장음표시 사용
1쪽
SERENISSIMO PRINCIPE AC DOMINO
RECTORE ACADEMIAE MAGNIFICENTISSIMO
CLEΜΕNTISSΙΜΕ SIBI DEΜANDATI GRATIA
3쪽
aximi sane momenti, vixque minus multiplicia quam
A ipsae corporis humani partes, sunt commoda, ex earundem anatomica cognitione in fructum artis salutaris tam theoreticae, quam practicae redundantia. Quae itaque omnia ac singula, una serie percurrere nunc animo, eorum. que ex summa studii an atomici eruere utilitatem necessit temque, negotium foret, nisi plane superfluum, nimis amplum tamen, ideoque L. B. forte mox molestum. Quam ob rem in parvulis solummodo, hac occasione, infahium Ossibus, iisdemque calvariae speciatim liceat versari et brevites inquirere, quomodo ea, quae culter anatomicus et Observatio de infantum calvariae ossium substantia et structura, compage et neXu detexerint, licet eadem tot momenta esse Videantur, cur plerumque infantes, praeter adultos, Pluribus morbis gravibusque laesionibus obnoxii sint externis, tamen in variis vitae angustiis, in eorum cedant usum, quin conserU
tionem Τ Sua scilicet quaevis aetas gaudet firmitate suoque robore, sua quoque debilitate singularique fragilitate, id, quod nescio an in ullo alio apertius, quam in puerili elueeat habitu Fluidorum abundantia, quae omnes solidas Λ a partes,
4쪽
partes, tam molliores, quam tenaciores large humectat, harumque solidarum partium inde producta teneritudo, si imma cum irritabilitate iuncta, ad recipiendam fere quamcunque morborum scintillam, aptissimum quidem constituunt somitem: simul tamen multum contribuunt ad materias, quae infantum infestant corpusculum, morbificas facilius obtundendas, ad eXcretionem e Vol Uendas, eliminandas. Sicuti vero totius puerilis corporis habitus, ita ostium quoque conditio tenera, si eXilis, tenax, una ex parte ipsi est detrimento, ex altera emolumento.
Egregium huius rei praebent exemplum ossa lata, fornicata, quae concinna aptissimaque combinatione, summam, quam calvariam Vocant, cranii formant concamerationem, qua tenerrimum defenditur cerebrum. Sunt et ossium partes et ossa integra ex quibus infantum conflatur calvaria, frontis scilicet, syncipitis, occipitis atque temporum, imperfectiora, molliora, tenuiora, et tam inter se, quam cum vicina cranii bassi laxe iuncta. Accedit debiliori calvariae compagi et substantiae, quod, ipsa paucis defensa partibus circumiacentibus, pericranio, tenuibus musculorum stratis, integumentis, capillis, iam stu laesionibus externis omnino sit exposita. Levissima itaque ex caussa assicitur quidem, minoremque ob resistentiam impressiones externas et compressiones facile recipit , quae saxeum adulti cranium minime vincerent. Attamen altera ex parte laesiones, ab eadem Vi eXterna, qua adultum vitreum quasi cranium forte dissiliret, productae, eo lubentius pro re nata, resti tuuntur ob ossium tenacitatem elasticitatemque. Cuius rei eaussae pulcherrime ex anatomica elucent ossium infantilium
5쪽
disquisitione et cum adultis comparatione, nune, quatenus ad nostrum faciunt scopum, praemittendis. Mirum certe est, si historiam ossium a primo ossificationis puncto, ad plenzriam persectionem, et magis adhuc ad senilem fragilitatem usque animo percurrere placet, quot notabiliores magnique ponderis mutationes eadem per hocce paulati in subeant spatium t Primum futuri hominis rudimentum vix aliud esse videtur , nisi massula molliuscula, mucilaginosa quasi distinctas partes artusque aegre ostendens. Sensim cum incremento humanam induit formam, evolvuntur tenerrima solida, ob summam mollitiem vix solida vocanda, progerminant quasi surculi tenelli vasorum,
telarum, membranarUm, carnium, cartilaginum, cet. Sed
ne vestigium quidem ossium, in graviditatis deprehenditur principio. Quo tempore ea omnia, quae futura essiciunt ossa, sunt cartilago mollis , seu gelatum tenerum referunt ab , quod, magis magisque dum pelluciditatem amittit, albescit, plus firmitatis roborisque nanciscitur atquo sic ad ossum formationem praeparatur. Ad tertium denique mensem quando metus in utero pervenerit, plerumque inchoare solet ossificationis negotium, eo in ordine summe admirabili , ut ossa simplicia in medietate primum, quae non ita simplicia sunt, in pluribus simul pullulare incipiant primordiis. Quo ex ossificationis puneto illa ad ambitum prorepunt, horum autem ossicula , dum crescuht, ocius tardius confluunt. Nam minus simplicium quibusciam, longis praecipue, in media fistula iam ossefactis, in extremitatibus diu re-A 3 manem
6쪽
manent additamenta, initio cartilaginea, post autem o Tea, quae epiphysium nomine, carbilaginis ope cum osse primario iunguntur, donec intercedens quo ille absumatur cartilago. Pulcherrime id probat sceleti foetus trimestris saltem, seu paullo maturioris inspectio. Ubique enim, quod totum in adulto osseum est, seu mediam solummodo habet partem osseam, reliquam Uero circumferentiam cartilagineam, seu in plura disiectum est, ossicula cartilagine iunξta, seu quae integra esse adultis solent et continua, epiphyssibus augen' tur vel mere cartilaginosis, Vel vix tamen osse fastis. Exempla praebent, parietatium centra, sic dictorum innominatorum tres portiunculae, femoris et humeri mediae fistulae, quas parum video omefactas, dum priorum ambitus et interstitia, vere deprehendo catilaginosa, praheriorum VeroeXtremitates vel similis prorsus, vel debilioris saltem osseae substantiae. In procreando itaque sceleto humano Natura, eadem perpetua certaque quidem utitur lege, varie tamen in singulis evolvendis ossibus, restricta, ita ut alio crescant modo ossa tuberosa, alio, longa, alio, lata. Ut propius ad pro- possitum accedam, missis reliquis ossibus, lata, quae vocamtur, e. g. in cranio, humeri summitate atque pelvi obvia, ulterius liceat lustrare animo, quorum genesis incundissimum sane observatori praebet spectaculum. Quot talia futura sunt ossa, tot init o apparent ossificationis puncta, seu centra, ex quibus fibrae osseae radiatim simulque imbricatim in omnem emicant directionem, et magis magisque sese extendunt. Quae fibrae simplices, molles, decussatimque positae, tenue primum efformant reticulum, mox autem n merosae,
7쪽
meroee, densae una iuxta alteram emergentes, plures fingunt bracteas seu lamellas duriusculas, ita inter se neXas, ut parvula, adque formandam diploen aptissima interponantur interstitia. Bractearum stratae, laxa cohaesione, diploen constituentia, tam eX centro ad ambitum, quam simul sursum deorsumque nova emittere pergunt fila, quae, dum in utraque ossis superficie intumescunt, solidescunt, et reprimuntur quasi, in tabulam abeunt internam eXternamque. Quo facto , utraque mediae maXimaeque partis ossium tabula substantiam acquirit compactiorem, ita, Ut hiatus ac foraminuta creberrima, quibus mOX antea pertusa fuit, partim coarctentur, partim penitus deleantur, quin centrum deinde partem esscere solet solidiorem atque eminentem, quae et in adultis quibusdam ossibus adhuc sub corporis, tuberum cet. plerumque superesst nomine. Margines denique in fila ossea, recta saepe longiora brevioraque eX tenuantur et ampliantiar, atque tali modo, consumta sensim, in qua hucusque fovebantur, cartilagine, dilatatorum nunc in omnem ambitum ossium, alia, simplicia praeprimis, cum vis is appropinquantibus suo modo denique coeunt, alia minus simplicia cum addidamentis concrescunt. Huius quoque generis ossium praeprimis, quae foetus essciunt calvariam, est indoles et genesis. Adultae calvariae ossa sunt , unum frontis, utrumque Verticis, una pars lata occipitalis, utraque squammosa temporum, ut mittam utramque portiunculam temporalem sphenoidei. Sola parietalia itaque calvariae propria sunt, reliqua Omnia communia , et tum calvariae , tum basi cranii contigua. Alio
8쪽
modo in metu se habent haecce ossa. Nam in duo dissectum os frontis, tam que pardes sqUammosae, quam occipitalis a partibus Viciniis separatae, sola tenera iunguntur cartilagine. Multo magis ideo a bassi cranii omnino distincta est infantum, quam adultorum calvaria, et bene omnes Detur caloariae partes considerari posse mihi videntur, tamquam 1ingula ossa simplicia, eademque Ialsi, quorum sola
frontis ossa basi sint contigua, reliqua minus. Quemadmodum eiusdem generis latorum scilicet sunt omnia, quae foetus calvariam constituuiit, ossa, duo scilicet frontis, totidem verticis. unum occipitale scutum, et duo si addere haec placet, squammosa, eodem quoque modo crescunt simpliciori iam delineato. Omnibus enim primum in medietate fere punctum est ossificationis, summaque in trimestri foetu vel paulo provectiori teneritudo et angustia, reliquae vero calvariae substantia adhucdum membranaceo - cartilaginosa. OHOpropius accedit partus tempus, eo solidiora maioraque fiunt ossa, sibique magis appropinquant, ita tamen, ut in recens
nato infante adhuc per Iaminas membranasve iungantur cartilaginosas, ibi maxime distantia, ubi ossium anguli obtusores in sic dictis conveniunt fontanellis. Quae cilium
coniunctio Sanchondrinis membranacea, seu V. V. Θnymensis eartilaginosa vocari posset. Diu in hocce statu manere videntur ossa infantis iamiam exclusi. Νamque uti foetus et ossa et reliquae partes eo celerius crescunt, quo remotior,
eoque tardius, quo propior sit partus, sic quoque lentius capiunt incrementum ossa infantis nati, quam foetus in ipso ultimo graviditatis tempore. Quam ob rem primis post na- ivitatem mensibus persimilia sunt ossa infantis, ossibus foetus maturioris , atque tardiora nunc tam mole augentur, quam
9쪽
is quam crastitie ac firmitate. Attamen reliqua dum ora aequirunt maiorem perfectionem molem que, haec quoque sensim latius serpunt, magisque ampliantur ac e VolUUntur, donec confluant Gemum partim per Synulo sim, partim Vero suturarum ope cum Vicinis iungantur. Filorum scilicet, quae parallela, longiora breUioraque margines occupant, supra dictorum plura unum post alterum assidue emittuntur, et, dum margines simul magis magisque appropinquant, denique omni ex parte obviam sibi veniunt, ita, ut sinus unius ossis fila alterius vicissim recipiant atque sic, devorata ad tenuissimam laminam cartilagine, suturas formant, infantibus, obseparationem plurium ossium in partes distinctas, frequentiores , laXiores primo, demum arctissimas. Omnia ideo infantilis calvariae ossa, diu quidem cum inter se, tum etiam cum vicinis, quae ad basin cranii pertinent, ossibus, persuturas cohaerent, sed, interiecto temporis intervallo, suturarum quaedam ab ossea urgente substantia, plane deleri solent; quo sit, ut plura initio ossa, in unum denique coeant e. g. duo frontis ossa inter se, squam mosa cum petrosio , mammilari et interposito annulo, scutum occipitale cum addidamentis latcralibus. Licet haec ossium coalitio interdum ab initio aegre fiat, id quod probare videtur sutura sagittalis per frontem producta, haud adeo raro eXemplo non in adultis solummodo, sed in senibus quoque superstes; eadem plerumque tamen deprehenditur adeo arcta firmaque ut pristinum locum vix leVissimo Vel nullo prodat vestigio. Reliquae suturae per totum Vitae decursum, coronalis, sagit- talis, lambdaformis, et timporaliε nomine constanter permanent.
10쪽
Ηisee mutationibus demum in calvariae ossibus, finitis, perfusis ossisa substantia cartilaginibus matricibus, coalitis sontanellis, processibus eminentiisque evolutis cet. quoad peculiarem, propriamque Huram certe, non OmnibuS tamen numeris ossa esse absoluta, mihi persuadeo. Est quidem ipsius figurae horum ossium iuniorum, at diversae aetatis, iam inter se collatorum sat magna disserentia, eademque maior, si quis illa insuper cum adultis comparaverit; attamen hoc quoque respectu, foetus maturi ossa medium tenere solant, a quibus facili negotio, retro, ad minorem, et ultra ad maiorem concludi potest perfectionis gradum. Quam ob rem horum figurae breviorem addam delineationem. Ossa verticis, quae mediam efiiciunt calvariam, irregu- Iariter sunt quadrata s. 'rhombo idea; marginibus inaequalibus , nec dentatis; angulo auteriori et inferiori acutioribus, reliquis obtusioribus; filis ex media parte elevatiori, unde ossificatio coepit, ex post in tubera transitura, radiatim et imbricatim positis, uti in sequentibus omnibus. Frontis ossa, anteriores calvariae sines, fere ovata; apice superiori obtuso; basi inflexa ad formandam orbitae
concamerationem superiorem, Versus angulum orbitae internum, acutiore, Versus externum obtUsi Ore: margine interno subrecto, eXterno gibbo; tuberibus frontalibus a margine orbitati horum ostium c superiori parum remotis. Scutum occipitale, quod postice calvariam terminat, o hiculare f. scutiforme in duos lobos maiores divisum, quorum superior iterum quadrilobus, lobulis exterioribus latioribus,