Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

Duo tamen circa hanc inscriptionem animadvertere non neglexerimus, primum ipsum Capacium omisisse situm Basilicae , in qua hoc epitaphium collocatum erat; neque explicasse , utrum ea sit , quae adhuc extat longe a civitatis moenibus passibus circiter mille in pago vulgo appellato Priore, an alia , quae exciderit . Alterum anirriadversione dignum est, praefatum epitaphium nullibi ad praesens in Surrentina Dioecesi reperiri . Quod & de nonnullis aliis inscriptis lapidibus ab hoc Capacio veridico alioquin historico relatis contingit , ut in secunda parte attentius videbimus q

492쪽

. Lib. II. Diff. VI. Cap. III. 3 s

X. Nobis quidem nos facile persuademus, eam inscriptionem potius locatam fuisse in illo insigni. olim Ethnicorum templo, de quo superius tractavi mus , quod, discussis Idololatriae tenebris apud Su rentinos scilicet, sancti Felicis Nolani nomine in. signitum suit , eoque Episcopium translatum ex subterraneo sancti Renati Fano, seu potius crypta , ubi , ut diximus , prima fidei lucerna in caliginoso loco micuit; in quo sancti Felicia

templo Episcoporum fato functorum Corpora Comdebantur , S per oscitantiam id templum a Capacio sancti Athanas nuncupatum . Ad ita sentiendum adducimur tum ex constanti Surrentinorum traditione , cum etiam, quia id templum fatiscens , ac pene Collabens in angustiorem , sed concinniorem formam instauratum

fuit a Confratribus illud incolentibus , qui aram maximam , sub qua sancti Baculi ossa quiescebant , sublimius , ct ornatius collocare decreverunt . Accessit tunc sel. recor. Archiepiscopus Suardus die ra. Μarq anno , quo prae sente effosso prisco altari, sancti Baculi, aliorumque sanctorum in inscriptis loculis lipsana inventa sunt ; postice vero in alia arca marmorea absque ulla inscriptione ostiaria veluti crates sine ulla calvaria adinventa est ἔ quumque certo nam cisci nequisset, cujusnam essent ossa illa, nullo adhibito cultu , iterum in eadem arca includi jus-st prudentissimus Archiepiscopus , ct sub dextera pila absidis templi a cornu , ut dicitur , I i i a Evan-

493쪽

3s De Christian. Surrent. Antiquit. Evangelj condi ; mandavitque Vincentio Andreae Μigliaccio libellionem publice facienti , ut rei

omni cura documentum , ac tabulas conficeret .

XI. Haec porro ossa , quibus calvaria deest , esse S.Athanas j prospicere datur iis, qui norunt deficiem tem eam calvariam in crystallina theca aflabre coinpacta in Lipsanorum thesauro Ecclesiae Surrentinae custodiri, ac venerari. Quae quidem res aliud firmissimum argumentum suppetit pro discrimineis duplicis saneti Athanas j; de capite enim sancti Athanas Neapolitani haec scribit Bartholomaeus

Chioccarellus : Corpus translatum in majorem. Ec-

cte fiam in sacello sancti Salvatoris requiescit , ubi haec legitur inscriptio : Hic jacet corpus sancti Ath sau confessoris , oe Episcopi Neapolitanorum . C

put mero in Thesauri Sacelio honorisce conditur ar

gentea , atque aurea theca reclusum . Haec eaderr

excipiunt Ughellus , ct Cuperus , qui de dupli-

ei Athanasio nihil dubitant , quum compertum sit, duplicem calvariam Venerari. . Quum igitur S. Athanas Surrentini commeminrata ossa, perquam probabile sit, in templo SS. Felicis , S Baculi condita: ibidem quoque traditam inscriptionem aptatam fuisse credendum est , quae per olcitantiam a Capacio alibi extitisse indicatur .. XII. Praeterea tempore , quo ea Basilica iam ctorum Felicis , & Baculi instaurata fuit , ab ignaris fabris tignariis plures marmoreas inscriptas tabulas ad Cathedralem nunc temporis Ecclesiam translatas fuisse vetus, qui excessit, probus , so

494쪽

Lis. II. Diss. VI. Cap. III. 437

lers , piissimusque AEdituus Nicolaus Μarulus

nobis narrabat, unam inter ceteras Vetustate cor

rosam , in qua legebatur: Corpus sancti Athanasy, quae locata fuit in plano , unde ad sublimem aram maximam fit gradus , qui locus a sel. rec. Archiepiscopo Didaco Petra marmoreo opere magnificentissime ornatus fuit , praefatusque lapis ob incuriam praesectorum operi detritus . Ex quibus satis liquet corpus sancti Athanad Surrentini in Surrentina urbe servari , etsi sepulcri locus non adhuc indubie exploratus sit; de quo nequaquam nos, qui plurimam conjiciendi nobis veniam tribuimus, ullam ariolandi unquam dedimus : Lipsana vero sancti Athanas Neapolit ni Neapoli custodiri. XIII. Heic quoque ex iis , quae diximus , m

nere non omittamus , in novo a nobis extructo ,

deaurato , & scitis picturis ornato Ecclesiae C thedralis tecto tres appositas praegrandes telaS Oleariis coloribus a magni nominis Neapolitano pictore magno pretio penicillo descriptas, quarum binae Surrentinos continent sanctos , ubi sanctus Athanasius Surrentinus juvenili speeie e. pressus , ut sanctus Athanasius Neapolitanus . Quod ubi animadvertimus cum aliis contra Perspectivae , ct Picturae leges admissis mendis , eas telas peritiori artifici ex integro reficiendas demandare nobis in animo erat , sed vastum consilium res angusta domi coercuit : satisque dincimus heic de mendo pictoris monitos spectat

res secisse . Ex

495쪽

38 De ChriADan. Surrent. Antiquit. Ex hucusque dictis illud omnino collige rem

Rom. m Praesit. non recte exploratam apud Romaeum, qui ex du

Praesulib., ae Dus Athanasiis proprio arbitratu , ac ductu Custodi. RN ' unum consecit , ut satis superque demonstrasse putamus .

Circa Lectionem sancti Athanao noκnulla

presse annotantur . I. Emporis diuturnitas , hostium invasi nes , Turcarum depopulatio , consuetaeque aliae humanarum rerum calamitates jucundissimas Surrentinorum Antiquitates ita deleverunt, ut de sancto Athanasio nullas prorsus p culiares memorias in Archiepiscopali Archivoreliquas secerint ita, ut non nisi pro horis canonicis uni tantum Lectioni eae enim lectiones non

effusum, & vacuum sermonem, sed solidam brevitatem desiderant materia subministrata sit. II. In ea apposite per allegoriam dicitur demandatam Vineam Domini sancto Athanasio , qui summa justitia , Iertia , ac vigilantia, hoc estomatum virtutum genere eam excoluit, & custodivit. Pro vinea intellige Surrentinam Dioecesim . Generalius Evangelicam tropologiam de vinea interpretatus est Α uctor dictor um , & interpretati Intet opera s. num parabolarum Evangelj questionibus 133. Sc. q..ris'. 'U' '' opus perperam sancto Athanasio Alexandrino tri

496쪽

butum , qui instructam vineam orbem terrarum .intelligit ; pressus Vinea Domini Synagoga numcupatur ; de qua Regius Psaltes: Vineam de Ah plo tranHuhHi oc. Cinea enim Domini exercituum Domus Urael in . Quam juxta Evangelicum v ticinium aliis postmodum agricolis Dominus I cavit , scilicet Christianis Episcopis ; atque haec juxta EZechielis prophetiam vinea illa est sanctorum Μartyrum sanguine irrigata et Mater tua quas vinea in sanguine plantata eH juxta aquas . Μater nostra Ecclesia Catholica est . Hujus vineae praec,pua , ct potissima pars Roma , quae ab OEcumenico Pastore custoditur , ac colitur, ut egregius ζatque eloquentissimus Italicorum concionatorum Cornelius Μ usus; minores partes, seu peculiares vineae Ecclesiae ceterae Catholicorum , inter quas Surrentina Μartyrum suorum sanguine, ut dix, mus libro primo, plantata, ct in aquata . Hanc igitur vineam & virtutibus coluit iam Etus Athanasius vivens , mortuus autem patrocinio tutatus est contra Saracenos , ut diximus, ct

summis aliis beneficiis aflecit , in diesque cumulat ita, ut de se verba Regj Psaltis usurpare possit: Super c Zodiam meam ego Raso.

Finis Libri II.

parte a

497쪽

eum ceteris ejus oper bus extat t. 4 3.Biblloth. Pati.

Exhibensseriem Surrentinorum

Praefulum descriptam in Amia Surrentini calau cum

recentibus notis, et

castigationibui.

Ntonius Neapolitanus ex nobilissimo Peliorum Salerni

tano genere ortus, quem honoris gratia nominatum volumus, quum anno Io a.

ab Episcopatu Polinian. ad Surrentinam Ecclesiam administrandam translatus sui Oset, tum optimum consilium iniit de eruendo in lucem nomina , stemmata , S patrias praeteritorum Antistitum, quorum memoriae retrusae, atque abditae latitabant ' . Egregium sane opus, ac laboriosum , in quo perficiendo ope usus est Bartholomaei Chiocca relli exoletarum Neapolis antiquitatumia indagatoris solertissimi: absolutumque laborem in parietibus magnae Aulae Archiepilcopalis Palassinscribi curavit. Id opus ad summum persectionis minime perductum

498쪽

Lib. LIII. 44 ductum visum est eruditissimo Abbati Ughello ;supersunt enim in eo ingentes lacunae inexplicabilibus sorte Episcoporum nominibus etiamnum a vacuae ; Chronologia rursus , ct critica interdum laborare visum est; quapropter illud meliori lima perpolire sategit Ughellus, cuJus in hac re Iabor non omnibus numeris absolutus videtur , ut ex dicendis patebit. Diptychas Surrentinas eam Episcoporum seriem non raro idem auctor indigitat, num emendatissime faciat, ignoramus. Diptycha enim Ecclesiastica non tantum Episcoporum nomina, uerum etiam fundatorum Ecclesiarum , & ben saetorum permista continebat . Quocirca nos coepto insistere non piguit ; S tertio hoc Libro Episcoporum Surrentinorum seriem restituere , brevilumis notis illustrare , ct Chronologicis c stigationibus pro nostra tenuitate repurgare , ῆquam rem eruditis , praesertim Surrentinis, non imgratam fore speramua.

R βη tua praenomen, Cheothedrus nomen vulis

go cognomen , Endegavensis patronimicum nomen . Scribendum rectius Andegavensis , vel Andecavensis, aut Andicavensis ex celeberrima GaIliae urbe , de qua affatim in S. Renato dictum est . Principio heic rerum ordo perversus videtur .

499쪽

di De Chrisbo. Surrent. Antiquit. Praenotandus enim erat sanctus Baculus , qui tempore sancto Renato praeivit , ut non spernendis conjecturis in praecedentis libri Dissertatione , ide sancto Baculo evicimus .

II. S. VALE R ID S DE APREDA , SURRENTINUS. Aso. DE sancto Valerio vide quae diximus in

Commentariis ad ejusdem Lectiones . Sed Cognomen de Apreda , quod adhuc viget Surrenti , additum a posteris suisse existimamus . Pol quam enim Romanum Imperium in Graeciam a Constantino Μagno translatum suit, antiquatus ubdetur mos scribendi Praenomen , Nomen, Agnomen , S Cognomen ; quocirca Duces Neapolitani , ac Surrentini unico nomine descripti repe--riuntur; qui mos tempore Langobardorum dura,vit . Norimanni ulterioris hujusce Italiae provinciis postquam potiti fuerunt, nominibus agnomen aliquod adjecere , ut Robertus Guiscardus , Rogerius Bossus; vel Patronimicum, & alicujus Τoparchiae dominatus, ut Ricardus Aquilanus Sc.

HAEc Sypodus celebrata anno pro tOLlendo ambitu in Pontificiis Comitiis, fuit prima inter sex Romanas coacta a S. Symmacho Papa, in

500쪽

Lis. III. ψεῖ

in Italia regnante Theodorico Ostrogotho Ariano, ut ex Pontificali Anastas Bibliothecas. Acta e tant apud Dionysum Exiguum , Subscripserunt Episcopi, Presbyteri , de Diaconi ordine alphabetico contra veterem Ecclesiae morem', quem odidinem non haberi in Cod. Canonum notat La beus . Inter Episcopos r. loco subscribit Ros,rius etiam pro fratre suo Urso ; circa quam , subscriptionem plura congessimus libro primo de Stabiensi Ecclesia verba facientes. Post Rosarium in serie Episcopali Surrentina nonnulla desiderantur nomina , quae temporis injuria in omnium silentio jacent; in ea tamen post Rosarium pone sequitur.

IV. POHANNES s8o. ADFUIT , SYNODO ROMANAE m.

Η- est secunda Synodus Romana, seu La

teranensis inter eas, quas celebravit sanctus

Gregorius Μagnus temporibus Μauriu , Τibes.& Τheodos j Augustorum. Caussa cogendi Conciij, ut Binius notat , suit iniqua haeresis damnatio lista a Johanne Patriarcha Constantinopolitano in Johannem presbyterum Chalcedonensem , in eo sex decreta de aliis negotiis Ecclesiae edita sunt. Eam Synodum complexus est sanctus Pontiis epistolarum Libro A. cum subscriptionibus D, scoporum , ac Presbyterorum Cardinalium . Inter Episcopos quarto loco ita subscribit Surrent, . Kkk a nus :

SEARCH

MENU NAVIGATION