus, Macedoniae rex, ius historia pluribus persequitur Iustinus lib.7. eius etia meminit Solinus capar. Est item Caranus Aradiorum portus in Phanicia prope Paltum urbe. vide Strab Disiliam by Corale
