Dissertatio medica inauguralis, de podagra : quam annuente summo numine ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1790년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE PODAGRA.

I9vus sorte purgatione solicitaretur, ne iste dolor omnis continuo redit. Enimvero, si vitium in humidis versetur, exinanitiones satis commode facerent; ast eas huic morbo quam alienissimas esse constat. Porro autem, quod ad podagram inordinatam pertinet, talis opinio pariter quasi claudicat et vacillat. Certe eX humidor uin motu intelligi nequit, cur partes, neutiquam vicinae, subito assciantur ; cur plures eX Consortio simul; cur singulae, sua quaeque vice, ipsae praecipuae, dole

ant.

Denique, proclivitas haereditaria, hacce sententia accepta, nihil omnino valet. Humores etenim prius multo, quam Podagra invadere solet, iterum ac saepius, ab utero olim adeptus, nullus nunc circumagitur ; cibus atque absorptio alia humida, aliis nempe per invisibilia ac reliqua foramina continenter exeuntibus, deinceps suffecerunt. Verum

32쪽

DE PODAGRA.

tet.

D. Caverhili totas Podagrae causas eX arteriarum genere elicere conatus est. Ipse autem putat, arterias, Vi nempe mustu lorum, articulos juxta comprimi et coarctari; itaque dolorem accessionis ex corde, sanguinem Propellere per easdem moliente, progigni. Quam quidem sententiam, ut illi placet, et partes et corpora, quae saepius laborant, nee Non aetas, qua malum fere advenit tueri viden

tur.

Singula vero morbi indicia hoc modo explicans haud jugiter sibi constat. Autumat sane ille, nervum uno etiam tem pore et sentire et sensu carere posse; dolorem esse nihil aliud quam penetrabile frigus; vivum calorem servari ex frictione terrestris materiae, quae in cerebro secreta per nervos impellitur; lapillo,

33쪽

DE PODAGRA.

lapillos denique cretaceos esse tantundem cerebri in articulos depositum. i. Singulatim certe unamquemque istarum rerum, quae futiles omnino videntur commentitiaeque, in hoc transcursu tam arctati operis refellere nihil convenit, leviter aliquot attingere fortasse haud alienum est. Jam vero, si exercitatio in causa est, cur vasa inter se cohaerescant ; qui cor unquam ea diducere valebit i Hujus nimirum vis semper musculorum motu intenditur, ideoque nunquam non ejusmodi casum arceret. Rustici, atque homines, quibus opera vita est, vix unquam ita aegrotant Sedentarii praecipue omnium periclitantur: Nonne igitur, D. Caverhili auctore, partes eorundem, quae maXime comprimuntur, in primis tentarentur Z Nonne etiam textoribus sutoribusque saepius multo glutaei musculi, quam Pedis pollex, doleret 'Idem

34쪽

Idem porro dixit vasa scilicet remissiora ad cohaerentiam spectare, atque hinc afferre vult rationem, quam ob rem articuli, alius post alium, assici videantur. Atqui ego crediderim, vasa, ita sese habentia, haud nimio magis ad cohaerentiam spectare; siquidem vis cordis, qui sanguis propellitur, transitus pro dissicultate continenter augescit; unde arteriae' nunquam penitus comprimi pos

sint.

Ad summam, reliqua hujus scriptionis sunt ejusdem farinae ; itaque satis superque dictum

est.

Sed his, sicut aequum est, demissis, quispiam dixerit, εμ Quid tandem feret hic censor 8 Neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti viam. '' Sit ita sane ; atque adeo olim fortasse amplius dicendum erit: Sed in praesentia, iis, quae eX conjectura potius, quam usu, chartis illeveram, omissis, me Cice- Tonis Vox non dedecebit Utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere.'

RATIO

35쪽

DE PODAGRA.

RATIO MEDENDI.Maxime profecto hic me titulus admonet il- Iud poetae, Frontis nulla fides ac vereor equidem ne aliquis nunc idem dixerit, quod Laco olim de Luscinia devorata, VOX et prae- terea nihil. Medicus enimvero in Podagra praecipue omnium suas vel excogitatissimas rationes curationesque nil aut admodum paulum proficere ex. pertus plorat. Ab causa ad effectum satis sub tili argumentatione conclusum est, sed omnes

post syllogismos effectos, quid tunc t Quaeriturusque, Cui bono t

Quod ad me quidem attinet, magis certe Optandum, quam sperandum est, uti sequentia quid venia dignum respondeant. Solum

36쪽

DE PODAGRA.

