Arcanum acidularum novissime proditum principiorum chymicorum disquisitionis auxilio, in quo communis opinio de aquarum mineralium aciditate convellitur. Additæ sunt epistolæ multorum illustrium medicorum cum ejusdem responsis. Authore Petro Givrio,

발행: 1682년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

tantum profert granum terrae ser-ri , granum salis, & octo grana terrae aluminis et at ex eadem quantitate nostrarum aquarum extraho octo grana terrae ferri, totidem terrae aluminis & salis granum s propterea aquae Pruvinceae magis refrigerant quam Spadanae propter qualitatem frigidam ferri quae aluminis

qualitatem calidam contemperat :praeterea alias ferri qualitates infinitar morborum multitudini utiles longe eminentius possident aquae Pruvinarae quam Spadanae . Quamobrem non amplius necessum est ut Galli, quibus praescribitur usus aquarum Spadanarum ad profligandos suos morbos , tam longinquam peregrinationem suscipiant , quae ipsis debilitatem aliaque incommoda procreat, praeterquam quod ex labori bus quos redeundo perserunt, saepe

plus detrimenti capiunt, quam ex aquis emolumenti. Nunc igitur breviorem viam capere possunt, venien ' do Pruvinum, quod solum octodecim

leucis distat Parisiis, ubi in promptu

sunt

12쪽

sunt multi vehendi modi, quibus hoc iter commode perfici potest. Et quamvis sanitas sit immens pretii, ni

hilominus cum multis tantum facultatum non sit ut eam magno impendio acquirere queant, ideo minore sumptu illam quaerere cogunt Ur, quod facile consequentur , si loco Spadanorum Pruvinaeos fontes ad

eant.

13쪽

ARCANUM

CAPUT I. Anatome aquarum minora linm Pruvi-naarum S Spadanarum qua ferrum S alumen duntaxat illar m campositionem intrare demonstratur.

cium Ferre iis tantum liceat, quisio pr1stanti genio assiduoque labore in hac scientia claruerunt: tamen inter tot viros doctrina per- celebres qui suas praeclaraS opinio- nes in lucem ediderunt & sufficientem terrae quantitatem moverunt, ut illa quae in abditisi tenet inclusa detegerent, pauci fuerunt inter vel teres & recentiores qui qualitates aquarum mineralium sedulo expenderint, mixtionisque earum mysterium aperuerint: si enim illorum disquisitionibus contenti esse vellemus, iis non addendo alias exactiores, certe in inceItiam navigare-

Quapropter jure ab iis discrepo , aliamque ab illis viam tero, qua tamen eundem cum ipsis finem , claram scilicet vesitatis visionem, aeon se qui possim . Equidem fateor, etiam sit laudabilius sit sua sensa exprimere qUam aliena . , reperire novas materias quam alienis insiti dare, nihilominus virum ac ne vix quidem me potuisse deflectere a via illorum virorum illustrium, eli-

14쪽

gens potius eorum authoritati inniti, quam mero vitiae opinionis authorem profiteri: sed post- quam labore plurium annorum adeptus suin alias cognitiones de velis qualitatibus aquarum Pruvinaearum reque certas ac ratio de experientia eas docere pollunt Nunc me judicem dc censorem mearum primarum opinionum instituo, quia fuerunt nimis conformes opinionibus authorum qui de aquis mineralibus scripserunt, qui quod annotari ut pinguedinem in superficie illarum aqctarum , tetram mineralem in fundo alveorum per quos pesreptant, de quendam saporem illas bibendo perceperint, de mineralibus quae in ipsis aquis dominantur, judicarunt; non prius perquisitis illorum principiis, neque iis cum aquarum principiis collatis, quibus haud dubie a gnovissent utrum illis similia essent Itaque cum praedicta mineralia ab iis non fuerint in partes reprincipia divisa, cortice tenus illorum principia

duntaxat cognoverunt. Hac tamen via procedendum ut perveniamus ad cognitionem mineralium quibus differentes aquae impraegnantur. Equidem postquam festum ejiisque mineram accurate eXamina vi , suscepi disquisitionem principioium aluminis, vitriolorum , sulph rum, re nitri, atque in iis feci omnimoda e perimenta meae intentioni consona , quae est secernendi ac in Iucem prodendi mineralia quae in a. quis mineralibus intime delitescunt. Illud enim maximi momenti mihi esse videtur , quia illarum aquarum usus appositi e praescribi nequit, nisi planum tit quaenam mineralia ipsis suas vires ac sacultates impii mant, alioquin omnia fortuitis cassibus committenda essent, sed cum evidentisssimis demonstrationibus exploratum habeamus aquas vel ferro vel alumine , vel vitriolo,vel nitro , vel sulphvie, vel bitumi , vel mercurio,

15쪽

A c i Duel antimonio , vel minera alia infertas esse, cum etiam nobis constet qua in quantitate unumquodque illorum eas imbuat ; atqui cum horum Hs ilium qualitates & vires sinat perspectae, in promptu statim est quibus morbis aquae ipsis inquinatae, proficuae sint. Inde mihi nata cupido indagandi principia majoris partis istorum mine-

Ialium , quo cognoscerem facultates aquarum quibus suas vires impertiuntur. Haec principia chymicae arti debemus quae mixta in sua elementa dividit eaque sensibus videnda exponit, illa separando ab invicem, ac singulatim demonstrando. Igni etiam chymico tota amturae mysteriorum reseratio debetur, quo vires eliciuntur intimo vegetabilium ei mineralium

gremio, ipsique quasi centro immersia: Miror adhuc supereste quosdam Medicos qui

hanc artem calumniantur, quique remedia hac arte praeparata velut deleteria di toxica traducunt. Equidem observavi ab eo tempore quo artem medicam exerceo , omnes misochymicos artia

chymicae principia & praecepta ne digito quidem attigisse , & eos de hac arte aeque bene latiocinari, atque caeci de coloribus indicant. Quoties

exoptavi ut spectatissimi illi Doctores ( qtis Hip

pocratem , Galenum , Platonem , & A ristotelem optime callent, quique tum graece tum latine expedite loquuntur , ac qui comptis & elegantibus sermonibus in scholis&in consultationibus maximam famam apud populum consequuntur:

operi manus admoverent aut ad euent opeIantibus in remedior inchymicorum pracparatione, aemque ea sub Hippocratis cautionibus praescribere nidi Procul dubio Los docerent mirabilia quae enata Iae gremio elicuissent, quae iis solam se pandit qui suorum arcanorum investigatiotii sedulamoPeram n. ant,

A et At

16쪽

Aetamen vix ausim de hac re conqueri, cum major pars Medicorum imbraeetentias um operi

manum admovere non ave sentur: atque prophetiam Paraceis chymistarum principis his temporibus adimpleri arbitror me sequem: in Onon ego Vos, inquit in suo paragrano , vos si inii,

vos Colonienses, bos Ziennenses, imo quicquid manubio o Rheno continetur et vos in insulis muris et tu Italia, tu Dalmatia, tu Sarmatia, tu otheniensis, tu Graece , tu orabs, tu Israelita , om et me sequemini non ego Oos. Nonne Videmus majorem partem Medicorum Parisiensium qui Paracelsi dogmata amplexati sunt , quamVis dudum ante ea Procaciter impugnaverint , quandoquidem in celeberrima Medicinae facultate Pariliensi sti hium justificatum & triumphans conspicitur genio Doctissimi Medici ejusdem facultatis, qui hoc modo ii os Doctores adegit ut remedia chymica comprobarent, cum exquisitiora & efficaciora ex hoe minerali conficiantur. Quis in horum illustrium Doctorum albo se locum habere non glorietur, quisve hac arte mirabiri aliquid cunctis hominibus utile promere non tentabit Illa arcana non promiscue nec omnibus patent reducta & in interiore sacratio clausa : ex quibus aliud haec aetas, aliud quae post nos subibit, accipiet. Itaque divinus Hippocrate, asposite dicit lib. de Veteri Medicina.υero in meditana jampridem omnia subsistunt, in

eaque principium , via inventa est , perquam praclara multa longo temporis spatio sunt inventa , O reliqua deinceps in Penientur , si quu probe comparatui fuerit, ut ex in Dentorum cognitione ad ipsorum in vestigatiorum feratur. Horum verborum sensus est, quamvis ars medica suis temporibus iam vetus est et, atque multa utilia ac necessiaria ad hanc artem exercen-iuveuta que ut, nihilominus eos qui ipsi postg-

17쪽

posteriores essent, aliquid novi huic arti addere poste , modo illud labore & industria quaererent. sed inter eos qui a tempore Hippocratis inqui

Iendis novis remediis operam dederunt, plurimi celebres Chymis ae suum tempus ac suas facultates insumpserunt, ut artem medicam tot actam praestantibus remediis ditarent, quae sua virtute optima Galenicis Ionge antecellunt, quaeque idonea sunt morbis magnis & contumacibuS eradicandis , iis promptum auxilium afferendo, quae etiam aegris magna cum facilitate sumuntur; quod maxime solatur aegrotantes , cum videant

nos nunc sedulo laborare ut cito, tuto de jucunde

sanentur.

Haec quoque ars mirabiIis omnium rerum causas aperit, dividendo dc separando mixtorum principia, eorum virtutes & qualitates manifestat, quae ante hanc dissolutionem occultae , reconditae erant, & nisi e tu, principiis ins itistem , nunquam deprehendissem mineralia quae in nostri, aquis dominium habent. Aqua mineralis facile dignoscitur seu sapore, seu cras Lamento quod deponit in imo alveorum quos permeat, seu tinctura qua fontium parietes tingit, vel quae apparet ei pulverem gallae adna sceudo, seu pinguedine quae in illa supe Inatat,

quae omnia sensibus sunt manifesta , is uaeque ab aqua commani abesie debent, quae ut sit bor a omnium harum qualitatum re substantiar, an expers esse debet. Facile quoque observantur e fectus mirabiles aquarum mineralium , sed co-xum causam cognoscere& adinvenire mineralia quae illos producunt Hac opus hic labor est e pauci quos aequus amatii

Iupiter, aut ardens eυexit ad aethera virtus

Diis geniti potuere.

Hic etiam veritas hujus adagii elucescit, di ei- Ita qux pulchra. A 3 Psima

18쪽

s an CANUM Prima hujus difficultatis causa videtur, quia diversa aut horum de mineris sunt judicia. Secunda quia raro, imo fere nunquam una re positi aquae sunt imbutae. Tandem quia minerae in nrinutissimas particulas dividuntur, ut quid sint ne lynce quidem oculi interdum perspiciant, Scillae difficillime separantur ab aqua, cum qua ita contaneuntur, ut urium & idem corpus este vide ur: praeterea quIdam in ineralia tantam inter te similitudinem habent, ut aegre ad 'odum internosci queat, sed labor omnia bincit improbus Curii etiam in ex plorato habeam meos laboribus omnia vendere. statui neque labori, neq; tempori, neque sumptibus parmcer ut meae in t . rationi satisfacerem, nempe secernendi miseeralia quae in nostris aquis Pruvinensibus confusa deluescunt. Hac de causa post multa experimenta quibus animus nondum contentus erat, amicum rogavi ut ad me mitteret aquas Spa- denses, Pugenses&FOrgenses, ut in iis experimenta

faciens facilius perciperem quibus mineralibus nostrae aquae impraegnantur. A qua Spadensis in his mineralibus indagadis mihi admodum utilis fuit, in quacum animadvertissem mineram aluminisee ferri, illa ab invicem multifariam dispescui, ut refero cap. 8. de fontibus Spadensibus Accium repetitis iisdem experientiis in nostris aquis, eadem mineralia reperi. Hanc methodum tenui . sumpsit lagenam Spadensem quae triginta octo Encias aquae continet, aquam in vas fictile effudi, atque permisi ut per soatium duorum dierum resideret, quo ejus spiritat sevolarem qui omnes subsantias minerales cum aqua adeo unitas tenent,

ut pura & limpida apphreat: sed quum evanue-Punt, substantiae minerales ab invicem segregantur; terra ferri quae crassa est Sc ponderosa in imo

vasis siccedit, quod ideo identidem movendum est, ut ea citius fundum petat: sulphur in aqua

19쪽

ACIDULARUM. T

per natat te sal remanet confusus cum aqcta; cum vero alumen sit sal , in elemento aquae simul cum sale fetri di raditur: Duobus diebus elapsiis filii o nanc aquam trans colavi, mihi fe- liquum fuit granum terrae ferii subflavae, tum post aquae evaporationem , residuum in aqua

simplici dissolvi, quam postea fltro trajeci , dc

mihi superfuerunt grana octo terrae aluminis albae: & postquam iteram aquam halavi, reliquum habui granum salis tam ex alumine quam e ferro depromptum. Deinde aequalem quantitatem nostrarum aquarum mineralium in idem

vas effudi, di simili modo, quo supra, egi: primo octo grana terrae ferri elicui, quae est paulo flavior quam Spadana, quae est flavi coloris ad pallidum vergentis, quia aquis Spadanis plus iri- est aluminis quam ferri; deinde habui octo grana terrae aluminiS, quae non aequat albedinem. Spadanae, quia nostrae aquae plus minerae ferri possident quam Spadanae: demum mihi remansit granum salis tam e ferro quam ex alumine desumptum. Isthaec duo mineralia cum aequali inquantitate cum aquis nostris permixta sint, mirandum non est, si in illis ab invicem separandis tantopere laboraverim , quia uisumque adstrictionis est particeps , & sapor ferruginosus

aluminis saporem ita obtundit, ut aluminis aciditas in nostris aquis vix percipiatur , quae acu Lior

est in aquis Spadanis , quia in iis alumen ferro praeu let. Sed postquam in nostris aquis terram ferri 1

terra aluminis dispescuerim , atque eas spectaverim secundum haec duo mi aeralia ipsis admixta ;multa quae in meis scriptis protuli, retractare coingor, quae cum veris ac solidis principiis non starent, mirum non est, si tam facile sint collap

20쪽

agnoscere etiam praejudicio eorum quae dixi de

crapti, nunquam erubueros ac si mea opera novas&veras notiones de istis mineralibus consequi posta m , illas in lucem audacher producam , etsi

Cm Ues meas tanto labore comparata, evertere debeant : qua in re divini Hippocratis vestigia sequar qui adeo studiosus erat veritatis, ut ingenue confectus sit infracturis cranii a suturis se deceptum fuisse, ut liac siimplici veri errolas confestio ne posteris utilis esset& impediret ne qui in eodem ministerio deciperentur, eadem ratione qua se ante deceptus fuerat. Verum quidem est meis primis experientiis solam mineram ferri cum nostri, aquis mixtam me deprehendisse, quia in I apore conveniunt cum aqua in qua fabri ferrarii canticias ferrum

extinguunt: praeterea reperiuntur multa ferri recrementa prope rivum meantium infra vicum

Chalotram parvam , quae prorsus similia sunt iis quae ex officinis ferrariis e ducuntur: ex illis recrementis in animum induxi meum ibi olim fuisse cilicinas ferrarias in quibus homines ope aquae 1s ius rivi ferrum fabricabant: atque etiam supra vallam quae torcular Dei cognominatur, invenim ineram ferri quae admodum frequens est in solo Pruvinensi, ut videre est multis in locis huic urbi vicinis veluti circa vicos Sanctum Hilarium, Guincejtam, saxignium , Marsioli eram S alia loca in quibus illam collegi, diende lavi , demum liquefeci , & ex ea extraxi ferrum adeo purum ut chalybs appellari jure merito possit.

Mihi vero multa animo volventi, quibuS majorem cognitionem hujus mineralis materiae adipiscerer , & deambulanti in locis sublimibus de aridis occurrit scrobs satis alta , inquam descendi, ubi po: quam attente dispexissem diversitatem stratorum teriae sibi invicem instidentium , obtu

SEARCH

MENU NAVIGATION