Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

inciimberet.Αuttar Suidas. Chaeris, citharoedus ineptus fuit, cuius meminit Aristophanes in Comoedia quae inscribitur Author Suidas . Chaeronea, Boeotiae vicus, Plutarchi Chaemnet patria clade Atheniensium memorabilis. Chaeroneae meminit Plinius lib. . . .

Chalce, insula est cum oppido,circa Rhodium. Author Plinius

lib. s. p. I.

Chalcedon,oppidum est Thraciae ad Bosphorum Thracium no procul a Byzantio.Author Plinius lib.s.cap.vltimo. Chalcedonis meminit Pomponius lib.primo. Europam sinquit in ab Asia stadiis quinque disterminat Thracius tui dictum est) Bosphorus. Ipsis in

faucibus oppidum, in ore templum est. oppidi nomen Chalcedon: author Argias Megarensium princeps: templi numen, Iuppiter, conditore Iasone.Haec Mela. Chalceritis,insula est in Poto, alio nomine Aria appellata, Marti sacra. Ex Plinio cap. Ia .libri. Chalcia,insula quam inter Cycladas Plinius enumerat Ii.q. p.

duodecimo.

Chalcidene, sertilissima regio,ut scribit Plinius in descriptione Coeles Syriae lib.s.

C halcis, Euboeae insulae urbs, Atheniesium vetus colonia,ut scri bit Libanius in argumeto Olynthiacae primae Demosthenis.Huius meminit Homerus in catalogo nauium lib. Iliados secundo. Alia quoque eiusdem nominis,in AEtolia dicitur, teste Homero in Catalogo. Et alia Eleo nuc in agro, eodem teste in Odyssea. Verba sunt Strabonis lib. geographiae decimo. Chalcis item insula est ante AEtoliam, Plinio lib. . cap. II. Chalcitis .insula est mira fauces Rhintici fluuii in Asia. Author Plinius lib.s .cap.Vltimo. Chaldaea, Regio ad Orientem Iudaeae, Arabiae contermina,plana, fontium indiga, in qua est Babylon ciuitas magna. Vide Interpretationes nominum Hebraicorum.

Chaldaei, inquit Plinius libA. p.28, intra confluente Euphratatis de Tigris habitant, de quibus Strabo lib. i , sic scribit, Constituta est habitatio quaedam in Babylonia philosophis indigeni plurimum circa philosophiam versantibus, qui Chaldaei appellantur.Horum magna in sacris literis memoria est Constat aute nus

quam diligentius seueritisque Mathematica studia exculta fuisse ruam apud Chaldaeos. Ammianus ti .as, Hic prope inquit Chalaeoru est regio, altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi,apud quos veridica vaticinandi fides illuxit. Ηaee ille.

152쪽

Chalaeon,Neotiae portus,a qua v I I M. pactu introrsus liberu oppidum Delphi, sub monte Parnasso clarissimi in terris oraculi Apollinis. Haec Plinius lib.q. p.3. Chalestra, urbs Thessaliae litoralis, iuxta quam Axius fluuius in mare AEgaeum descendit. Chalybes, populi Paphlagoniae proximi, Straboni,suis temporiis bus Chaldaei dicti sunt. Ante autem Halimnas dictos,vel Homero teste, in Catalogo multis coiectura est. Quod quidem fieri potuisse,

Barbarorum nominum inconstantia idem Strabo docet: maximὶ enim variatur. Diuites hi sunt,uietiamque ex argenti venis,& ferri metallis quaerunt. Flaccus lib. Argonaut.q.

Non ita sit metuenda tibi, saeuiissima quanquam, Gens Chalybum, duris patiens,cui cultus in aruis, Et tonat afflicta semper domus ignea massa. Sunt & in Hispania Chalybes, ad eiusdem nominis fluuium habitates,pari ferri copia laboriosi, quoru Iustinus meminit lib.vltimo, & Virgilius Georg. lib.primo, At Chalybes nudi ferrum doc. Vbi Probus, Chalybes Ponticos intelligit. Tortellius verb de Macinellus grammatici, Hispanos. Scribit ex Plinio Ammianus Chalybes primum eruisse, 3e domuisse ferrum.

Chaones,populi Epiri, a quibus Chaonia,regio dicta .Author Plinius lib-.Chaoniam autem, Helenus Priami filius,a Chaone fratre, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, nominauit: quasi ad solatiu fratris extincti. Author Seruius enarrans illu virgilii locum, lib.AEneid. y, Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces,

Littoraque Epiri legimus,portusque subimus. Chaonios,& celsam Buthroti ascendimus urbem: Chaonia, pars alpestris Epiri, licet quandoque sumatur pro tota Epiro. Plinius in prooemio lib. .Epiros in uniuersum appellata, Acrocerauniis incipit montibus. In ea primi Chaones, , quibus

Chaonia. Chaos,est rudis inordinataeque materiae confusae congeries. Nec

audiendi sunt poetae qui aiunt Chaos in principio futile, id est confusipnem rerum atque clementorum. Pollea vero Deum diremisse illam congeriem omnemsinguis' ue rebus ex confuso aceruo separatis, in ordinemque descriptis instruxisse mundum, pariter . comasse. Haec Lactantius. De hoc Ouid. i Metamorph. Ante mare & terras,3c quod tegit omnia Caelum,

Vnus erat toto naturae vultus in orbe,

Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles. Diqiliaco by Cooste

153쪽

Charaxes,fuit,teste Herodoto lilia, Mitylenaeus patria,& frater Sapphus.De quo sic ipsa in epistola ad Phaonem apud Ovidium,

Gaudeti& e nostro surgit moerore Charaxes Frater,& ante oculos sique reditque meos. Chares, Atheniensium dux ,ad promittendum facilis Se prometus.Vnde prouerbium natum, γ id ell,Charetis pollicitationes. A uthor Suidas .

Charidemus, dux Cersobleptae Thraciae regis militii, cuius multam mentione facit Demosthenes in Oratione cotra Timocratem. Charillus, dux Lacedaemomorum,TUeatas superauit. Author Pausanias.

Charisius,Atticus orator,cuius meminit Cicero in Bruto,Et quidem linquitὶ duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed

Attici tame, quorum Charisius multarum orationum,quas scribebat aliis,cum cupere videretur imitari Dysiam: Dem nares aute,

qui fuit DemostLenis sororis filius, de orationes scripsit aliquot et de earum rerum historiam,quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non tam historico, quam oratorio genere perseripsit. At Charisii vult Hegesias elle similis,&c. Haec Cicero. Charmione, Cleopatrae ancilla,spontaneam dominae morte imitata. Α uthor Plutarchus. C harmonia, Hispaniae urbs Ptolemaeo,Carm yStraboni dicta Charon, Lampsacenus historicus,qui tepore primi Darii floruit seripsit AEthiopica libris duob': Cretesia,Graecanica,& alia. Charon ite Carthaginensis historicus scripsit tyranos quotquot in Asia

atque Europa fuere, vitas clarorum virorum libras quatuor, Si mu- Iterum totidem. Tertius eiusdem nominis, Naucrati ta fuit,historicus, qui seripsit sacerdotesAEgypn de reges, qui fuere ab initio in qualibet gente de alia. Charontem quoque porthmea fingunt

poetae triente animas transuehentem ad inferos.Author Suidas. Charondas, Thurius legem tulit ne quis armatus in concionem veniret. Cumque postea ipse E rure veniens,ex improuiso, ut erat

gladio accinctus,in concionem venisset,admonitus legis ab eo qui proxime sedebat,eodem gladio incubuit, cum liceret culpam dissi mulare, vel defendere. Ex lib.6. .s. Valerii. Aristoteles aute lib.a Politicon, hunc Charonda dicit patria Catinesem, qui ciuibus suis leges conseripsit. Charondae item antiqui legislatores, qui suis praestribunt,ut obediant magistratibus, de eos diligant. Quorum meminit Cicero tertio de legibus, Nec verb solu inquid ut obte- perent obediantque magistratibus, sed etiam ut eos colat diligantque,Praescribimus,ut Charondas in suis facit legibus. u.is.

154쪽

Charybdis, mare periculosum nautis,quia contrarios fluctuum cursus facit,& rapta quaeque absorbet,dc reiicit. Ouidius, Et vo-- mit epotas saeua Charybdis aquas. Fuit autem Charybdis, foemina voracissima: quae quia foves Herculis rapuit, a Iove fulmi nata est, Se in mare praecipitata . Vnde naturam pristinam seruatinam sorbet uniuersa. Author Seruius. Cicero in Antoniu, Quae Charybdis ta vorax e Charybdin dicor quae si fuit, fuit animal v mim.Oceanus mediusfidius vix videtur tot res,tam dissipatas,tam distantibus in locis positas, tam cito absorbere potuisse. Haec ille. De Charybdi se scribit Plinius libro 3.lib.8, In eo freto inquit est scopulus Scylla,item Charybdis, mare vorticosum,ambo clara sae

Chatti,Germaniae populi, apud Plinium in descriptione Germaniae lib. q. p. I*a

Chelidoniae, insulae contra Tauri promontorium pestiferae nainuigatibus,duae sunt: quarum una Corydela,altera Menalipea dicitur Stephano. Dionysius trium meminit. 8e item Strabo lib.t . Chelidonium, est Tauri montis promontorium, dicente Plinio lib.y. p. 27,Taurus mons linquit ab Eois veniens litoribus,Che lidonio promontorio disterminatur. Chelonates, promontorium est Achaiae, quod Ptolemaeo Chelonita dicitur. Chelonophagi linquit Plinius lib.6 ca .as, in Carmaniae angulo sunt, testudinum superficie casas tegentes, carne vescentes. Nam Graece testudinem significat. Hae lut inquit idem Plinius libro 9ὶ aded in Indico mari magnae sunt, ut singularum superficies habitabiles casas integant.Strabo lib. I6, adeo magnas alio in loco reperiri scribit,ut Chelonophagi in eis nauigent. Chemnis, insula in quodam lacu AEgypti,quae lucos sylvasque,& Apollinis grande sustinens templum natat, de quocunque venti agunt pellitur. Verba Pomponii Melae ex lib.t. De hac Herodotus lib.a .scribit, quam Echemmin nominat. Cheops,AEgypti rex, teste Herodoto lib. a. Chephren,Cheopis frater, AEgypti de ipse rex post fratrem, authore Herodoto lib.r. Cherronesus,siue Chersonesus nihil enim disserui peninsula est. Graecis enim χερσος,terra: νῆm aute insula dicitur .Quatuor insignes passim Chersonesi memoratur: Taurica scilicet in Euxino de Maeotide:Thracia:Aurea tertia,supra Gangem in ortum, iuxta sinum qui magnus Ptolemaeo dicitur:Et Cymbrica septentrionalis, quae Dacia habet,qua innia Saxo gramaticus vocat. Peloponesus Disiligod by Coos le

155쪽

vero maior celebriorque est,quam ut Chersonesi nomen admittat, quanquam S: ipsam, nominis etymo fretus,Chersonesum Strabo nominat: Ze minoris Asiae in nostrum mare procursus Cherroneia sus dictus, bonis authoribus,ut scribit Vadianus. Chersidamas,vir Troianus, quem Vlysses in bello interemit, ut scribit Homerus lib. Iliad. Ir. Chersius,nomen proprium Viri. Chidorus,fluuius est Macedoniae,qui per Mygdoniam fluens,in Axium Mygdoniae fluuium intrat,teste Herodoto lib.7. Chimaera, Homero animal est indomabile, inexpugnabile, neque humano, sed diuino genere ortum. Chimaeram monstrum triforme describit Hesiodus in Theogonia,his versibus, Huic tria sunt capita,& fertur primum eise leonis, Pulchri oculi,capraeque simul,sortisque draconis: Ante leo,retroque draco,mediumque capella est: Pegasus hanc vicit,& magnus Bellerophontes. Inde elegans illa Horatii metaphora ad puerum obsoleti scorti amore captum ibro primo Carminum, Vix illigatum te triformi Pegasus expediet Chimaera. Servius explicans illum Virgilii I cum, 6 AEneid. Flammisque armata Chimaera. Revera sinquit) mons est Lyciae,cuius hodie ardet cacumen,iuxta quod sunt Leones: media autem pascua sunt: ima vero montis serpetibus plena. Hunc Bellerophon habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. Haec Seruius. Plinius lib. a. cap. Ios. Flagrat linquit in Phaselide mo Chimaera, dc quide immortali diebus de noctibus flamma: Ignem eius accend i aqua, extingui vero terra, aut sano Gnidius Ctesias tradit. Chimerium, Phthiotidis mons in Thessalia, ut tradit Plinius lib.

Chios, insula est maris mediterranei,ad oram Ioniae cum Oppido,posita inter Samum 3e Lesbum,ex aduerso maximE Erythrarum,quam AEthaliam Ephorus prisco nomine appellat. Metrodorus de Cleobulus Chiam,a Chione nympha:aliqui a nive,&Macrin,S: Pityusam. Verba sunt Plinii cap.si .lib. s. Chlamydia, insula inter Cycladas,Plinio commemoratur,lib.q,

cap. Iaa

Chloris,filia Amphionis, Nelei uxor, cui peperit Nestorem de alios filios,ut in Odyssea testatur Homerus. Chlorus, fluuius est Ciliciae prouinciae, cuius meminit plinius

156쪽

IIO Choatrae, inter gentes quae circa Maeotim habitant,Plinio numerantur,cap.7.lib. 6.

Choerilus, Samius poeta,seruus fuit Samii cuiusdam: fugiens e Samo exceptus est puer ab Herodoto historico, dc eruditus in deliciisque habitus,ex quo poeta euasit. Scripsit Atheniensiu victoriam tra Xerxem, singuloriamque versuti singulos stateres aureos a cepit. Author Suidas .Scripsit & res Lysandri Lacedaemonii ducis, cuius in expeditione comes erat, ut scribit Plutarchus. Horatius vero eu res Alexandri Magni scripsisse dixit,& ut malu poeta taxat, Gratus Alexandro regi quondam fuit illeChoerilus,incultis qui versibus & male natis Rettulit acceptos regale numisma Philippos. Is tam eri ad extre- mu inedia periit apud Alexandrum captiuus, ut est testis Ouidius, Inclusiisque necem cauea patiaris,ut ille Non profecturae conditor historiae. Fuit & alter eiusde nominis poeta tragicus Atheniensis .Author utriusque Suidas .

Chorineus, peritus iaculator apud Virgilium lib.λAEmathiona Liger,Chorineum sternit Asylas: Hic iaculo bonus,hic longe fallente sagitta. Choroebus, Atheniensis,qui figlina primus inuenit. Author Plinius lib. .cap.s6. Fuit & adolescens apud Virgilium,i. AEneid. De quo Seruius, Hunc Choroebum inquit stultum inducit Euphorion, quem & Virgilius sequitur:dans ei, Dolus an virtus quis in hoste requirat e quum sit turpis dolo quaesita victoria. Haec ille Chosroes, Persarum rex,maximo in honore habitus, non apud Persas modo,sed etiam Romanis ipsis:ut qui literarum studiosissimus fuerit, & ad summum Graecae philosophiae peruenerit, Graecorum libris usus a quodam in linguam Persicam conuersis. Atque adeo dicitur Aristotelem ipsum magis imbibisse, exactiusque tenuisse,quam Demosthenes Thucydidem. Platonis etiam scriptis animum expleuit atque excoluit.Ηuius vitam & studia pluribus persequitur Suidas . Chrestus ByZatius inter sophistas extitit,auditor Herodis Attici,

Hadriani tempore,qui vino quaquam deditus,caeteris in rebus cmtinenter vixit, ac in primis vigilanter. Nam cum ad galli cantum

saepe bibere solitus esset,non prius tame somno se, quam studio dabat. Author Philostratus. Christodorus, e Copto AEgupti urbe poeta Anastasii Caesaris tepore, scripsit Isaurica, ubi scribit Isauricam ab Anastasio captam.

Fuit alter Thebanus scriptor haud ignobilis qui de Coimo &

157쪽

Damiano scripsit. Author utriusque Suidas. Chromis, Herculis filius, ut Lactantius testatur,dicens, Constat inquiti Chromin Herculis fuisse filium, & equos habuisse Thra

ces, quos Hercules occiis Diomede abduxerat humanis carnibus vesci consuetos. Huius meminit & Statius dum ait, It Chromis, Hippodamiisque alter satus Hercule magno. Et paulo infra, Mox Chromis Hippodamum metae interioris ad orbem Viribus Herculeis & toto robore patris,&c. Chrysa,vrbs Troadis,in qua Apollinis Sminthei delubrum fuit. Author Strabo, lib. Is,& Plinius lib.s.cap. o. Ch santhus Alexandrinus, Romae quo iuuenis venerat, factus Christianus, sub Numeriano imperatore in fossam demissus,ac terra saxiuque obrutus fuit. Volaterranus. Chrysaor, Neptuni filius,que ex capite Medusae,ut & Pegasum, natum scribit Hesiodus in Theogonia. Chryse, insula est extra ostia Indi, de qua Plinius sic scribit lib. sexto, p.rI, Extra ostium Indi, inquit Chryse,& Argyrae,fertiles metallis, ut credot Nam quod aliqui tradidere,aureum,argeteum que iis solum esse,haud facile crediderim. Hactenus Plinius. Chryses, sacerdos Apollinis apud Homerum lib.primo Iliad.pater fuit Antinomes, a quo etiam Chryseis dicta est: de hac & Briseide apud Homerum, bb.primo Iliados. Chrysippus Solensis,sive Tarsensis discipitis Cleantis Stoici suit. Hunc Carneades lepidε parasitum librorum vocat, quod scripta Epicuri sit furatus,scripsitque eadem & verbis,& numeris. Author

Diopenes Laertius. Cnrysoceras,Thraciae promontorium est ad Byzantium liberae conditionis oppiaum. Ex cap. H.lib.. . Plinii. Chrysogonus, Syllae libertus,sector Roscii Amerini, ut est apud C ceronem in oratione pro Roscio Amerino. Fuit de C hrysogonus martyr, nobili genere ortus Romae, qui quando nec consulatu, nec ullius honoris pollicitatione per Diocletianum a fide a uerti potuit,iugulatus est ad scalas Gemonias. Volaterranus.

Chrysopolis, Bithyniae urbs, apud Plinium libro quinto, cap. VL

Chrysorrhoas, Syriae fluuius est,in Decapolitana regione Damascum urbem praeterfluens.Author Plinius lib. s. cap. i8. Ch ysorrhoas etia dictus est Pactolus, propter aureas arenas, Ut author est idem Plinius lib.S. p. 29.

Chrysothemis, filia Agamemnonis,ut scribit Homerus libro '

158쪽

Cibaret, Hispaniae populi,quorum meminit Plinius lib. ,in deseriptione Hispaniae. Cibotus, ciuitas Asiae eadem quae Apamia. Author Plinius lib.s.

cap. 19.

Cicero, cuius vitam Tym Tullius eius libertus tribus volumi nibus scripsit,teste Paediano: praeceptores se habuisse fatetur in philosophia quide Philone Academicia tuc Romae comorante, in iure ciuili Scaevola, in dialectica Diodoru Stoicu,in dicendo Apollonia

Molone.S. Roscium Amerinu parricidii reu natus annos X XII ivt tradit Nepos, ut alii XX v ι I,defendit. Metuens deinde Syllaque in ea causa offenderat, in Graecia abiit, Asiamque simulata valetudinis causa adiit,ubi se, ut ipse ait, remquedum praeceptoribus dicedi dedit, Xenoctemque Adramytinu, Dionysium Magnesu,&Menippum Carem,Rhodium Apolloniu Molonem magistru di- cedi habuitiseruntque Posidoniu tunc Athenis eu Graece declamate audiuisse,ac protinus exclamasse,quod solam Graecis dictai relicta gloriam videret, ad Latinos per eum transferri. Postea qua multis muneribus in repub. functus esset,consul coniurationem Catilinae repressit,legem Agrariam repulit, Murenam defendit.Cuius vitam omnem, de vitae studia vide apud Plutarchum. Cicem eius filius inter eos qui a parentibus degenerauerunt ponitur Valerio. Binos eum congios hauriosolitum scribit Plinius, per temulentiamque M.Agrippae scyphum impegi sse. Quintus Cicero, frater Cicer nis,legatus Caesaris in Gallia primum .deinde ad regendam Asiam proconsul missus, admonetur a fratre per epistolam totius officii. Duxit uxorem Pomponii Attici sororem. Miserandus demum eius exitus: proscriptus enim una cum filio, quando de Cicero frater rogauit percussorem, se ante filium interfici,filius contra,se ante patrem. Vterque igitur simul interfectus.Author Appianus.

Ochesus, fluuius ponitur ab Homem in hymno Apollinis. Cicimeni,populi inter gentes quae circa Maeotim habitat, Prinio

ponuntur lib. cap.7.

Cicones, populi Thraciae ad Hebrum fluuiu habitantes, de quibus Ouidius, Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit

Viscera:quod tactis induxit marmora rebus.

C ilicia, Asiae regio est, proxima Syriae,ut scribit Plinius lib.s.ca. 27. Pomponius lib.primo scribit Ciliciam, locum esse magni aliquado discriminis fusorii ab Alexandro Persam, fugietisque Darii spectatore ac teste. Strabo lib.i ,Cilicia diuidit in Campestre Disiligod by Cooste

159쪽

Tracteam,id est asperam. Fuit olim opulentissima pop. Romani prouincia,Sc Cicerone proconsule memorabilis. Sobrius auctor est adeo olim potentem fuisse. ut ad Pelusium usque procurrerit, Lydis, Medis, Armenis, Pamphylia,& Cappadocia sub imperio constitutis: tadem subactam ab Assyriis,in breuiorem Armam re .

dactam esse.

Cilla.urbs in AEtolia. Cimbri, inquit Festus Popeius Sextus in lingua Gallica,latrones

dicu tur. Sunt aute Germaniae populi Mariana victoria notissimi. Cimmerii, inquit Festus Pompeius dicuntur populi,qui occupatas frigoribus terras incolunt,quales fuerunt inter Baias & Cumas in regione in qua convallis iugo satis eminenti circundata est, quae neque matutino, neque vespertino sole contegitur. Constat igitur Cimmerios in Italia fuisse ad Baianum S Auemum sinum, qui in subterraneis domiciliis habitantes, S per cuniculos commeare s liti,toto in illis die delituerat, inu tantum ad latrocinia egressi,cuvictum ex metallorum alioqui effossione, diuinationum mercede,& prouentibus ab rege designatis quaererent, ut ex Ephoro scribit Strabo. Penes hos ingens quondam superstitio increbuit, loci natura erroribus suffragante,ibi sacra nemora venerata, fluminibus etia & fontibus suus horror fuit. Specus praeterea famosi,& ad inferos crediti aditus, quos intrare fas no erat, nisi diis manibus pri',