Solum fortasse periculum, certe maximum, ex podagra timendum est, quando ea, eXtremis relictis, vitalium quid occuparit; ideoque prudentes medici semper istam transitionem prohibere conati sunt. Contra autem sunt nonnulli, qui, dum dolorem in extremis lenirent, nihil quidquam pensi habeant, quibus modis id consequerentur. Hinc Empirici, rumusculos imperitorum hominum aucupantes, eoque plus dulcis lucelli, alia atque alia, suum nempe quisque, quasi sola auxilia,

venditarunt. Itaque ergo emplastra, quae reprimunt comprimuntque, praefrigida aqua, nec non ambulatio sine calceamentis super nivom, glaciemve decantantUr. Talia quidem, utpote quae paucis haud multum nocuerunt, aliquamdiu inculcata sunt. Lon. gior autem experientia atque observatio curiosior compluria mala, non parva, eX podagra ita repulsa subsequi testantur. D. Hostaannus, eruditus ille ac sagax, hujusmodi curationem, non modo ut supervacuam,

sed etiam periculosissimam, quippe quae interdum

37쪽

DE PODAGRA.

dum affert apoplexiam, paralysin, defectionem memoriae, ast lima, dolorem coli, atque inflammationem viscerum abdominis, reprehendit culpatque. D. Sydentiam nihil aliud, quam cataplasmaeX pane et lacte cum croco extrinsecus imponi vult, praecipitque, si dolor urget, ut opium in

geratur.

D. Cheyne, quoque nihil omnino id genus

adhibendum esse putat; nisi cum eo, ut ratio simul circuitus per alia servetur. Frigus deinde eo consilio imperari videtur, quo parti uni tentatae, ViX salva totius corporis ratione, citius succurratur. D. Host annus quidem haud prorsus omnino hoc monitum rejicit ; sed, Hippocratis nempe auctoritate motu8, eidem aliquatenus parendum esse judicat. Caeterum, plures auctores nominare nihil opus est, siquidem satis constat, modo credatur D. Mus grave, qui omnia hujus loci tam diligentereXploravit, nulla extrinsecus adhibita praeter

38쪽

DE PODAGRA.

ea, quae malum in extremis usque cohibere leam, nec utilia, neque etiam innoxia fore. Atque ideo pedes calida lavari, lanei panni, cataplasmata emollientia, aut quaecunque corpusculis per invisibilia foramina manantibus iter expediant, fortasse praecipue omnium id gemis adjuvant. Moxa, ut jam dicium eit, quasi remedium tangulare ad partis dolorem tumoremque laudatur. Atque etiam vir ille eximius, ex sui ipsi us aliorumque experientia, salubres ejus effectus enarravit. At Vero e modus, quo adhibetur, minus placebat, ac res ipsa sua ex facultate, quippe perbrevi, vix videtur par esse tollendo morbo, qui ex totius corporis infirmitate enatus et . Certe enim in hujusmodi casu nulla curatio recte procedere potest, nisii ea ad to, tum corpus dirigatur; namque velle cursum Podagrae impedire adurendo idem sonat, atque erysipelas curare eKcidendo partem primo a sectam, quod est cum ratione insanire. Sanguinem, incisa vena, mitti, Celso ' ipso et 13.

Lib. q. c. 2ψε

39쪽

DE PODAGRA.

D. Hostmanno auctoribus, levat inflammatio nem, dolorem, et febriculam, quae inter accessionem fieri solet. Hoc equidem, discipulus quippe non immemor D. Cullen ingeniosissimi, si quis unquam alius, tam ex morbi ratione su-Pra Proposita, quam ob mala compluria insequentia improbare nullus dubitarim. Caetc

ita loquitur: Ego certe persuasissimus sum aD jugi et saepe iterata experientia edoctus, Cu- tharsin omnem, tam per lenientia, quam per fortiora medicamenta, qualia pro more arti- culis expurgandis destinantur, plurimum nocere ','' &c. Huic autem opinioni D. Cheyne repugnat, idque, me judice, merito; namque, etsi fortiora purgantia

D. Cullen, First Lines, Sce. DLXIV. ' D. Sydentiam de Podagra.

40쪽

DE PODAGRA.

purgantia inter vel post accessionem adhibita

aut morbum augeant, aut reditum ei aperiant; attamen lenia certe, quae et bilem suis e vasta elatam dejiciant, atque impedimenta in canali, intestinatis qui vocatur, amoliantur, neutiquam aliena existimari debent. Inter a cessionem vero animus et corpus sunt ambo tam irritabilia, uti summa cautione ad remedia proponenda opus est. Stomachus quoque, cui toto cum corpore quoddam consortium est, propriam animadversionem desiderat. EX hujus usu facile apparet, quantum oportebit, refici eum et corroborari. Ad quod consilium aromata, amara, medicamina ex chalybe confecta, corteX Peruvianus, cibusque valentior, saepe commode satis proficiunt. Neque tamen id ignorari oportet, quod talia summam inter accessionem, ubi cutis admodum calescit, febrisque vehemens Urget, Caute quidem parciusque ; sed, cum languor, inflatio, dolorque ventriculi vexant, tum demum li. beralius assumenda sunt. NunC

SEARCH

MENU NAVIGATION