장음표시 사용
211쪽
Furacem puer insequitur, praedamque reposcit, Moxque reposcenti reddita praeda fuit: Nam remeat docilis, querulosq; ex ordine pullos, Cristatasque rapax bellua reddit aves. Et dolet, & renuit tanto superesse dolori, Visa repentinoe funere sponte mori. iIuris amans puer ille fuit, nam conscia furti,
Digna necem Vulpes, quae pateretur, erat. S. BONIFA C Ius iam Episcopus creatus L pos ab ovili arcet. i : I V.
Quae peragis, reliquae sunt haec praeludia vitae, Virque geres quondam, quod geris an . e pUer. Nunc olidam insequeris generosus Pusc. Vulpem, Certus in audaces grandior ire Lupi s. Qui seruas modb cortis aues, cum creuci it artas, Seruabis placidas tunc quoque Praesul oues. XIV. MAII. S. PAc HOMIvs Abbas per Nilum Croco dilo vehitur.
Dum vehitur Pharias Crocodilo Mysta per undas, Qui tergum audaci sessile sponte dedit :Ι procul, & fragiles strua tibi, Nauita i lembos Hare mihi pro lembo Bellua, dixit, erit.
S. D Y M PNA V. , Mi a parente pudicitiam filia attentante occiditur. z I. BArbarus infando Natae Rex captus amore, De patre degeneri factus amator erat. At tu, Dympna, tui scelus ex ccrata Parentis, Occidis a patria victima caesa manu. M
212쪽
Fortior exertae jugulum praebere macherae, Quam Patris incestum tangere Nata torum, Ille suos odio mutat furiossis amore S. Quamque scelestus aman S,tam malus Osor erat Nam Lxtram capulo gladij versatilis implet, Detruncatque tuum, caedua Virgo, caput. Tum moriens visa est duro dixisse Parenti, Si tamen ille potest qui necat, esse parens. Debebam, fateor, quid enim memorare recusem 3 Legitimo quantum Regia virgo Patri. Cessat id ossicij, tua cum modo dona reposcas, Nam data quae vita est, hanc mihi, dure , rapis.
Tota verecundi sanguinis imbre rubes, Rite tuos flores hoc vulneris imbre ri gasti: Mareent, si nullo lilia rore madent. Quodque masis mirere, magis tua lilia candenti Qub magis haec fluuio sanguinis uda rubent. Ad turpem Amorem infandum facinus D Y M P N AE Patri suadentem, III. Improbe Amor, cum Patrem adeb furialiter uras, Non oculis tantum, sed quoque fronte cares: Nam nisi fronte, oculisque simul, furiose, careres,
Te duce non moueat talia monstra Parens. Quis credat potuisse unquam puerilibus annis Crimina tantillus cudere tanta Puer
Hei mihil quid faceres, quae non portenta Parares, Seu vir, siue senex, si facis ista Puer r
213쪽
S. DYMPNA a Patre occisa a Caelitibus tumulatur.
IV. Mortalem attactum refugit dum functa Virago, Funereum Superi composuere torum. ITδngere quam nequiit turpi Puet aliger arcu, Debuit hane hominum tangere nulla manus. XV. MAII. S. M A N N A V. iam Christo deuota,sacroque Flammeo velata, ab alio Sponso expetitur.
Qui tenerae thalamos ambis, taedasque Puella Parce datam Christo sollicitare fidem, S s ades, jam Manna suos sacrauit amores, Iam melior Sponsus, quod petis , alter habet. Te puto Saturni festis venisse diebus , . Quo vetitum fuerat tempore Manna legi. XVI. MAII. S. DOMNOLVs Cenomanorum Episci pium L ctorem ad mensam adhibet.
Domnolus appositae carpes data fercula meiae, Non terit argutis tempus inane jocis: Sed pius allatas Lector qui condi t escas, Perlegit e secris eruta sensa libris. Parva licet modico foret Uncra culina paratu, Has tamen insipidas non reor esse dapes,
214쪽
XVII. MA II. S. TORPEs M. Neronis versatilem, amulumque is machinam precibud ad Deum fusis destruit.
HI C ubi Caesareas pandunt coenacula mensas,
Daedaleus renouat monstra Sicana labor Namque Syracusiae miracula vitrea dextrae Extuderat mira dexteritate faber. Machina stelliferis conuoluitur aemula coelis,
Et peragunt solitas Lunaque Solque viceS. At precibus Torpes fusis, dum Numen adorat, Cessit in antiquum fusilis aethra Chaos Iure quidem fragilis rupta compagine coeli, Dissilit in partes fabrica tota suas. '. Namque quid affectat superas Nero Iupiter arces, Dignior in Stygiis qui dominetur aquis ZS. TORPEs capite diminutus , navique impositin Hispaniam appulit, Usque a Celerin. Matrona sepelitur. I Ι. Iam tibi sustulerat valido caput ense fatet Ies, Et lacer in gelido littore truncus eras :Iniecta exiguo pars corporis utraque lembo, Ludibrium rapidis traditur esse Notis. Concessit meliora Deus, nam remige coelo, Tendit in Hesperiam salua phaselus humum. I celeris Celer inal sacram prior arripe gazam, Et pretium cssesso nobile conde Iolo. Plurima gemmiferis licἡt isthiuc tendat ab Indis, Ditior hac nunquam venerat ausu ἔatio. '
215쪽
I9 XVIII. MAII. S. VENANTI vs M. post superatam belluarum rabiem, igne pectori admoto aduritur. . . I. TNguibus horribiles, rictuque,tubaque Leones, V Suppliciter pedibus procubuere tuis. Scilicet humano feritas in pectore crescit, Incipit a rabidis cum procul esse feris. Admoto tibi pectus amans accenditur igne , Hc meliore flagrat quamlibet igne locus. Has Amor admouit, quibus ardeat hostia, flammas; Nam pia sacrifici munia praestat Amor.)Victima non poterat, neque lanctior ara parari, Victima cor ue pectus Martyris ara fuit.. - XVIII. MAII. S. EI Cus M. Suecia Rex, cilicina veste corpus induitur.
Regales setoso humeros Ericus amictu Macerat, & punctu perfodiente ferit :Dtimq; nouus thorax, nouadsim c5stringitur argis, Purpura purpureo sanguine sparsa rubet. R at o inter clypeosq; Ducum, galeasque comantes, Loricam aspiciunt secula nostra parem. XIX.. MAII. S. PETRVsCELEsTIN vs Summo se Pontificatu abdicans in eremum secedit.
PEtre, tuam triplici spolias diademate frontem, Quo nihil in terris sanctius astra vident. Insuper egregius vastam petis Exul eremum , . Et latebras, clari nominis osor, amas.
216쪽
Nulla parem tulerant, retro fugientibus annis , Nec ventura ferent sexu a sorte parem. Fama decus laudόsque sile, quibus ante refulsit, Hoc facto satis est hunc mihi nosse virum. S. PETRus CELEsT1Nus suu latebris illustrior. II. Abdicat, & rerum Praeses moderamina ponit, Nec minor est posita, quam fuit ante, toga. Sumpserat inuitus, qui sponte relinquit habenas , Quodque alter nemo fecerat, rite facit. Sed frustra te, magne Senex, subducis honori, Ille tui lateris te premet V ut come S. More coruscantis virtus nitidissima Phoebi, Clarius hoc rutilat, quo magis illa latet. Quamlibet in lustris lateas, illustria reddent illu1 rem in latebris te tua lustra tuis. XIX. M AII. S. I v o Pauperum Advocatus. I. Et nullo pretio, & nulla mercede redemptus, Mendici causas, Iuo, clientis agis. Quod nunc Causidicis vix est imitabile nostris , Lingua tibi diues dextera pauper erat. Dum tamen & leges, & ius, & jurgia veydunt, 'Patroni immensas jure lucrantur ope S. S. I v o gratis patrocinatur Pauperibus.
Paupcribus nec verba dedit, nec vendidit Iuo, Vox euius miseris fauit inempta reis. Causidicus dat verba venditque Clienti, Si venale tamen, quod datur, esse potest.
217쪽
S. I v o in Clientes egenos Antinificus. III. Res nouat Patronus tenui dedit Ιuo Clienti Munera, Patrono quae dabat ante Cliens. S. IV o Deris libris, quos interdiu legit, noctu indormit,
Dogmata, quae totis euoluerat ante diebus, Nocte ferunt capiti supposuisse suo. Cervical cum tale tibi subiecerit Iuo, Nemo neget sacris incubuisse libris. XIX. M AI I. S DYNsTANus C. fiscipe Ca damonis nasum corripit.
Ardenti informas calybem, Dunstane, camino , Fabrilique tuus luditan arte labor. Follibus alternas & reddis, & accipis auras , Stridulaque insperso diluis sera lacu. Sic tibi quaerenti spatiosos fallere soles , Exercent dociles Jura metalla manu S. Dumque operi Faber insistis, transformia Pluto Induitur falsi callidus ora Senis. Nec satis est variasse semel, sed subdola formas Ex aliis alias Larua subinde nouar. Dunstanus fraudem agnouit, cernitque rapacem pelle sub humana delituisse lupum. Nec mora, mordaci correptum forcipe nasum Prendit, & instanti comprimit usque manu. Certamen ioculare oritur, pugnatur Vtrinque, Et trahit hinc Proteus, & trahit inde Fabeς.
218쪽
Rt tandem Iepido fariatus pectora ludo, In sua Bubonem tartara rurSUS agit. Et tali insequitur fugientem scommate Laruam , I fuge, at emunctae postmodo naris eri S. XX. MAII. S. BERNARDINvs SENENsIs, adhuc puer, verba turpia alapa in sene castigat.
FEscennio a jocis nebulo dicteria miscet ,
Audiat inuito quae tener ore pudor. Bernardine.aderas, buccaeque impacta salaci, Est tua dextra olidum sortiter vita nefas. Erubuit non sponte scelus, pueroque magistro Grandior edidicit verba modesta Senex. Non tantum Iouis ἡ cerebro sapientia prodit, Saepe sub infantis vertice tecta latet. S. B E R N Λ RD I N I corpus incorruptum adhue
Aquila seruatur. II. Quem nullus spirantem alias Venus ignibus usiit , Nullus in exanimi debuit esse cinis.. XXI. MAII.
S. Hos PITI Vs C. adhuc vium a vermibus depascitur, a quibus mortuus eximιtur.
Hospiti j laceros tabo stillante per artus,
serpebat puncta perpete vermi S edax. His tamen nospitibus dulces non inuidet escas, Et sibi conuiuas hos negat esse graues.
219쪽
At simul exanimi mens libera corpore cessit, Cesit ab exanimi corpore turba vorax :Hic rerum nouus ordo fuit, nam rodere Vermis, Non nisi postquam animus corpore cessit, amat: Scilicet hae tineae, plenos quam clauderet annos, Ante recessurae, ni Vetuisset, erant. Sed postquam prohibere nequit, procul omnis ab Cedere festinat libera turba mora. facta At tu vermem inbibe, qui pectore fixus in imo Morder, & aeterno non valet igne mori.
XXII. M A II. S. BAs I LI s Cus M. arida arbori, sub qua recubuerat, vitam frondesque reddit.
LAssulus arenti, Basilisce, sub arbore sidis,
Quae subito natis frondet amicta comis. Vnde virescenti vis haec fuit indita plantae 3 Ne dees et capiti danda corona tuo. . Fonticulus ad D. BASILIsCI peris scaturin I I . Iam Pugit imbuerat rubefactam sanguine terram, Cum videt ante suos ire fluenta pedes. Muneris immemorem ne quis putet esse, cruori Grata repentinam gleba profudit aquam. Vel potius, Basilisce, tuos ubi vidit agones, Tu lacrymis fleuit terra miserta suis.
S. GuIBERTus C. a Martis militia, ad Christum feliciter deficit.
QVi prius armatos j erat Guibertus in hostes, Nunc melior Christi proelia miles agit.. I v
220쪽
Ante rudimentum posuit sub Marte profano , Militiae sacrae ne foret ille rudis. XXIII. MAII. S. D EsIDERI vs Viennensis in Gallia Epim iussu Theodorici Regis, Brunechilde impestenta
Rex Desiderium terris truculentus ademit,
Foemineis passiim tristia quaeque dolis :At Desideri j nullus, mihi credite, nullus Qui desiderium tollere possit, erit. XXIV. MAII. S. VINCENTI vs M. inflammis istasus.
VIncenti, cui iure dedit victoria nomen, Quam toties domito victor ab hoste resers: Aggerit ille quidem flammas, ille aggerat iras, Ut super ex auido sis merus igne cinis. At Zephyrus placidis te lenis obambulat alis , N1lque oblita sui flamma caloris habet. ysque adeo indomiti furor ardet,& ira Tyranni , Ut miniis in mediis arseris ipse rogis. XXIV. MAII. S. SIMEON STYLITES Iunior columna insistens.
Humanarum apices super,& sastigia rerum, Despicit exiguam nubilus hosfes humum. . Brachiaque expandens ultricibus obuia flammis, Irato opponit seque precesque Deo.
