Annus sacer poeticus, siue selecta de diuis caelitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A R. P. Petro Iusto Sautel, è Soc. Iesu lucubrata. Ianuarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Iunius

발행: 1665년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

201쪽

corporis custode.

Te circum excubias auium regina volantum, Diue, pharetrati militis initar agit ;Ne forte exangues lanient immaniter artus, Et rolixo pauidas pellit, & ungue feras. Non humiles dominos amat imperiosa volucris,

Vel tibi, vel summo seruiit illa Iovi. . VII. MAII. S. FLAVIA DOMITILLA V.-M. ignibus an uxorio in tecta inie iis,una eum aliis duabus Virginitas ut a perstitit.

Castatuas, Hymenaee, saces Domitilla recusat, Antὁ sepulchralem ferre parata rogum: Nam laribus rapidos Luxorius ini j it ignes, Quos pia cum gemina Virgine Virgo colit. Flamma crepat, ruptisque furens Vulcanus habenis Fertur & in cineres jam domus omnis abit Virgineos tamen ignis edax non attigit artus, Et tulit impastam sobrius ille famem. Nam quibus ante suo nocuit nihil igne Cupido, His nihil ipse suo Mulciber igne noc t. S. FLAvIA DOMITI A in Insulam Ponitam retegatur. II. Quam tibi praeserri, mauis perierre secures, . Flauia Virginei gloria rara chori.

202쪽

Nee nisi qua ferus est, peragit sua munia Lictoi ι ossiciique aliud nil tibi, Virgo, petis.

Pelleris extremas terrarum extorriS in oraS,

Nec tibi Romulea fas fuit urbe frui. Vnius tamen exul eras non amplius urbis, Ciuis at immensi, qua patet, Orbis eras,

VIII. MAII. Apparitio S. MICHAELIS ARCHANGE .

HIC ubi, Gargani tollant se culmina montis,

Fugerat exausso taurus aratra lugo et

Hunc cursu, jaculoque petit pastoria pubes, Si qua vagum sistat missilis hasta bouem. At redit adducto, dictu mirabilol neruo, ' Rursus in autorem versa sagitta suum. Nam tutela loci Michael, tutela juvenci, Hune sibi dinotum sanctit esse locum. Quas te, Diue, homini par est impendere.curas, Si tibi de bubus eura, laborque fuit VIII. M ΑΙΙ. S. A M A T v s C. Fratri eiusque uxori iniustὸ odio habitus

Sis Fratri, & Glori quamuis inuisus virsque, Et Glori & Fratri semper Amatus eris. IX. M AII.

QV m cupide Hortale genus sibi precit honores Te sibi tam cupide prensat, & ambit honos.

203쪽

Nam velut umbra sequax tergo fugientis inhaeret, Captantes leuiter fallere docta manus. Sie leuis instat honor dorso comes usque fugaci, Sectantemque vaga mobilitate fugit. Τe nemoru latebris nequicquam inglorius abdis, Gemma suo radiat lumine, si qua latet. Te venatur honos, at erit venatio felix, Commodus est praedae, quo fugis, ipse locus. Ad D. GREG ORIvM Ponti tela dignitatis

onin recusantem.

Dum Lituum, Antistes, refugit tua dextera, noras Impositum quanti ponderis esset onu S. Ardentem stellis late radiantibus axem, Bajulus infracto vertice fulcit Atlas. Quis mihi narranti credat 3 Par robur Atlantis In quo constiterit vertice, Mitra petit. X. MAII. S. G LYCER V. o M. inter Leones tuta.

CArnificum rabiem, flammasque uncosq; rotasq; 'Vicerat indecori libera Virso metu. Bellua praeteritos auxit superata triumphos, Auxerunt domitae prima trophaea ferae. Nam nemorum terror, blandae Leo more Catellae. Lingit inoffensos Virginis ore pedes. Parcite virgineo, Lenonum turba, pudori; Aut rabidas vincet vestra libido feras.

At tu, Nympha, alio nὸ quaere satellite eingi Hoc tibi praesidio tutius esse nequit. .

204쪽

D. GLYCIRI A Cruce insignita Iouis statuam diruis.. II. Stat Cruce formosam num ita Glyceria frontem, Certa profanatis non dare thura focis.

Illa Iovem, ridetque Iouis jaculabi te fulmen, Grande coruscanti quod tenet ille manu. Nam subito collapsa ruit, mandante Puella, Proxima quae summi stabat imago Iouis. Quoque prius turres feriit iaculatus ahenas 'Ilia arias partes fusile fulmen iit. Rerum fama loci uax, leuibus quae garrula linguis, Et facta & fieri quae potuere, canis: I nunc, & domitos jacta Iouis igne Gigantas, Fulmina Virgineus cum domet ipsa pudor. Ex D. G L Y C E R I AE tumulo oleum effluit. m. Tundit odoriferum tumulo noua Pallas olivum ;Commodior nullus fluxerat ante liquor. Scilicet ut nunquim Ceroma parabile desit, Quo liniat castus fortia membra Pugil.

S. GANGVLPHus C. adhue adolescens vena tioni deditus impurum amorem fugat.

Exosus Cyprias Ganguiphus amabilis artes,

Turpiaque arcitenens quae gerit arma puer, Venatur, teret sque decens accingitur arcu,

Et docili figit terga ferina manu. Sic placidos agitat per amoena silentia soles, Pestifero nullas passus ab igne faces. Tu quoq; virginei quem candor hones at amoris, Quique verecundae lilia mentis amas :Dulcibus intentus curis sectare laborem,' Et fuge quae torpens otia Cypris amat.

205쪽

18s-Ρ OETICUS. Nam mala si studiis solertibus otia vites, Nil Cypris, aut oberit Cypridis ipse puer. XII. M A II.

S. PANCRATI Vs M. quatuordecim annorum Adolescens , fontε lustrico ante expiatus, pro Christo moritur. .

. I PAncratius dempto tria lustra peregerat amo, Ingenua morum nobilitate puer. Expetiit lymphis lustralibus ante piari, Quam pugilem fusi sanguinis unda lauet. At postquam e sacris niue purior exiit undis, Murice natiui sanguinis ille rubet. O quam nullius .vita naec est conscia labis,

Quam geminus gemino diluit amne liquor XII. MAII.

- . v

S. EPIPHANIus ex Pastore ovium ci

stantiensis Episci

Insigm pietate puer, morumque nitore, Ad sua lanigeras pascua ductat oves et Praedone de lupos tutis ab ovilibus arcet, Armat enim dociles funda , pedumque manus

Tam benὁ qui fidi munus Pastoris obiret, Alterius custos debuit c sic gregis. Debuit, & factum est, sacri nam Pastor ovilis Ille fuit; pecudum qui modo Pastor erat.

206쪽

188 ' ANNUS SACER

D. GLYcIRIA Cruce insignita Iouis statuam diruit.

. II. Stat Cruce formosam munita Glyceria frontem, Certa profanatis non dare thura focis.

Illa Iovem, ridetque Iouis jaculabile fulmen, Grande coruscanti quod tenet ille manu. Nam subito collapsa ruit, mandante Puella, Proxima quae summi stabat imago Iouis. Quoque prius turres seriit iaculatus ahenas 'Ilinarias partes fusile fulmen iit. Rerum fama loquax, leuibus quae garrula linguis, Et facta & fieri quae potuere, canis: I nunc, & domitos jacta Iouis igne Gigantas, Fulmina Virgineus cum domet ipsa pudor. EX D. GLY CERIAE tumulo otium effluit. III. Fundit odoriferum tumulo noua pallas olivum , Commodior nullus fluxerat antὸ liquor. Scilicet ut nunquIm Ceroma parabile dest, Quo liniat castus fortia membra Pugil. XI. MAII. S. GANGvLPHus C. adhuc adolesceus vena tioni deditus impurum amorem fugat.

EXosus Cyprias Ganguiphus amabilis artes,

Turpiaque arcitenens quae gerit azma puer,

Venatur, teret1que decens accingitur arcu,

Et docili figit terga ferina manu. Sic placidos agitat per amoena silentia soles, Pestifero nullas passus ab igne faces. Tu quoq; Virginei quem candor honestat amoris, Quique verecundae lilia mentis amas :Dulcibus intentus curis sectare laborem,' Et fuge quae torpens otia Cypris amat.

Di iii so

207쪽

-ΡOETICUS. . I sNam mala si studiis solertibus otia vites, Nil Cypris, aut oberit Cypridis ipse puer. XII. M A II.

S. PANCRATI Vs M. quatuordecim annorum Adolescens , fonte lustrico ante expiatus, pro Chram moritur. . - I .PAncratius dempto tria lustra peregerat anno, Ingenua morum nobilitate puer. Expetiit Iymphis lustralibus ante piari, Quam pugilem fusi sanguinis unda lauet. At postquam e sacris niue purior exiit undis, Murice natiui sanguinis ille rubet. O quam nullius. ita narc est conscia labis, Quam geminus gemino dilute amne liquor XII. MAII. S. E PIP HAN Ius ex Pastore ovium com

stantiensis Episc.

Insigni pietate puer, morumque nitore, Ad sua lanigeras pascua ductat oves: Praedonesque lupos tutis ab ovilibus alicet, Armat enim dociles funda , pedumque manus

Tam benὁ qui fidi munus Pastoris obiret, Alterius custos debuit cile gregis. Debuit, & factum est, sacri nam Pastor ovilis Ille fuit; pecudum qui modo Pastor erat.

208쪽

S. EPIPHANIVS annum agens decimum-quam tum supra e entesimum, tempestate iactatus in mari moritur.

Annorum numerum meritis qui grandibus aequas, Diuei procellosas oppetis inter aquas, Vt jam stilus eras, senio tardante, Viarum, Te decuit cursu nauis ad astra vehi. AEudaculus quidam EPIPHANII mortui nudum corpud inspicere tentans, ictu pedis repellitur. III. Cernere nescio ouis dum post tua funera, ProesuLDetracta nudum sindone corpus auet: Tu licet exanimis petulantem calce repelli BFactus honestatis vel moriendo memor. Nam tibi qui lactat v ita remanente superstes, Vivit inextinctus post tua fata pudor.

S. IOANNEs SILENTIARI vs C. Aella praeunte in Caenobium ducitur.

1 sequere illustrem,quae fulget in aethere, flamam,

Quaeque tibi certum praeuia monsrat iter. Hac duce tutus eris, nec te vagus auferet error,

Iamdudum ad Christum ducere sidus amat. S. I o A N N in dictus SILENTIA RIus quo totos nouem annos in spem silentio transegerit. LII. . Qui noui ὁs plenum dum sol terit aureus orbem, ΛΩetes tacixo conditus ore silet:

209쪽

ΡΟΕΤΙ CV s. 191 Dignus is est, euius taciturna silentia, nullo Garrula desistat tempore fama loqui. XIV. MAII. S. BONIFAorvs M. AEgia matrona turpitera haserat, mox fastii poenitens labem se

FLebile naufragiu blandis prope paruis in undis,

Consilio ripam jam meliore legis :Quaeque tui fuerat quondam comes una petiesi, Infidis AEste sospes abluit aquis. Mox tibi pollutum maculosa labe pudorem Expiat impensus pro pietate cruor. Sic comes indecorem sequitur vindicta reatum. Et redimit magnum par quoque poena nefas Nam merito, casti qui prodigus antὸ pudoris, .

Prodigus effusi sanguinis ille fuit. XIV. M AII. S. P o NTIvs M. euista mater grauida iam se num subiisset, dicta est a Flamine, Deorum ho-Mm utero gestare. I. . Nondum natus eras, mater delubra subluit, Quae gremio infusum dulce ferebat onus: 'Cum subito Flamen furiis immanibus actus, Diripit ornatis laurea serta comis , Exelamatque fremens hostem aduentare Deorum. Inque Iouis damnum viscera foeta canit. Nee veri earuere fide praesagia Vatis, Nam mouet in superos Pontius arma deos. Cessent Anguipedum molimina Vana Gigantum

Territat immensum si Puer iste Iovem.

210쪽

Quam tua te genitrix apto cognomine donati Nomen enim solitus vincere, Victor. habes. Tu quoque laurigeris Virgo decoranda coroniS,

Non vacuum rebus nomen adepta geriS.

hion poterant melisis consortia nomina jungi ;Nam bene Victori juncta Corona fuit. XIV. M AI I.

S. BONIFACIVs Disc. Ferentinus iam inde a puero in egenos munificus.

I. .

Nunc sine palliolo, tenui modo nudus abolla, Formosus re tit tecta paterna puer. Dumque parens rogitat, cur sic nudatur amictu Risit, &, hunc pauper pro stipe, dixit, habet. Tam bene qui fecit miseris, bc ne fecit egenis, Pulchrε implet numeros nomini illa fui. S. BONIFACIVs Christum in egenis vestit.. u. Saeph breui togula Codrum vestiuit.egentem, Quam puer ex humeris traxerat ante suis. Inue sinue palam, gaudet velare pusillis Vestibus immentum se potuisse Deum. 4,B ONIFACIVs adhuc puer vulpeculam gallinas

subducentem restitueretradam cogit , morisque addicit. . . . . III.

Dum pullos Gallina fouet, subit improba Vulpes, Et matrem, & sobolem matris iniquὸ clepit..

Iuracem

i Di iii se by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION