Dissertatio medica inauguralis, de podagra : quam annuente summo numine ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1790년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

Nunc etiam ex opio confecta prosunt, atque a D. Sydentiam ad somnum movendum praecipiuntur. Veri tamen simile est, ea stimulando praecipue Valere, quippe quibus hic ipse medi. cus Podagrae retrocedenti occurrere solebat. In Podagra utriusque generis modicam eX-halationem per cutem continenter fieri multum expedit; sic enim naturales, sano veluti in Corpore, actiones quodammodo continuantur. Sudor autem plurimus nocet, utpote qui corpus infirmat, fortasse accessionem protrahit, certe

eam citius revocat.

His vero dictis, quae pertinent ad accessionis

curationem, ad eam, quae alteram quam procul arceat, transeundum est.

De hac quidem re inter medicos parum Constat ; namque alii victum tenuissimum refrigerantemque, alii diversissimum proponunt. Lac autem atque olera multum laudantur. D. Cheyne etiam contendit, nullam omnino

salutem fore podagrico, qui sibimet vivere pane folo ac lacte imperare nolit. Atque

42쪽

DE PODAGRA.

SU, Atque dubitari non potest, quin cibus opimus victuique luxuriosus summam podagrici cujusque irritabilitatem plus nimio agitet. Corpus enimvero nunc ali curiosius debet, atque ideo leniora omnia chylique essicientia optime conveniunt. Hinc lac plerumque maxime aestimatur, idque jure, si perpetuo, salvaque ratione stomachi, assumi queat. Denique, D. Sydentiam ita effatus est: Atque insuper, quod ego palmarium judico, cum lac alimenti genus sit adultis prorsus impar,

istam humorum turgescentiam sive virositatem reprimit, cui podagra ortum debet; atque eo nomine paucos istos, quibus congruit, tamdiu a podagra immunes praestat, quamdiu eo solo vescuntur, nec juvat ulterius. Cum enim podagrae causae originali ac primariae, nem- pe concoctionum ac fermentorum debilitati omnino contrarietur, longe magis hac ratione obest, quam altera prodest De oleribus vero multo minus nunc ambigitur ; siquidem ea saepius aciditatem, atque inflationem, podagricis infestissima, gignant.

Porro D. Sydentiam de Podagra.

43쪽

Porro autem, cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit assuescere. Quodcunque enim contra consuetudinem est, nocet,

seu molle, seu durum Quod quidem est praecipue in hujusmodi casu salubre ac frugiferum; namque, quo longius aeta8 procedit, eo mutatio victus periculosior est. Caro etiam ipsa, si consuetudini, seu necessitati parendum sit, modo simpleX, quantaque duntaxat facile concoquatur, dari potest. Quod ad potum attinet, plerisque vinum ex toto circumcidi placet, si nempe usus stomachusque sinent Cerevisa tenuior a D. Sydentiam praecipitur a temere forsitan et imprudenter; frigida enim est, inflat, atque acescii. Aqua, cui paulum admodum vini adusti,

bran aut liquoris e saccharo rum aut eta byne cum juniperis confecti gin), sit adjectum,

satis commode respondet ; fortasse autem ea, cui

humordi D. Ho . de Curat. Dolor. Podagra.

44쪽

DE PODAGRA.

humor, elicitus ex byne cum iuniperis, mistetur, omnium est optima, quippe quae urinae itineri, saepe podagra diuturna infestato, prosit. In Anglia aquae Bathoniensis et Harrowgatensis, utpote reditui podagrae prohibendo uti.

Ies, multum celebrantur omnium

Ex earum natura facile intelligitur, quomodo ad podagram faciunt. Plerumque in sese continent ferrum et gas hepaticum, quae quidem ambo potentissime stimulant; atque ideo aquae illae eodem, quo res sui principia similes, valeant necesse est. Utique immodicae Potae nocent, siquidem corpus Plus nimio exagi

tent.

Ex D. Lucas et Fauthner experimentis cognitum est, aquis Bathoniensibus inesse salem communem, hepar sulphuris seu hali sulphuratumὶ calcem vivam, ferrum, selenitem, atque aera mephiticum. Caeterum, quaecunque vis inest illis, eam certe cum D. Lucas ex veterum auctoritate aquae simplici tribue re noluerim. Haec quidem ipsa aliquot fortasse in mora his nihil laedit, in podagra non itidem ; quippe quod irritabilitas corporis necessario inde periculosius augea

tur.

45쪽

omnium vero rerum hujusmodi nihil' plus, quam eXercitatio, juvat. Medicorum unusquisiaque hanc praecipit atque inculcat ; quin etiam D. Sydentiam eam podagrico, quamvis inde passuro vel summum dolorem, aut senectute confecto, jubet imperatque. Equitatio autem praecipue utilis est, quippe

quae inertem atque imbecillum stomachum reficit et confirmat, nec non prosluvium urinae crassae eXcitat '.

His denique servatis, cunctisque eXcitantibUS, quoad ejus fieri poterit, vitatis, nihil fere amplius est, quo morbus repetere prohibeatur. Jam vero restat aliud nihil, nisi ut paucula

super podagrae inordinatae, seu atonicae, curatione accederent. Ut igitur ante hac omnia in eo erant, quo morbus aliorsum ab extremis transire prohibe.. Ε retur,

' Semper quidem urina crassa, vi accessionis decrescente, redditur; hinc mutationem in melius, quando cunque talis exire coeperit, conjicere Par est.

46쪽

34 DE PODAGRA.

retur, sic nunc contra nihil non tentandum est, quo idem loco ex interiore ad exteriorem pellatur, ibique contineri queat. Inter alia autem debilitatis signa stomachus jam praecipue assici videtur; quapropter eum in primis, itaque totum corpus, corroborari Opor-

LXercitatio, ac nominatim equitatio, imperari debet. Caro pro lacte atque oleribus, et vinum, modice scilicet, sumi potest. Si quando hoc nimis acescit, spirituosis liquoribus aqua dilutis utendum est. Amara, corteX Peruvianu S, et ferrugo nunc, ut graviora duntaXat leventur, recte dantur; CUIn eo tamen, ut ratio pristinae vitae habeatur alioqui enim malum non solum non ad extrema abigitur, nec corpus confirmatur, sed qua dam tenerior pars occupatur, atque infirmitas totius corporis augetur.

47쪽

Vomitus et dejectio, nausea infestante, prosunt. D. Mus grave, qui super hac re fustius disia seruit, purgationem die secundo post vomitum

monet, ratione nimirum virium nunquam non

habita. Denique, si quando ea medicamenta Vincuntur, et stomachus usque dolet, cantharides illitae inferioribus extremis interdum auxiliantur. Morborum quidem nullus D. Hosta an, Mus grave, CheJne, et Whyti, auctoribus, est neque formidolosior, neque mutabilior podagra, quae,

extremis relictis, per corpus Vagatur, AC Parii bus demum insidet, quae minus opportunae est evideantur. Atque ideo naturalia etiam pericli tantur; et gonorrhoea, et tumor testium aliquando inde exorta sunt. Si stomachus praecipue urgetur, ad fortiora vina, atque aromatica, eaque calida, decurrendum est ; quin etiam . si res postulaverit, liquores ardentes, iique liberaliter ingerendi sunt. Allium quoque, assa foetida, atque athali volatile, aliquid juvant.

48쪽

DE PODAGRA. Verum hoc in casu ait Γλ Sydentiam

modo non caput, at partes Vel naturales, vel vitales, ejusmodi malum in 'stat, ad lauda num statim confugiendunΡ; nempe laudant liquidi guttae viginti haustulo aquae epide- micae immistae propinentur, et in lecto ad quietem aeger se com natHujusmodi quiden, turationi D. Cheyne nonis nihil opponit ; veruntamen ex opio conlecta hic

non parum vale dentur, atque etiam, eXPCrientia suadente ,- majore pondere nunc imperari debent.

Vomitus rivoque interdum accedit; ideoque invi are eur em, tepida nempe aqua, e pediet, ac poli Gah, quo commodior quies veniat, optum

ingerere.

uando pars vitalis tentata fit, fortasse melius erit, morbiam, quali primarium qUendam, QUrδre. D. SIdenham, pulmonibus affectis, sanguinem mitti, ac sudores, si1 di arrhoea male habet, evocari jubet. Denique,

' D. Sydentiam de Podagra.

49쪽

DE PODAGRA.

Denique, si dissicultas spiritus exercet, eX opio confecta, nec non spasmos inhibentia, atque illi. tae cantharides, optime proficiunt. Talis videtur esse ordo curationis; simulque inter cuncta contendi quam maxime oportet, Ut malum, partibus magis necessariis depulsum, in extremis cohibeatur, id ipsum quod plurimum praesidii praestiturum erit. Postremo, quod ad podagram attinet, quae vaga seu aberrans specialiter audit, illud tantum imodo subjicere habeo, quod saepe dissicillimum est, satis nominati in decernere, quaenam isti imputanda veniant. Hic certe, si usquam alias, proclivitas et genus vitae aliquid valere videantur; ast Vero, quanquam cunctis istuc spectantibus, curatio itidem, ut modo dictum est, ad morbum, quasi primarium, dirigatur

oportet.

Caeterum nunc fere renes dolent, atque signa nephralgiae calculosae adsunt. Sub quo casu aqua Calcaria optime omnium respondet; quin etiam est , ubi, D. Whyti auctore, contra alia insuper auXilietur

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION