Dissertatio medica inauguralis de aquis mineralibus medicatis

발행: 1753년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 약학

31쪽

tum peristallicum constantiorem reddit,contractiones ab- normes et spasmodicas non solum avertit verum etiam tollit. AQU A cum frigida tum calida ea omnia quae in ventriculo et intestinis continentur diluit, alimentorum solutionem et mixturam adjuvat et chyli secretionem accuratiorem reddit. IN vasis sanguiferis aqua dum vasa implet motum sanguinis vividiorem facit. motus fluidorum intestinorum compescit, sanguini fluorem conciliat et conservat. multas ob causas secretionum omnium facilitatem et copiam adauget. imprimis autem vasa lymphatica et glandulas conglobatas eluit asseritque. QUANTAE denique virtutis in corpore animali sit aqua simplex, ex eo praesertim elucet quod sanguinis et aliorum humorum partes salinas et nimis alcalescentes continenter in se suscipit et per vias sudoris et urinae e corpore eliminat. ΕΥ si cum his simul effectus aquae extrinsecus adhibitae in superficie corporis ulceribusque eXternis omnibus purgandis, effectus simul frigidae exterius applicatae in stimulando et roborando totum corporis systema, si

32쪽

effectus denique aquae calidae itidem applicatae, dum abluit, et deterget, dum calefacit, emollit, dilatat, et reserat totum corpus, aliquis consideraverit; ille certe planissime percipiet, aquam simplicem medicinam quam

maxime universalem esse, et ad PANACEAM quam aliud quodvis decantatum remedium propiUS accedere. medicina tamen universalis nequaquam datur, et vel aquae

simplicis usus terminis circumscribi oportet, immo in morbis plurimis, ubi conferre possit, aquam Opportune propinare non nisi gnari et periti medici est. QUAE iam dicta sunt, ad aquarum mineralium vires praecipuas saltem intelligendas fere sufficere possunt; quid vero cuique generi proprium nunc breviter dicen

dum.

tionem adjuvant, intestina stimulant, et si quantitate paulo largiori epotae sint, vel si salibus abundent purgantes fiunt. Eaedem in vasis sanguis eris receptae fluidorum alcalescentiam cohibent, et secretionos fere omnes, speciatim urinam et perspirabile, promovent. AQUAE sulphureae, ut videtur, ex rebus salinis qui iis simul insunt vires suas habent praecipuas, res sulphureae quidem vias corporis recludere putantur, sed per

33쪽

MINERALIBUS MEDICATIS. 33

experimenta indubia vis haecce earum nondum demonstrata est. satis certa tamen est earum in morbis quibus dam culaneis medendis essicacia. AQUAE terreae saepe modice astringentes sunt; earumtamen vis diu retica notabilior adhuc est, et vim quandam lithon triplicam eas aliquando exerere suspicari omnino licet. AQUAE ferrugeneae, vel, ut Vulgo vocari solent, chalybeatae,quae ex metallicis selae medicatae sunt,varia virtute praeditae videntur, et revera saepe praeditae sunt, cum plerumque res simul salinas et sulphureas continent. Virtutes quae hisce aquis Chalybeatis speciatim competunt sunt illae roborantes, quae ferri praeparatis variis competere solent. tantum hic, ferrum subtilissime divisum et in aquam diffusum facilius forte quam aliud

quodvis ferri praeparatum per totum corpus humanum distribui potest. istae aquarum chalybeatarum Virtutes solum eo, quo major quantitas ferri inest potentiores fiunt. quod ad spiritum volatilem mineralem adeo celebratum attinet eum quidem parvi facimus, nisi quod eae a- qtiae quae spiritu illo repletae videntur,aere etiam copioso scaten t; unde forte et ventriculo leviores evadant, et cum fluidis nostris facilius commisceantur.

34쪽

Ea igitur virtutes jam recensitae sunt sorte omnes,

quae aquis mineralibus competere per experimenta satis certa novimus. Ut Vero tot aegrotantium, qui excorum usu sanari videntur, rationem reddamus, causae plures quae cum usu harum aquarum simul conspirant omnino notandae. caeli enim mutatio, animus a negotiis et curis vacuus, ex caetuum festivitate et jucunditate perpetuo hilaris, vitae regimen accuratum, naturae ipsius animalis denique in morbis sanandis vis et essicacia huc concurrunt et faciunt ut aegrotantium qui aquas minerales adeunt multo plures sanentur, quam quis ab earum virtute sola expediare possit.

. A M QU A M limites hujusmodi dissertationum cxcessi, sentio tamen me rei quam illustrandam suscepi magnitudini nequaquam satisfecisse. sed cum aliquid

mihi edendum erat, quo gratissimo in hac Academia studiorum curriculo finem imponerem, 'nec quidquam magis arrideret, quam haec de aquis mineralibus quaestio, de re multiplici et subtili, ut potui non ut volui, disserui, sperans eam, quae primis adolescentium conatibus, ab aequis omnibus semper conceditur, veniam, ab humanis

simis proses ribus, iisque quos habui studiorum socios mihi non denegatam iri. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION