장음표시 사용
11쪽
dum satis demonstratum est. vapores istos exitiales, in cavis fodinarum frequenter occurrentes, acidos esse vix dici potest. inflammabiles quidem saepe sunt, et ex rebus sulphureis ortum maxima ex parte duxisse videntur, et quamvis acidi forte omnino expertes non sint, ac dos vero esse, vel pro acidis haberi posse, minime assim mandum. SULPHUR ipsum MINERALE, quod dicitur, ex acido fere totum conflatur, acidum Vero nequaquam dicendum est, et vel sulphuris istius mineralis inflammati cxhalationes in acidum licet facile mutabiles, acidae tamen vix prius sunt dicendae, quam humor aquosus recepit, atque etiam condensavit. acidum ergo vitrioli cum simplex et iministum in terrae visceribus minime compertum est, et licet in terra simplex existere, et aqua inde abreptum forte concedendum sit, certe istud acidum haud longe cum aqua progredi poterit, quin salsa, terrea, vel metallica, quibus conjungatur, offendat, adeo ut in aquis fontium acidum simplex, aut ab illis omnibus omnino separatim vix inveniri queat. Η ut C forte objici potest, quod Μ ARCA SITAE acido vitriolico scalentes, cum aeri humido expositae fuerint, quodammodo solvuntur, et acidum suum solventi humori tradunt; quidni igitur in locis subterraneis idem fati concedendum omnino cst, quod in fodinis et locis excavatis, ubi marcasitae nudae jacent, et aeri aditus
12쪽
patet, idem fieri possit, et aqua eas alluens, et inde in a
rem paullo post scaturiens, acido impregnata Videretur. in hocce autem casu solo aqua acida reperta est. casus est tamen admodum rarus, et experimentis idoneis vix adhuc comprobatus. efflorescentiae enim ille albae, quas marcasitae aeri expositae ostendunt, utcunque guptui sese praebent, pro acido simplici minime habendae sunt. acidum terrae conjungi videtur, et licet vitriolo ferri conficiendo inservit, tamen jam satis constat, terras acido conjunctas, adhibito ferro, facile inde sep
Sr vero acidum vitriolicum, quod aliis conjunctum adeo frequenter aquis inest, simplex tamen et immistum rarissime inveniatur, certe acidorum species aliae quaevis statu simplici vix inibi expediandae sunt. ACIDUM IIURIATICUM in terrae penctralibus magna copia quidem adest, cum SAL GEMMAE partim ex hoc constans, non solum in quibusdam locis magna quantitate coacerVatur, sed etiam moleculis parvis fere ubique disseminatur. . an vero idem acidum aliis corporibus fossilibus insit, merito dubitandum. e SUCCIN o quidem et aliis quibusdam fossilibus inflammabilibus acidum muriaticum destillatione elici potest, immo fossilium omnium aeque ac animalium et vegetabilium
13쪽
quorumcunque fuligo, sΑLΕΜ ΑΜΜΟΝΙ ACU Μ eXacido muriatico et athali volatili compositum, continet. ex hisce autem experimentis acidum muriaticum ante destillationem vel combustionem in iis corporibus ex - titisse, non sequitur. verisimilius quidem videtur, acidum uti ALΚALI VOLATILE, quocum conjungi
tur, actione ignis factum fuisse. in fossilibus aliis ideo
praeter salem gemmae dari acidum muriaticum, saltem in fossilibus a quibus per aquam separari possit,
Vix putandum. neque a sale gemmae facile separari, ut in aqua purum et simplex deprehendatur, concedendum est. aqua marina quidem tum caloris, tum aeris actioni exposita, acidum muriaticum a se separari sinit. idem vero sali gemmae in terrae abditis soluto, accidere, ubi castor multo minor est, et ubi aeri accessus vix datur, minime credendum. quo magis hoc pateat, id omnino observa dum est, nullas, quantum memini, observationes vel eXPerimenta exstare, quibus acidum muriaticum simplex aquis mineralibus inesse probatum est. et quod superbus de acido vitriolico di istum est, hic repetendum, nimiarum necesse esse, ut acidum muriaticum, si aquis modo inesse ponamus, paulo post varia fossilia quibus cum conjungatur offendat; ideoque in aquis e terra prodeunti--bus purum ac separatum rarissime inveniri. QUOD ad acidum NITRos UM ac VEG ET A BILE a
14쪽
tinet, aquis mineralibus ea quoVis modo inesse, vix e liti mandum . nunquam enim vel separata vel aliis com mista in terrae visceribus reperiuntur. in telluris su perficient acidi vegetabilis quidem magna copia jacet, attamen ne quidem in ipso humo vestigium acidi hujus inveniri potest, ct in interioribus multo minus. in humo nonnisi nitrosum vel muriaticum acidum in venire possumus. acidum nitrosum revera hic in humo abundat, et idem ab aquis humum transfluentibus ad profundiora deferri, et in aquis fontanis iterum nobis obvium esse, probabile admodum videtur. sed cum acidum nitrosum in terrae profundioribus vel simplex vel aliis commistum nusquam reperiatur , et cum eXperimentis pluribus constet, nstrosum acidum infra humum delatum, in acidum vitri licum vel muriaticum mutari, acidum illud in aquis mineralibus nusquam inveniri,
audacter asserimus. aqua marina res Vegetabiles et animales magna quantitate quotidie eXcipit, acidum autem
nitrosum hisce aquis inesse, haud probatur; cum tamen acidum muriaticum vel vitriolicum ibi semper inveni
Porro NITRUM COMMUNE, CX acido scilicet nitroso et athali fixo constans, an unquam vel in humo in- vcniatur, in dubium merito Vocatur,o sed in terrae penetralibus nunquam repertum fuisse consentiunt omnes.
15쪽
Ex dictis patebit, neque gcidum nitroiam, neque Vegetabile in statu vel separato vel composito in aquis m,neralibus inveniri posse, acidum. vero vitriolicum et muriaticum aliis corporibus conjuncta saepe, simplicia vero, aut raro, aut omnino nunquam in iis reperiri HACTENUS de SALIBUS. A. CIDIS ; jam veniunt considerandi SAL ES AL Κ SLIΝ P. ΑΙ ΚΑLI VOLATILE ex rebus compluribus multumque inter se discrepantibus, elicitur. sedi quatenus nobis exploratum est, in nulla re fossili reperitur. odor ex saxis quibusdam recens praeseritin fractis, enascens, nonnullis occasionem praebuit opinandi, athali volatile iis inesse. tamen odor ille haud tam consimilis odori hujus videtur, ut confestim rem ita se habere credamus, et quamvis athali revera inesset, certe in eo statu foret, ut ab aqua solvi non posset. quaedam fossilia, praecipue bituminosa, in destillatione athali volatile fundunt, omniaque fossilia inflammabilia, ut supra diximus, quae fuliginem, simul salem quoque ammoniacum praebent. sed idem quod de acido muriatico, antea dictum fuit, hic et de aliuali volatili observandum est, nempe quod, hoc cum e fossilibus combustis oriatur, ignis proles ce sendum sit, neque est quod credamus hoc vel alterum
prius per se extitisse, quam fossilia ipsa ignem passa
16쪽
sunt. ex his omnibus colligimus, neque athali volatile, neque salem ammoniacum fossilia esse, adeoque in aquis fontanis haud expectanda. HUIC forte objicere licet, salem ammoniacum albquando in locis, montibus ignivomis adjacentibus, repertum, inde imbribus differri, et aquas mox in fontes
crupturas imbuere. sed hoc si unquam, rarissime certe a cidit, et si sorte accideret, sal ammoniacus non tantumathali fixo quovis, sed etiam rebus terreis, nec non metallicis quibusdam facillime resolvitur, et aqua diu suspensus adeo penitus evanescit, ut nobis persuasiissimum sit, salem ammoniacum aquis mineralibus nusquam in-
esse. EADEM ratiocinatione utendum, si investigaremus, an ALΚALI FUXUNI VII L. G A R Ε, quod aptius V ΕGET A BIL E appellatur, in aquis mineralibus reperiri posset. hoc enim ortum solummodo agnoscit Vegetabilem, et ubicunque invenitur, ex igne narum fuisse patet. nus quam separatim existit, nec est quod credamus partem csse, ex qua fossile quodvis componitur. nullo igitur pacto in aquis mineralibus inveniri potest. nonnulli quidem existimaverunt aquis quibusdam istiusmodi inesse, sed inde natus est error, quod res quaedam, cui complures fuere proprietates cum eo communes, pro eo accepta fuerit, quae nunc in medium venit.
17쪽
Η EC res est: ALΚALI quidem FIXUΜ, quodque apte ALKALI FossΙLE dicitur,in multis enim terrael cis nativum reperitur. veteres id satis exploratum habe- bant, et NITRU Μ Vel N ATRUΜ appellarunt; recentiores vero id parum considerarunt, et adhuc quidem compluribus prorsus ignotum esse videtur. illustris B leus hunc salem nativum cognovit, et ille primus, quomodo ex sale communi elici potuisset, ostendit. Statilius rebus chemicis multum exercitatus, naturam ejus singularem designavit, et nuper Dominus du Ηames Monceau hisce scriptoribus, ut videtur, minime inspectis, hujus salis ab Latini naturam plenius exposuit. non tamen adeo universaliter notum est, ut a proposito esset, de eo subjun- gere, quod etiamsi omnibus vulgaris athali vegetabilis qualitatibus praeditum sit, sequentibus tamen ab illo differt, quod, ut distatuatur, major aquae vis exigitur, et aqua solutum, post evaporationem rite institutamin crystallos formatur. chrystalli hae in aere humido minime d diquescunt, at potius aridae fiunt, et earum superficies, mita nitore, pulvere farinario teguntur.
Hoc aikali, ut dictum fuit, fossile est naitivum, in
multis terrae locis per se repertum, adeoque in aquis mi- Deralibus expectandum. multi, qtri post Statilium et ΗOssmanum aquas minerales examinaverunt, athali ibi invenerunt, et quanquam idoneis eXperimentis vix ad-
18쪽
16 D E A Q V 2 Shuc examinatum sit, hoc athali tamen id ipsum esse, de quo tractamus, multa suadent. Johannes Hill in amplo suo de fossilibus opere, salis athalini aquarum mine'
ralium sub novo nomine HALCRYPTII mentionem sedicit, et genus quasi a natro diversum posuit; nulla autem indicia dedit quibus at terum ab altero distinguatur. CUM igitur ostensum sit, ex acidis vitriolicum vel muriaticum tantum, et exalhalinis athali fossile solum in aquis mineralibus inveniri posse, rite inde colligitur, nullos sales medios, iis exceptis, quae ex acidis et athali jamjam diciis componuntur,4n aquis reperiri posse. sal igitur Glauberi, vel fas communis soli siles sunt neutri ex pectandi, et eos quidem solos Chemici periti aquis mi
neralibus inesse assirmant DL natura horum salium neutrorum nihil attinet dicere, eorum enim qualitates pleraeque omnibus abunde
cognitae sunt, de iis autem quod plerum que silen tio praeteritum est, hic observare a re haud alienum erit. ALκΑLi fossile, e quo haee neutra componuntur si aqua disssolvatur, solutione diu teneatur, et praesertim si simul aeris et caloris vi exponatur, facile destruitur et pro parte in terram mutatur. sub diversis ideo formis reperitur hoc athali et a causis modo dictis a natura Salis
19쪽
Athalini persecti paulatim recedere videtur donec in terrae pure calcariae naturam penitus transeat. cum igitural hali hoc tam vario statu ab acidis vitriolico nempe vel muriatico absorberi possit, sequitur ut in aquis res salinas quodammodo diversas inveniamus,salem scilicci vel neutrum vel calcarium vel aliquem inter hosce medium. notandum porro salium illam diversitatem, non modo a diversitate Athali fossilis in naturam terrae calcariae plus minusve vergentis oriri, sed etiam sales ipsos neutrosper causas supradictas in naturam salis calcarii facile
HI s expositis, hoc unum quod ab initio mihi in animo fuit, Observandum venit; nempe verisimile esse salem illum sub salis Glauberi nomine celebratum, tamque frequenter a Chemicis Gallicis, tum in aquis
mineralibus . tum in terra nativum nuper observatum, saepius calcareum salem quam neutrum perfectum repertu mi esse. immo qui in Pharmacopolarum ossicinis pro sale Glauberi vulgo asservatur, ut et alter ab eoparum discrepans qui sal ΕΒsHAMENfIS VUlgo Vocatur,. ad salis calcarii quam neutri perfecti naturam propius accedunt. porro hoc sal adeo frequenter repertus idem ess videtur, quem plures Chenaici NITRUM MURALE, NI
quemque haud pauci tantummodo nitrum, licet inepte
20쪽
admodum vocarunt. hic sal calcarius eadem aquae quantitate qua sal Glauberi s bivitur et in crystallos eiusdem figurae, formari potest. eundem saporem gustui praebet, eandemque in corpus humanum exerit vim, sed eo dis- fert, quod igne fundi nequeat, quodque cum carbonum pulvere commixtus in Hepar sulphuris haud liquescit, saltem ita seres habet, cum hicce sal sit prorsus calcarius. ΗΑ C T EN Us de rebus salinis, quae in aquis mineralibus inveniri possunt. dictum est: jam ad corpora sULPHURE A progredimur. fossilium sulphureorum duo tantum, ut nobis videtur, dantur genera, unum scilicet
sULPHUR Μ INERALE die um, alterum quod NAP-ΤΗΑ vel PETROLEUM dici potest; ex horum enim alterutro fossilium quorumcunque sulphureorum pars inflammabilis constat. hoc igitur solummodo considerandum quatenus, quave in forma tum petroleum tum sulphur minerale ab aqua absorberi possint; atque perspicuum est: haec per se cum aqua nes ceri vix posse.
petroleum quidem per Venas terrae cum aqua saepe desertur ct in fontes prorumpit. hinc cum illa aqua aliqua CX parte miscetur, eamque et sapore et Odore suo imbuit.
hoc autem raro admodum sit et fossilia inflammabilia in aquis mineralibus Iix inveniri, nisi cum ab at halis sali soluta fuerint, verisimile videtur. hoc athali cum sulphure minerali conjunctum HEPAR SULPHURI s