D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

χfficiis semper prosequutus est, Maiorisque

Poenitentiarij munere exornauit, in talarum corporis imbecillitatem incidisse ; misit e vestigio Georgium Ticinium Camerarium suum, qui suo nomine paternam illi benedietionem impartiretur et utque suum illud acre & intentum studium caeteris occupationibus relictis , ad

tuendam valetudinem conuerteret, quam dili gentissime exhortaretur: ante omnia vero, ut

Romam primo quoque tepore rediret, in qua maiorem esset habiturus rerum necessariarum abundantiam; nec ullius medicinae facultas, aut medicorum industria esset illi defutura : se quoque nullam occasionem esse praetermissurum, qua posset quocunque tandem officij at que pietatis genere assii di am hanc eius valetudinem subleuare. Hoc tam benigno Pontificis nuncio, atque ista plane paterna sollicitudine fuit non parum recreatus Cardinalis et sed cum deiectas esse & prostratas prorsus omnes corporis spi vires intelliseret, nullam sibi facultatem relictam esse respondit,ut ex eo in quo manebat loco, pedem posset efferre: 'um di ipsum anni tempus, quo minus ad urbem acceae liceret,& sanos & infirmos vehementer dete rere con . ueuisse. Quod ad reliquas commoditates,& victus, & medicinarum oportunitates attinet, se in media plane urbe versari. Nam Illustrissimus D. Cardinatis Farnesius quem inenani sermone suo summa cum honoris praes

tiones

352쪽

tione,&patriae & valetudinis suae proteistore, appellare cosueuerat ea Caprarola sua, in qua ipse quoque menses aestiuos duceret, oninia ad victum,& ad valetudinem curandam necessaria, & abundantissime ,& copiosissime animo plane libentissimo suppeditabat rimmo & sui quoque medici operam & industriam, ad st

dium recuperandae valetudinis conuertit. Erat enim & extra urbem, & in ipsa quoque urbe praestantissimorum ac doctissimorum quoru-cunque virorum de tuenda conseruandaqtie tam salutaris Ecclesiae Dei viri valetudine, in

rima quaedam sollicitudo; ita ut passim, non solum vota publica per urbis Ecclesias, viri conseruandae religionis Catholicae studio insani. mali facerent, sed etiam operas suas, & rem &fortunas libentissimo animo offerrent, dummodo posset haec tam solida Ecclesiae Dei columna ab imminenti casu, prolapsioneque ii berari. Inter hos autem Regni Poloniae, patriq-que nostrae Viceproteistor Illustrissimus Cardinalis Sabellus, vir prudentiae, humanitatis, &grauitatis laudibus abundans , cum a multis annis pietatem innocentissimi Cardinalis adamasset , illique omnibus in rebus gratificari semper contendisset, studiaque sua de ossicia vultu & verbis saepe significasset, hoc praecipue, tam necessario tempore , admirabilem curam , & sollicitudinem omnibus ossicijs praestandis re & veritate declarauit . Ac mo-

353쪽

D.stanistat. Hostido non singulis horis , & momentis de afficta Cardinalis valetudine laborauit, & 'daecunq;

tandem ad eam restituendani, necessaria praesidia,summa voluntate, pleno amicissimi desiderij animo suppeditauit: cui . se hoc nomine plurimum debere, semel & iterum Cardinalis oin auribus nostris testatus est. Interim ex Vrbe quoq; venit officij causa, Illustrissimus D.Vincentius Laureus Episcopus Montis regalis, pie tatis & prudenti et laudibus abundans, qui sunt 'ma cum dignitate, & utilitate Ecclesiae Dei apud Henricum & Stephanum Poloniae Reges,Nuncij Apostolici munus, per annos aliquot sustinuit, & non ita pridem est a laudatissimo Pontifice Gregorio in sacriim. S. R. E. Cardinalium Collegium cooptatus : que cum in cubiculum introduxissem, incredibile est .

quanto cum gaudio vir Diuinus exceperit. Sublatis enim in caelum manibus; Aduenisti, in quit , desiderabilis r cuius ego praesentiam vix opi re, nedum expectare, in hoc anni tempore potuissem. Is ergo cuni illum esset aliquandiu consolatus,& ad iustinendam morbi molestia

in omni patientia admoneret.Cardinalis ex alto suspiria ducens, oculorum acie, in caelum couersa: Paratus sum, ait, & non luna turbatus.

Fiat voluntas Domini: fiat voluntas domini Coepitque de tuo patresamilias coqueri, quod ruata secum fide ageret, & alimenta quae in sustentationetia reliquorum membrorum distri ζ buere

354쪽

buere debebat ine ullo studiu,sed n5 sine in a.

ximo cruciatu subinde ras emitteret; & multa alia cum de sua valetudine, deque grauioribus negoti js, tum de sua quoque firma in Deusducia valde confidenter, & amanter, summa cum animi sui praesentia,& fortitudine, coram Episcopo prudentiae, pietatisque nomine laudato,& veteri amicitia familiaritateq; sibi con- . iunctissimo, commemorabat. Accidit autem, Ut pedem eius dexterum, grauissimus quidam di acerbissimus dolor inuaderet: qualem in vita sua nunquam senserat: qui nullo momento temporis intermista, quod unum adhuc, illi remanebat , omnium laborum & sollicitudinum perfugium, se inni quoque facultatem pertur babat, nec ullum prorsus ocij & quietis beneficium concedebat. Cui remouendo cli esset Lmedicis remedium excogitatum, nec ullam tamen adferret doloris leuationem,in summis illis angustijs,facta Pij V. Pontificis honorificentissima mentione,frequentius inclamabat. Auges Domine dolorem, auge & patientiam. Tu vi illa Psalniistae verba saepius iterata proferrebat.Si iniquitates obseruaueris Domine, Do mine quis sustinebit Θ Iram tuam , Domine,

di flagella quis sustinebit Θ Tum & illud Noli

secundum iniquitates nostras retribuas nobis,

rucaei.Et cum esset affecto pedi paulo seruen- tior adhibita medicina; Iamne me, inquit, Vt 6. I. iureiuium ustulatis Nondum eius dies, fe-i

355쪽

stus aduenit, & ustionem sentio:&vtinam dignus inueniar, qui cum illo pro Christo ignes

omnes & ustiones pari constantia perseram. Cum autem vis doloris nequidquam remitteret,significauit medicis, utrum sorte expedi-diret, affictum dc dolentem vel etiam virum que potius pedem abscindere, de reliquum uniuersum corpus seruare. Sperare se in Dei misericordia, quod etiam claudus, ad Regni cauem Iestis possessionem perueniret. Interim preces suas ad Dominum effindere non cessabat. Quamuis enim dolor cruris,somni facultatem omnem ademisset, saepe tamen tanquam dormiturus ad parietem se conuertit, ut liberius nobis e cubiculo secedentibus, Domini implo. raret misericordiam.Illud autem saepissime decantabat. Ο crux aue spes unica. O crux aue spes unica. Et intentis in caelum oeulis, signo nistissimae Trinitatis, pro veteri more suo,tri.

bus coniunctis digitis,ad significandum.S. Trinitatis my sterium,subinde se muniebat. Cu autem videret morbi vehementiam, Omnes m

dicorum artes eludere, cum quadam animi hilaritate, medicinarupa quas semper coniecturas appellabat imbecillitatem & inanitatem

arguebat. Medicis autem culpam omnem,non

medicinarum imbecillitati, sed humorum acerbitati tribuentibus, & meliorem valetudinem promittentibus dicebat . Vos me semper consolamini,omniaque meliora promittitis, di bene

356쪽

Cardines L Urane secuis et hoc enim a vobis requirit ossicium vestrum.Sed , ideo quod operas vestras frustra consumitis.Sanate,si potestis morbum septu ginta sex an norum, & facile reliqua omnia incommoda, & affectiones corporis amouebutis. Non est quod deinceps tanto studio de va,

letudine mea laboretis. Iam enim tempus res lutionis meae instat. Immo vero quantas maxi mas animus meus capere potest, Deo & saluatori meo Iesu Christo, ago & habeo gratias, quod non vlli, meis meritis, sed per summam fe infinitam miseli cordiam suam, ad eu aetatis annu peruenire me voluerit, ad que peruenit sanctissimus de doctissimus ille Doetor Ecclesie, que ego pric steris omnibus,in vita mea colui,& imitari qua tu potui conatus sum, D. Augustinus, qui & ipse in septuagesimo sexto anno aetatis suae, sanctam suam animam Deo saluatori suo reddidit. Quis scit an hanc mihi prae terea gratiam impetrabit, ut ego quoque animam meam non solum eodem, quo ille aetatis anno, sed etiam eodem, quo ille die, Iesu Christo Deo & saluatori meo restituam Sed nihil aliud volo, quam quod tu vis domin cistat vo-

Iunias tua;fiat voluntas tua.Paratus sum dc nosum turbatus. Paratus sum & non sum tui barus. spero, certe, quod mihi sanctus ille Do'cior, in occursum veniet, & animam discipuli sui Deo meo, cui semper seruire conatus sum in veritat repraesentabit. Has ego plane diui-

357쪽

nas voces, cum saepius ingeminari audirem, mἀnum enis sacram deosculatus, lachrymantibus oculis. Bono, inquam, animo esto, Illustrissi. iver melius per Dei gratiam habebis . Non solum diem Diui Augustini sacrum, sed multos praeterea annos, ad utilitatem Ecclesiae, & nostram consolationem superuiues. Ille vero marnum capiti meo imponens lachrymis ista scribuntur Hosi vir innocentissime) Charissime frater, inquit,ego te semper amaui,charumque praecarteris habui : rogo te, noli mihi adulari in Ego sentio quod me calor naturalis pedetentim deficit. Tange pedes meos idipsum iudicabis. Ego vero . Quidquid tandem futurum est, Illustrissime Domine, bono esto animo . Non minus tu recte potestilis verbis te consolari, quibus seipsum olim consolatus est, ex hoc mundo in caelestem patriam migraturus Arsenius. Nam & tu septuaginta & amplius annis Deo seruiuisti. Non potest mala, tibi mors accidere, qui bona vita vixisti. Ad haec verba meae subrides Cardinalis; O quam,ait, labile habeamemoria . Non Arsenius fuit tu verba recitas, sed Hilarion, cuius vita descripsit D. Hieronymus. Et quonia instabat festu D. Marthae,quae saluatore nostru Hospitio gratissimo excepisse legitur;& ego, inquit, cum Martha, Deu mea sub tectu meum excipere, hoc ipso die decreui.

Itaque die D. Marthae sacro, cum horas cano

nicas deuotissime genibus flexis absoluisset, - Missam

358쪽

Migani attentissime audiuit, iunistis seniper, Min caelum eleuatis manibus. Cumque tempus sumendat Eucharistiae aduenisset, remotis omnibus puluillis, in nudam humum ante altare

se proiecit; consessionem dixit, lachrymis & singultibus interruptam, & tandem quod milii perpetuae laudi, gloriaeque duco sacratissimuCorpus, & Sanguinem Domini, ex polliitiss-inis, dc peccatorum foeditate contaminatis m- . iribus meis suscepit. Sic igitur lassiis, & vix spiritum ducens, ad reficiendum corpusculum a cessit. Sed cum illi vis morbi, & ardor febriculae, quam tum primum deprehenderant medici, omnem prorsus cibi appetentiam ademis.set, vix quidquam, idque inuitus, & renitens, degustare potuit. Quamobrem iussit me adnaeniam suam accumbere, si sorte,inquit, te comedente,mihi quoque solita redeat, cibi, potu sque appetentia. Quoties autem a nobis, ut aliquid amplius sumeret, admonebatur, etiam hoc iam illud offerrebatur , respondit. Cχim olim pro continentiae virtute Dominum deprecaretur Diuus Augustinus, dicebat ille: Donii ne da quod iubes, &iube quod vis . Sic αego vobis omnibus possunt respondere. Date ut possim facere, quod iubetis:& iubete, quod vultis.I ntus existens prohibet extra neu . odsi foras artificio medicorum posset euocari, &somni beneficium , & appetentiam cibi nullo negotio rccuperarc. Quoties aute intempesta

nocte,

359쪽

Mocte, aut continuatis vicibus .ad se messietini familiarem accersebat, summa cum animi sui humilitate sectum suum excusabat. Parcite, inquies ,mihi rogo vos,quod vobis hane mole. stiam affero : necessitas id me ut sectam cogite certe non Iibenter id facio. Pridie igitur eius diei, quo sanctam suam animam Deo creatori suo reddidit, an vellet domui suae disponere, priuatina ex eo trementibus omnino labris,n5iine maximo metu offensionis perquisiui. Sed is placidissimo praesentissimoque animo mihi respondit, quod in ea cogitatione Versaretur,. vi domui suae disponeret: & caetera quidem omnia, in animo suo disposuisse dicebat, sed in deligendis deputandisque Exequiitoribus, n5 possum, ait, exitum consilii mei inuenire. Hoe opus, hic labor est. Scio quam diuersum exutum habuerunt, multorum extremae volunt

tes. Illo ergo ipso die Testamentum conscripsit: de tenuissimae haereditatis, quam in hoc mundo relinquebat, dispositionem absoluit, suoque signo obsignatam, in manus Petri Maris Vulcanii, Notarii publici cosignauit. Quo

niam autem urgebatur a me,Vt quod coeperat, sine intermissione absolueret, cum nullam illi mentis partem, aut iudicii facultatem vis mor. borii ademisset, ilico me in maximo metu Versari subolfecit, ne iam imminente nocte spiritum exhalaret. Quamobrem ne timeas,ait, ista

ego nocte non moriar: sed cras per Dei gratia reliqua

360쪽

Cardilolliretis. 333 reliqlia expediemus. Allistebat illi eontinuo. R. P. Oli uerius societatis iesu, quem in vite sua semper habuit charissimum,& spiritualibus admonitionibus, ad mortem constanter perserendam adhortabatur. Eum ille fixis semper oculis, maximaque animi praesentia inten-

tissime audiebat; & ad singula quet requirebantur, ab eo,respondebat. Is quoque ut tum de Exequutoribus testamenti, tum de loco I epulturae suam sententiam diceret, lenissime & prudentillime admonebat. Sed Cardinalis memor Apostolici sermonis; Si nos iudicaremus, a Domino non iudicaremur: cum suam conscientiam,in omnibus vitae rationibus, summa curare studio moderari consueuissen in hac quoq;

extrema vitae fabula, maxima cum deuotione,

animique praesentia, totius anteactae vitae suae generalem Consessionem praemittendam esse existimauit, De caeteris autem rebus se deli beraturum respondit: quod etiam secit:suamque postea sententiam imposita fide silentij, tum de exequutoribus designatis, tum de caeteris negocijs eidem. P. Oli uerio aperuit, & ita se iaprofunda noete, ad quietem composuit. Sed vanus erat illius conatus. Auferebat enim vildoloris,& egestiones continuae, somni facultatem. Quamobrem totam illam noctem assi- sentibus,& orantibus,& lugentibus nobis, in summa molestia egit. Et subinde ex alto suspiria ducens.Si iniquitates,ait, obseruaueris Do

mine,

SEARCH

MENU NAVIGATION