quo auspicatior descensus foret, sacrificio placatis. Vnde Homero suae fabulae OEconomia,quam in Odysseae lib.2.cominiscitur, de- ω mpta est, S: Virgilii lib.6. Sunt & Cimmerii Bosphorani,quos Herodotus lib. 6, interiora Asiae aliquando tenuisse scribit. Versima Scythis pulsos magis occidua tandem petisse. Ab his Bosphorus Cimmerius dictus,at Cimmerii montes supra Albaniam, apud Ptolemaeum tabula Asiae secunda. Vide Plinium lib.6.cap.6. Cimmeris, Troadis urbs, Edonis prius vocata, ut tradit Plinius lib. s. cap. , Rursus in litore inquit Antandros, Edonis prius vocati,deinde Cimmeris & Assos, eadem Apollonia. Cimolis,urbs Paphlagoniae,authoribus Pomponio lib.primo,&Plinio lib.6.capa. Cimolis item urbs Galatiae Ptolemaeo. v ulgo Quinoli. Cimon Atheniesis, patre Miltiade, matre Egesiphile, liberalitate munificentiaque domi magis,quam militiae clarus,quapropter Lucullo ex nostris comparatur. Nam cum hostiu spoliis militia pistis locuples esset, ea ciuibus suis di tribuit. Primum amotis undi que agrorum suorum septis, egenis peregrinisque poma, fruge iaque sumedas impune dabat. Parabatur quotidie ingens domi con

160쪽

uiuium quo undique confluentes pauperes Vescebantur. Ex pluistarcho. Fuit de alter Cimon pictor,cuius meminit Plinius.

Cinara rex Cypri, Cilicis filius Beli filii, qui cum Myrrha filia

sua nutricis astutia ignarus concumbens Adonin suscepit:qui a Venere dilectus cum feras sectatur,ab apro interemptus fuit,& in sorem sui nominis conuersus.Cinyras scribit Strabo lib. 6,eumque regnasse in Phoenicia. L.Cincius, praetor Siciliam per secundum bellum Punicum administrauit, ut scribit Livius. Cincius alter senator Romanus scripsit de re militari. Idem in suasione legis Fanniae,obiecit saeculo suo quM porcum Troianum mensis inferrent, quem illi sic vocabat, quasi aliis inclusis animalibus grauidu,ut ille Troianus equus grauidus armatis fuit.Author Macrobius. Cineas vir Thestilus Pyrrhi amicissimus. Author Plutarchus invita Pyrrhi. Cinesias, Thebanus Dithvramborum scriptor, composuit Pyrrhschiam, ut est in prouerbio πιρριχί -κinianae id est, Pyrinthiehiam didicit Cinesiae. vel quω in choris multo motu uteretur contra comicos agens qui in hac parte deficiunt. Erat autem Cinefas corpore pigro de fracto crure, vulgoque male audiebat impietatis, Ac improbitatis nomine, ut scribit Suidas. Cinna,ciuitas est Castellanorum in Hispania. Plinius Cinna Trib. ple . cum perniciosas Ieges de reuocandis exulibus serret pulsus a Cn. Octauio collega,magistratuque exutus,ex urbe profugit,& bellum urbi intulit accersito C. Mario cum aliis exulibus ex Africa: in quo bello duo fratres,alter ex POpeii, alter ex Cinnae exercitu ignorantes concurrerunt. Et quum victor mortuum spoliaret cognito fratre,ingenti edita lamentatione,ac rogo eXtructo, se insuper cremauit. Tandem Cinna, Ac Marius in urbem recepti, caedibus omnia complevere:inter quos Cn. Octauium consulem, M.Antonium oratorem,& L.Caesarem iugularut, mriimque

capita pro rostris posuerunt. Ex Liuio. Cinna item alius, qui per errorem necatus a populo Romano fuit, foro medio in funere C.

Caesaris,cum unus ex interfectoribus fuisse creditur. Praeterea L.Cinna, res nouas affectans,quem ex hoste Octauius amicum secerat.& usque ad iudicum dignitatem evexerat aduersus se inlidias moliri cognouit,& iratus noua in eum exempla meditabatur. Liuiae tandem consilio usus, mitior est factus, eumque separatim in cubiculum vocavit: ubi eius ingratitudinem exprobrando, Vitam

inquit Cinna tibi iterum do,prius hosti, nunc insidiatori:& pari-tcr contendamus, utrum ego melius iterum tibi vitam dederim, Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION