Annus sacer poeticus, siue selecta de diuis caelitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A R. P. Petro Iusto Sautel, è Soc. Iesu lucubrata. Ianuarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Iunius

발행: 1665년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

221쪽

Dumq; altam numerosa premit per lustra columna Et videt admoto proximus astra polo :bustentans humeris ruiturum Atlantibus orbem, Ipse etiam Simeon viva columna fuit. 'XXV. MAII. S. VRBANVs PONTIFEx MAXIMVS Seueri Imperatoris iussu occiditur.

Non equide miror, quem sanctior orbis adorat, Si mandante sacer Caesare Pastor obit. Non bene conueniunt Pastor cum Cassare, Pastor. Vrbanus, Caesar vero Seuerus erat.

. XXV. MAII.

S. ZENOB Ius FLORENT IN vs Disc. singulari modest: a insignis.

Tessera virginei custosque modestia floris, Zenobi j roseas excubat ante genas. Nil oculis foedum, foedum nihil auribus haurit, NE tepeat minima mens violata face. Et valvas oculis, 3c valvas auribus obdit, Aure, oculoque bibi namque venena solent. Tu quoque, cura tui quem tangit honesta pudoris, Aure S, atque oculos obstrue, castus eris. Iure oculos, animi quis dixerit esse fenestras, Iure aures, animi dixerit esse fores. Turpia ne cernas spectacula, claude fenestras, Ne verba auscultes turpia, claude fores. XXV. MAII. S. MVTIus C. cui singulu diebus Dominicie Angeli victum procurant.

Non tantum Isaciis Superi conuiuia mensis,

222쪽

Nam quoties lucem terris octona revexit, Solis ab insigni nomine dicta dies ;Textilibus toties cerealia dona canistris, Fert tibi coelesti turba ministra manu. Impransus reliquas cernis transcurrere noctes, Impransus reliquos cernis abire dies. Nam viles terrarum epulas, & fercula temnit,

Cui Superum sapidas contigit esse dapes. XXVI. MAII. S. ELΕvTHERivs Pontifex Maximus sub

Commodo Imperatore necatur. . I.

REctor inoffenso moderatur carbasa thrsu,

Et clauum domina torquet abitque, manu. Nominis auspicium contra, te praesiae, Caesar lPertulit indignam saucius ense necem. Cum caput immensi tollas incommodus orbis, Quam male conueniens, Como dei nomen habes. XXVI. MAII. S. LAMBER Tvs Veneta in Prouincia Episci gelidam bis in vinum vertit.

Fontanam Pincerna tuus tibi poscitur undam, Pocula fontanae dat tibi promprus aquae. At simul accessit labris sitientibus humor, Expertus sapidum detegis esse merum. Tu puerum Verbo increpitas, quod, ut ante solebat, Sinceram oblitus non tibi tradat aquam. Ille recens haustam rursum tibi detulit undam, Sed velut ante, nouum fit noua lympha merum. Purpureo Thetidem Christus mutauit Iaccho,

Bis tamen id praestas, Diue, quod ille semel.

223쪽

Ad D. LAMBER Tu M aquam in vinum

volentem.

II. Lympha semel, rursumque tuis admota labelIis , Vertitur in subitum visa rubere merum. Parce sitire alias , Lamberte, abstemius undas, Quicquid agas, votis non potiere tuiS. Namque meraca tibi quoties potabitur unda, Fiet in invito Massicus ore liquor. XXVI. MAII. S. PHILIPPvs NER IO C. euim cor diuino amore exastuans duas costas perfregit

Dum cor fiammiuomum spatiis arctatur iniquis, Ut solet angusto fornice flamma premi, Costarum effregit contexta repagula victor, Carceris impatiens imperiosus Amor. More Ducum medios quos gloria raptat in hostes, Vel reperit, vetitam vel facit ille viam. S. PHILIPPus in Cameterio Callixti Roma ope pernootat. II.

Saepe vigil perago somni sine munere noctes, Assiduus reliquos hic ubi somnus habet:

Dumque inter tacitas nemo venit arbiter Vmbras, Me turba ereptae vocis egena docet.

Quid tamen a mutis discam, si fortΦ, magistris, Scire velis ; Disco vivere, Disco mori. Vt mihi mors felix contingat, vivere disco ;Vt felix possim vivere, disco mori.

224쪽

S. PHILIPPVs Manes inter, , Defunctorurn, cineres fa priversatur. . III. Umbrarum est, cinerumque locus, mortisq; sopora Hic ubi perpetuus pene Philippus agit. Ignis amat cineres, calido sub corde latentem Quem fotici, extingui non sinet ille cinis. XXVII. M AI I. S. IOANNEs Pontifex Maximus M. quem insederat equum, alios deinceps excussit.

PRaeside terrarum sonipes sessore superbit,

Nec sua vult alio pondere terga premi. Bucephalo insedit quondam cognomine Magnus ;- Est isto sessor Maximus usus equo. Bucephalo visonipes longe fuit impare maior, Maior Alexandro ic quoque sesIor erat. Commodatus D. IOANNI a pia Matrona equus , ipsi hera est redditus refractarius. II. Calcitro cur sonipes,Dominum qui gesserat orbis, Subdere legitimae terga recusat herae λMajestate graui, & tanto sub pondere pressus Matronam excussit calcibus ille levem:

Soram, via comitem habet Angelum.

Iedibus excedens patriis Romana Puella, Instituit monitu Numinis ire Soram.

225쪽

Virginis aethereus stipat latus Ales euntis, Et pariter gratas jungit uterque moras. Progreditur capta alloquij dulcedine Virgo , Taediaque ince prae non tulit vlla viae. Dumque moras , & crebra volens diuortia quaerit, Longius optasset, quam fuit, esset iter: Inque vicem sociae captus sermone puellae , Ales ab hac nunquam vellet abesse via. Nempe frui alloquio nam sulit cognatus Vterque

Aligeri Virgo, Virginis Ales amat. XXVIII. MAII. S. GERMANvs Parisiensis Episc. quem mater

in utero adhuc latentem epoto pharmaco tollere parat.

EDiderat nondum sobolem, lethaIe venenum,

Quod puer ebiberet, praebibit ipsa parens. Scilicet illa prius, furialibus excita monstris, Quam fieret genitrix, pene nouerca fuit. Restitit at vivax infans, & tectus ab ipsa, Aduersus matris vulnera, matre fuit. Si data no tam sunt, quam mens pensanda datoris, Vitam etsi dederit, non dedit illa parens. De matre D. GERMANI sibi abortum procurante. II. Facta marita suum visa est quae perdere florem, Quaerebat fructum perdere facta parens. Vincula quibus astigatur D. GERMANVS ad

ei in pedes corruunt. LII. Iussa eatena tuos religare tenaciter artus ,

Accidit ad sacros sponte soluta pede..

226쪽

Ausa foret propiore manum quod stringere nodo , Admissi vcniam criminis Illa rogat. Debuit hostilis rabies mollescere, cum sit Mollior attactu facta catena tuo.

S. GERMANus exiguo filo e μά veste detra fo

morbos curat.

Lanificae properant dudum sua fila Sorores, Depleuitque grauem jam prope dextra colum, Tu pensa exiguo renouas fatalia filo, Vestibus extractum quod fuit ante tuis. Quaeque prius turres Regum, Regesque subegit, Mors victa, & filo simplice vincta fuit. XXIX. MAII. S. SIs IN I vs M. capiti illisa a Pracone an ea tuba, fortiter occubuit.

NE forte ignota iaceas inhonorus in Urna, ' Dignus ab aeterna posteritate legi: Qua cadis Obtritus, totum tua facta por orbem Vt canat, hanc inflet fama sonora tubam. Instrumenta tuae laudis, clarissime Martyr, Instrumenta tuae sunt quoque facta necis.. XXIX. MAII. S. ANDREAs DE CHIO castitatem suam magna Virgini consecrat.

Virginibus mos est flores adamare puellis, Quos facili tellus parturit alina sinu. Tu quoque, Virgineae Regina pudica cohortis , Crederis oblati floris amore cati.

227쪽

At reliquos inter tamen, o pulcherrima, flores, Virginei florem,Virgo, pudori S amaS. Hunc tibi sacrauit Iuvenis, nam rite sciebat, Sertum oculis nullum gratius esse tuis. S. ANDREA s Virginitatis seruanda propositum palam candida veste testatur. II. . Vellere vestitus niveo procedis, ut Agnus , Lacteoltun peperit quem modo mater ouis. Causa subest facti, pura profiteris abolla, Intactas animi virginis esse nives. Utque leui sine labe nitet purissima Vestis , Sic tibi virgineum, Diue, nitescit ebur, XXX. M AII. S. FELI x M. PONTIFEx MAxIMus feliciter orbi Christiano prasicitur.

. I.

ET claui, Sc clauis geminata insignia praeserS,Na decus hoc geminas clarat utruq; manus. Claue polum reseras , reseraraque limina claudis ;At clauo nauem, quam Petrus ante. re Si S. Non poterit non Cymba vehi felicibus unais ;Felix Felici Praeside cursus erit. XXX. MAII. S. I s A C I V s C. dum Valentem Imperatorem ab inferendo Christianis bello avocat, eius iussu in vepretum abripitur.

Intrepido I secius vultu stetit ante tribunal, Et Regem audaci voce locutus adit.

228쪽

Quid tenerum Christi exagitas, Praedator, ouile 3 Quid furis, attonitas ut lupus inter oues Ille furens animi mositisque salubribus asper, Narrantis medios cripit ore sonos: Et fortem Athletam dignum meliore cubili Raptari in rigidos iussit, agique rubos. Verius erubuit, quam cum rubuisse rubetum, Idaliae finxit fama cruore Deae. At quando I secium vepreta tulere cadentem H Nunquam alias, vel tunc illa tulere rosas. XXXI. MAI I. Ss S. CANTIVs, CANTIANus, CANTI ANILLA FF.MM.

SVnt gemini fratres, soror illis unica, claram Pro Christo unanimes qui subiere necem. Quos ligat infusus sanguis, languisque profusus, Hos consanguineos nemo fuisse neget.

S. IACOB vs VEN E Tvs mira fuit in adolescentia modestia.

Nobilium exemplar, sed vix imitabile, morum, Caste puer, Veneti dulcis alumne soli :Fronte tibi media, blandique satellitis instar, Virgineus pulchras stat pudor ante genas. Ille agat excubias dum primo in limine custos, Nemo animi gazas, qui populetur, erit S. IACOBus dum solemne Olficium, media temein horto recitat, ruam carpit. II. Risit. & E medio se flosculus exerit horto, More sacras solito te recitante Preces.

229쪽

Munus erat rarum, mediae nam frigore brumae, Et nemus ereptas flebat , & hortus opes.

Diue, tibi glaciem, jubeas modo) proferet aestas, Frigida cum faciles det tibi bruma rosas. Ad D. IAcoBuM rosam hyeme carpentem. III. Quanquam bruma riget, medio spatiatus in horto Carpis odor iteram, praemia Verna, rosam, Quos tibi, Diue, ferent Autumni tempora fructus , Si sterilis flores iam tibi fundit hyems 3 Ad eundem Preces horarias recitantem is rosam eme carpentem. I V. Flos manibus, liber ore tibi, Iacobe, leguntur, Dum solitas reddis, pensa diurna, Preces. Aliud.

Diue, statas hyem ante Preces dum tempore soluis, Et librum & fiores ore, manuque legis.

230쪽

ANNUS SACER

MENSIS IVNIVS.

PRIMA IVN II.

S. SIMEON C. in quem Odrm is Serpenter frustra Erebus excitat. I. . 1Llusus tibi, Diue, dolos struit Orcus inanes, Monstrorum e barathro dum genus omne ciet. Altera si stygiis caput ex erat Hydra lacunis , Alcides. Hydram qui domet, alter eri S. S. S I M E O N etiam post mortem sudat. II. Post varios, qua terra patet, quaque Unda labores , Tranquilla Simeon morte potitus obit. Mens licὁt e vacuis .cesierit artubus hospes, Mirus ab exanimi corpore sudor iIr. Ardua difficilem via pandit in aethera clivum, Sudat in hac cursor strenuus ecce via. II. IVNII S. PETRus M. vincula qui s detinebatur , abrupit, ita imperante per iocum Tyranno.

C Arceris incluso tenebris, tibi, Diue, ligantur Dum manicis imanus, compedibusq; pedes:

SEARCH

MENU NAVIGATION