Dissertatio medica inauguralis, de podagra : quam annuente summo numine ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1790년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Majoribus cum genere, Tum virtute, nobilissimis Dignissimo; Utpote cui Incoctum generoso pectus honesto

Itaque adeo Carus amicis, carus Patriae, Vivit, Vivetque extento aevo, Notus famae Haud strenuae inertiae, Quae Cassa est sterilisque, Sed actuosae virtutis, Quae Humani nihil a se alienum putat; Hocce opusculum, a JUS monumentum et pignus observantiae, Quae Tali viro, eidemque principi Familiae suae, Debet Ur, Sacrum volu t

13쪽

ἈdSSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

PODAGRA.

PODAGRA quidem ex quo Velut morisbus sui generis notatus fuit, medicis jure

animadversionem summam et diligentiam excitavit. Ab Hippocrate usque ad nostrum tem pus multiplici ingenio atque eruditione contra hoc malum miserius certatum est. Commentationes bene multae eo consilio prolatae fuerunt, ut natura ejus intelligi, nec non rationalis me-

decina instrui posset. ACelebri.

14쪽

DE PODAGRA.

Celebris ille W. Temple, quippe et ipse mature tentatus, ultro sagacitate sua pugnare volebat. Novit certe, homines nitidos lautioresque maXime omnium periclitari, unde animus debilitatur, perlevibusque momentis obnoxius redditur. Quibusdam experimentis, in sese scilicet, motuS, moxam, quasi omnium instar, venditavit ; inconsulte autem ac temere; namque usus, efficacissimus rerum omnium magister, peculiariter utique medicinae, hocce opinionis commentum delevit. Caeterum error viri illius, utpote in curando hospitis, paulum oppido

nociturus erat.

Reputantibus enimvero, quantum sagax ipse D. Sydentiam conflictabatur, merito perquam sanatio propria et certa dissicillima esse videatur. Hinc in praesentia ad studium quorundam duntaxat, quae Podagrae semper fere adsunt, denuo revocare et lacessere maluerim.

15쪽

quae omnium praecipuae arridet, quippe quod nihil absolutius adhuc exstiterit, haec est rMorbus haereditarius, oriens sine causa eX- terna evidente, sed praeeunte plerumque Ventriculi affectione insolita; pyrexia; dolor ad με articulum, et plerumque pedis pollici, certe pedum et manuum juncturis, potissimum infestus; per intervalla revertens, et saepe cum ventriculi, vel aliarum internarum partium affectionibus, alternans

HISTORIA.

Morbus autem hicce commode satis in duo genera dividitur, alterum nempe ordinatum, alterum inordinatum. Prius

D. Cullen Nosol. Method. G. xxiv.

16쪽

DE PODAGRA.

Prius vere ineunte saepius accedit, eoque citius tardiusque, quo hoc acrem hyemem serius ociusve solvit. Quam leviter obrepit, atque inopinato occupat; multa quidem debilitatis indicia adsunt; sed tamen haud ea, quae tale quid instari corpori nihil id genus antea passo prae

nuntiarent.

Cruditas, inflatio, ventriculi gravitas, eaque aliquot fere hebdomadis usque augescentia; nec non torpor inflatioque musculorum foeminum, ac motus spastici saepe accessionem in proximo esse significant. Hora circiter secunda tertiave matutina, homine tum cubante, incipit accessio ipsa ab acuto dolore in globulo aut prima junctura pedis pollicis, aliquando in calce, Vel talo vel sura. Nunc quoque horror sentitur, qui, prout dolor augescit, minuitur, eundemque eae toto finitum febricula excipit, quae quidem ipsa, dolore ma

nente, manet.

Dolor ab accessionis initio, mediocris est; arigescens Vero in horas proximam circiter vesperam, ligamentis jam ossium tarsi metatarsque plerumque

17쪽

DE PODAGRA.

plerumque affectis, quam vehementissimus urget. Hic profecto satis idonee comparatus cruciatui maximo, quantus a cane partem corrodente, aut membranis durissima constrictione correptis cieretur, et angorem animi, et corporis jactationem facessit. Remissio autem fit proxima fere nocte, quatuorque viginti horis post primam accessionem dolor, parvo nimirum sudore erumpente, inter quem homo soporatur, penitus desinit. EX somno partes dolore vacant, rubent tamen tumentisque; aliquot vero post diebus pristinum colorem recipiunt. Verum dolor et febricula, quamvis in speciem accessione finita, solent intra duos tresve dies nonnunquam repetere; amboque, in vesperam aliquanto auctiora, usque ad ipsum mane magis minusve affligunt. Morbus denique, hoc modo paucos per dies versatus, interdum omnino decedit, nec nisi longo post intervallo regreditur.

Atqui

18쪽

Atqui hoc mali genus, ordinatum nempe,

aliquando acerbius saevit. Saepe etenim pedes alterne cruciantur; quin etiam prius affectus interdum post alterum liberatum rursus corripitur. Raro, sed aliquando tamen, evenit, ut

ambo pariter doleant. In medicorum Vero monumentis notatum est, accessiones, quae sequantur, ambobus scilicet pedibus una jam dolore

defunctis, alias aliter incipere ac manere ; dolorem vero sub vespera itidem usque augeri minuique. Caeterum homo aliquamdiu talia, dura quidem atque asperrima, perpessus, fere aliquanto post validior corpore atque animo evadit. Rarius quidem secundo, nisi ex intervallo duorum triumve annorum, repetit η; posteaque tamen semel quotannis, deinde bis, tum denique frequentius hyeme, Vere, atque autumno Invadit. Atque adeo iterum ac saepius intra annum accedens, vix unquam postremo, nisi aestate, abest. Ambos

' Aliquot profecto reperiuntur qui vel ex prima accessione, semel singulis deinceps annis, iisque compluribus infestati sunt.

19쪽

DE PODAGRA.

Ambos pedes una aliquando torqueri, supra posituin est; hoc vero nunquam sit, nisii crebras post accessiones, seu corporibus suae prOpriae irritabilitatis ; etenim, quo frequentius

malum tentaverit, leo magis et partes quondam VeXatas, et alias insuper sibi obnoxias reddere videatur.

Omnes singuli articuli partium et supra et Infra eXtremarum, suum quisque ad tempus, modo alius post alium, modo complures simul, dolorem patiuntur. Caeterum hic ridem, id quod insidentem pene assiduam molestiae gravi- tatem quodammodo levet, quo saepius accessio facta est, eo magis decrescit. At enim aegrotatio aliaque generis inordinati indicia subeunt. Articuli quidem aliquoties duntaxat ita exeris citi, vim suam motumque recipere solent; crebrius tamen, non itidem; quippe infirmantur, atque ad postremum durescunt. Nunc demum materies cretacea in iis proXime subter cutem accrescit. Materies certe haec primo fuida subsidit; ex terra friabili constat, omnino per acida dissolubilis, ac simul cum aliis suam cuique articulo mobilitatem adimunt. Podagra

20쪽

Podagra denique corpus, complures per an nos, injuriis suis exagitatum, aliis morbis opis portunius praestare videtur. Fere enim pleri. que, verbi causa, qui diutius ea confiiciati fuerint, queruntur molestias, quarum signa omnino referunt illa, quae e renum calculis nascanis tur. Caeterum in conses o est, duo istos assectus una nunquam adesse.

Re de Podagra ordinata, quae quidem non injuste terreat, hactenus dictum est; veniamus nunc ad inordinatam, lubricum sane, et fortasse periculonorem locum. Hoc autem genus vulgo in tres species, atonicaIli, nempe, retrogradum, vagamque, dividitur. Earum vero prima articulos nullo dolore neque inflammatione assicit, sed occupans ventri. culum, corpore nimirum ipso ad tale vitium procliviore, ubi cupiditatem tollit, cruditatem, inflationes, nauseam, acidos ructus, aliaque id genus esscit. Dolores spasnaique etiam variis in partibus, superioribus praesertim extremis, sentiuntur,

quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION