D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

316, D.st istat Hostilinine, Domine quis sustinebitΘDomine quis su istinebit Θ Nec ullo momento temporis animua suturae vitae contemplatione, atque a fundenidis orationibus auertit. Sed horam septimam,

quae fuerat, ad celebrandum Missae sacrificium assignata, sollicite, cupidissimeque expediabat.

Quae cuminam mineret, ut primum me adle- .

Et illum assistentem aspexit; Vos, inquit, heris:c mecum egistis, tanquam hac nodie mori debui seni. Caeterum negare no possum, quodlme valde sentio debilem, ita, ut vix mihi sola respiradi facultas supersit. Quamobrem cuperem os meum, modico vino, vel etiam aqua,

abluere, ut me paululum refocillem,&siccitatem oris, quam sentio, detergam. Sed quia San diissi. nisi Christi Saluatoris mei, corpus di san-iguinem hora septima suscipere decreui, religio. initii est aliquid in os imittere, ne videar ieiu-nij obseruationem, quam sacri canoneS praecianisseunt, intemperantia quadam victus violasse Cupercni itaque,ait, erat enim tenerrimi conscientiae, di abstinentis afl mirabilis, nec unqua

se quidquam scire praeter Christum, di hunc icrucifixum gloriabatur, & si quid sciebat, ii ipsimi scire te non putabat: sed illud in cordei

perpetuo conseruabat, Beatus homo qui sem- , I er c si pauidus, qui vero mentis est durae, cor- liuet in malum ex P.Oli uerio cognoscere,utruante sumptionem Sacratissimi cibi, liceat mihi is aLem oris siccitatem, quam sentio abluere.

362쪽

Ego vero.P. O liuerium, hora noctis sere quinta conueni: qui sententiam in ea re mihi suam aperuit. Cum autem ablutionem illa Cardinali porrexissem, tanta cautione in os immisit, vesae vel guttam quidem unicam, passus sit pau- Io profundius descendere. Quod ubi faenini .

est, coepit cum D. Thoma Tretero, matutinas horas de B. Maria Virgi ne ad tu es, eum maxima vocis, laterum qile contentione, cu insit e

Iachrymis di suspirijs, deuotissime recitare. hi vero ad praeclarii in illum,& diuinii in D. Am-hrosij & Augustini hymnum ventum est, ne quidquam renitentibus nostris, Ianguentiacificeta membra in terram voluit prosternere; ει genibus flexis , totam illam gratiarii aetione deuotissme recitare. Accersivit postea medicii, & excusatione maximae necessitatis identidem praemisi , de noctis incommoditatibus, deque vitio ventris , & gutturis qilestus est; quod somnum in oculis suis non viderit,atque acerbissimos cruris dolores egestionumq; molestias pertulerit. Quibus, inquit,malis posteaquam nullum, potest remeditim inueniri, eg6 ad alium medicum longe Galeno vestro praestantiorem properabo : qui medicinas habet istis vestris suaviores, dulciores, amant Ores: quas qui sein et degustaverit, nulla unquam incommoda, nullam deinceps mortem, in sempiternum tempus sentiet. Sed mirum est, quantum sunt in hoc paruo tempore; omnia lix π

363쪽

immutata, quam factus sum ad omnia inuti. lis. Nihil aliud facio, quam ingero & egero. Iadi scribendi & legendi, & de Repub.cogitandi

facultatem omnem amisi.Sit pro omnibus n0men Domini benedictum in saecula . Nuncineum bene valere, est non pessime valere. C A P

X X. Hora tandem septima P. Oliverius,ad c

lebrandum missae sacrificium accessitaquem ubi Cardinalis aspexit, ex leetulo suo surgere,& pro tua perpetua consuetudine, an te ipsum altare, in medio cubiculo genuflectere voluit. Nos vero ne faceret, neue se in hoc suo summo languore, in apertum distriamen obi jceret,in agnopere rogabamus: & omni diligentia cauebamus, ne quod tentare via debatur,etiam inuitis, de relu Aantibus nobis in terram se ex lectulo prohceret. Quae res illi valde grauem, & acerbum sensum doloris a serebat. Quamobrem semel & iterum manibus me suis a lect ulo , cui assistebam remoue bat, dicens lingua nostra materna, Odstep, Pohuso. Discede a me tentator: meque quem de, beo cultum & reuerentiam Deo & Saluatori meo exhibere permitte.Ego vero me aleotulo paululum seiunxi. Caeterii ille remoto praesudio, nulla ratione potuit Ianguens, &esta tu in corpusculu a culcitra subleuare. Coepit tam in

364쪽

quos cum alius quidam familiaris eius Pii arciuius, in lectulum reponeret, Zelo maximo Diuini honoris inflammatus , manibus eum a lectulo conatus est remouere. Dimitte me, in . quiens, dimitte me, ut supplicis in morem, debitum Deo meo honorem, in terra prostratus exhibeam . At cum aduenisset tempus Eucharistiae sumendae, nullis precibus, nulloque no stro conatu retineri potuit, in illo suo summo languore, quominus e lectulo in terram se deis mitteret,& quantum poterat demisse humiliterque Dominum venientem in domum suam reciperet. Absoluta tandem peccatorum se rum consessione, pectus suum sane intermissione verberans, & cum Centurione lacrymis fetibusque perfusam,ac interruptam oratione fundens, Domine non sum dignus,&c. signoq; se Crucis muniens, panem illum Angelorum sacratissimum accepit, & in lectulum se tamdem reponi passus eit; quod reliquum erat Misse, summa, cum attentione audiens. Abib luto Missae sacrificio, parum aliquid cibi, resecutonis gratia accepit. Deinde Sacramentum sacrae extremae unctionis impartiri sibi petiuit: quod cxtremum officium permirtente Curato, ut ego inanibus meis licet indignus, tanto illi viro, impartirer, ad perpetuum meum erga ipsum cultum,& obseruantiam proprie pertinere putaui.

Ipse vero inuidio quodam animi robore, sa

crum

365쪽

eium illud oleum aspiciens,& ad eas quae recitabantur ex Sacerdotali Romano orationes accuratisti me respondens, apertumque pectus ostendeus, quale semper in omni vita sua gerebat, seque quantum poterat, in omnes partes reuoluens, & membra ad suscipiendam lacram

illam armaturam offerens, summa cum attentione, imaximaque caeremonia, Sacramentum

illud extremae unctionis, deiiotissime suscepit. Deinde cum paululum a labore respirasset, oculos ad uniuersam familiam conuertit: quam cum in terra prostratam, orationesque fundentem, dc plangore maximo, lamentationeque

non teneo lachrymas Hosi tanto fratre dignissime) cubiculum complentem aspexisset, cum omni humilitate ab omnibus in uniuersum condonari sibi petiuit, si quenquam unquam in aliqua re offendisset:seque vicissim omniurn erroribus venia ex animo impertiri professus est, a quocumque tandem istas aliquando esset. Ad extremum etiam sacra sua manu, altius, ut poterat, eleu/ta, ternis vicibus eiulanti familiae benedixit, dicens: Dominus vos benedicat: Dominus vos custodiat:Dominus vos ab omni malo conseruet. Amen. Ite in pace.

Qui tum fuerit eiulatus omnium,qus profusio lachrymarum, qui singultus & gemitus, si adhuc in oculis meis lachrymae, quas plurimas in illius temporis commemoratione, & in his meis acerbitatibus effundo, aruissent; coram

oculis

366쪽

Cardinalis. H.

oculis tuis quantum calamo,& atram εto posi' sem repraesentare contenderem. Nemo non genauit, nemo non arsit dolore,in illius viri occasu quem immortalem si fieri potuisset, omnes esse cupiebant. Sed vidit omnium lachrymas' cordium inspector Deus:& Angeli eius cadentes in tanti viri morte guttas numerarunt. Pla- ne secerunt omnes planctum magnum super ipsum, sicut olim super Stephanum viri timorati secisse leguntur.Accepta benedictione, sacram eius manum, omnes ex ordine sumus deosculati. His omnibus ad eum modum pera- 'etis, ad orationem se conuertit,& Primam, Ter tiam,Sextam,ut vocant, cum Thoma Treter

deuotissime, attentissimeque recitauit; subinde Virginis gloriose , & intemeratae Dei genitricis Mariae,intercessionem implorans,ut ubi via ad perpetuas Nities,&sempiterni temporis refrigeriunt, orationibus suis patefaceret. Cuin autem ad Nonam ventum esset, susticit, inquit, iam non dicemus Nonam, nisi fortasse cum Angelis in caelo. Postea me accersito, de quibuscam adhuc rebus, animo praesentissimo mai data dedit,& iter alia, ut opera Diui Augustini, cuius in omni vita sua semper fuit studiosissimus, Thomat Tretero familiari dilecto cederent, ordinauit, ea vero quae Thomas habebat, Zoicinio assignauit. Quoniam quiem Episcopus Nepesinus triduanas per omnem dioece

nm sua supplicationes,pro salute salutaris Ec-X clesiae

367쪽

. D. Siam M. isil clesiae Dei viri indixerat, accidit ut hoc ipso tr-poris momento penes . palatium transirent ad Ecclesiam Beatae Virginis, puellae quaedam virgines, non paucae,cantantes Litanias, dc valetudinem Cardinalis castissimis Iabijs Domino minendantes. Quarum vocem cum audiuisset, quaesiuit quaenam essent ista Cantica. Ego vero dixi, quod Episcopus publicas supplicationes instituisset,& quod voces quas audires, erant voces castis imarum ac Deo amabiliu mvirginu, pro salute & incolumitate sua Deo,&slbrisissimae Virgini Mariae supplicanti tim.Il-

Ie ver vehementer exhilaratus, eleuatis in caelu manibus;magnas,ait, ago gratias Episcopo,& istis virginibus, & omnibus, qui pro me miserrinio peccatore sollicitudinein ista capsul. Scio quod mUnum pondus habere apud Dominum castilliniarum virginum,& innocentium puerorum orationes consueuerunt. Sed nihil aliud ego volo, quam quod tu vis Domine. Fiat voluntas tua. Ne monacto mi idem teporis vivere cupio, ultra quod constituit mihi Dominus. Paratum cor meum. Paratum coriri eum: Iussit deinde Dominicae passionis historiam legi: in qua cum ventum esset ad eum

locum, ubi Petrus Apostolus Christum negas se peihibetur. dii P. Oli uerius Domini erga ipsum misericordiam, & ignoscendi sacilitatem, tum & hoc quoque pluribus verbis commemorasset, quod Cardinalis nunquam per Dei

368쪽

gratiam Christum negasset, nec unquam de nomine eius erubuisset, sed apertu potius coram hominibus,& coram omni Ecclesia malignantium,& ubicunque id osscij ratio, & incredibi. Ie animas Christo lucrifaciendi desiderium requirebat, consessus:haereticos praeterea, quod

Christum negassent, in omnibus dictis & scriptis suis constanter & intrepide persequutus

esset. Eleuatis in caelum vir diuinus nianibus, alta voce lachrymantibus oculis dixit; Christrasili Dei viui,tu scis quod ego te, nonienque tua' non negaui. Tuum enim hoc esse beneficium lubens agnosco, agoque tibi hoc nomine sim mas gratias. Absit a me, absit ab animo meo, ut te negare Vnquam voluerim. Q iotici autε fiebat nominis Iesu commςmoratio, toties languentem atque deficientem dexteram, ad c put attolens,pileolum de nitentibus comis, iii honorem huius sacratissimi nominis deponebat. Cum alapae mentio facta est, os ipse quo que suum, et citata manu verberauit. Vbi veros agella, & spinea corona c8mmemoratur, &P. Oli uerius acerbitatem illius doloris, quem Saluator noster pertulit, ob oculos poneret, atque ad fortiter ferendam mortem & quid. quid tandem Dominus permisisset adhortareo tur , Cardinalis respondit . Fortiter & coli. stanter,sortiter & constanter. Cuiti autem ad illa verba ventum esset, ubi Dominus emisisse

frirnu leotar. iad parieterii capite paululum

369쪽

contierso, alia voce, ita ut ab omnibus exaudiretur, Dominicam oratione , & Angelicam sa- Iutarionem, articulatim, distincteque recitauit.O crux alae spes unica. O crux aue spes unica. Tum & illud ; Per passionem tuam Christe salua nos. Tum & illud ; Iesu Christe fili Dei

vitii, miserere mei.Tum di illud, quod in omni vita sua, in ore, atque in animo suo perpetuo habuit;Mane nobiscum Domine, iliane nobis. cum Domine. Crucifixi praeterea imaginem sic amplexabatur, sic in manibus habebat, sic clauorum vestigia osculabatur, ut pIane ostende re quam ardentibus erga Deum fuerit in omm vita sua charitatis ignibus inflammatus.Iuciit postea ad se nepotes suos, quos charissimos habebat accersiri, quibus ad leetulum prostr tis,& lachry mas profundentibus, sacra sua manu in caput Domini Stanisai Hosij de Begdenfiiij tui charissimi imposita, sanctam suam benedictionem omnibus impertiuit. Tandem autem orationibus, quae legebantur a P. Olive .rio intentus, &signo sanctissimae Crucis p eius suum frequenter muniens, atque ad pleraque etiam respondens, cum aliquoties illa saluatoris verba deuotissime iterasset. In in nus tuas commendo spiritu in meum,Iesu quoque salutare nomen inuocasset, percontantique patri Oliuerio, num quae legebantur omnia intelligeret, bis ac ter tespondit, Intelligo,

intelligo,imelligo: postquam Horsua omnia, ε quae

370쪽

Cardinalis stiri. 3 3

quae pro animae commendatione praecepit Ecclesia lecta, persectaque fVis ent,illo ipso Beatae Virginis Mariae sesto, quod in Nonas Augiisti incidit, hora nona , qua spiritum suurn Dominus in cruce emisi, legitur, plenus die rusa, & gratiae Dei, plenus omni sapientia intelleEtu, in seneinute bona, quieti sitive diplacidi: si me obdormiuit in Domino. Quae se

qituta sunt, concursum videlicet plorantium,ac. quasi quandam tempestatem publicarum querelarum , exequias, conciones, laudati nes, oscula quae sanetis illis manibus dabantur, contactus ut vocant rosariorum, & incolarum so scelices Capranicas de serendo cor

pore contentiones, non calamo &attramento,

sed lachrymis tibi scriberem si legere posses. Hoc unum addo, quod in huius tam sancti, &in omne tempus laudati Cardinalis transitu, reipsa cognoui, pretiosam esse mortem San- istorum in conspectu Domini. Tum & illud verissimum esse deprehendi, quod a quodam S. Patre dictum est, No potest male mori, qui

bene vixerit. Plane enim fuit vitae exitus, anteactis vitae studijs cosentaneus. Sed plura non possum in hoc meo incredibili, & vix unqtiam . consolabili dolore. Nam& oculos meos ista commemoratio fletu debilitauit, & manum dolore impedivit,iustius ut ego possem, quam ille Tragicus, exclamare.

O Lux semper Ianesta mibi X a Tem

SEARCH

MENU NAVIGATION