Dissertatio medica inauguralis de aquis mineralibus medicatis

발행: 1753년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

ΜINERALIBUS MEDICATIS. 19

format, cujus proprietates Chemicis abunde cognitae sunt. in aquis hocce hepar saepe, sed plerumque parva quantitate se ostendit, semperque in statu admodum volatili invenitur, adeo ut, aqua aeri exposita, cito dissipetur vel saltem in partes resolvatur. sulphur minerale ab

hujusmodi aquis separatur et ab iisdem aikali fossile per se etiam obtineri potest. in multis hujus generis aquis cum parva quantitate hepatis sulphuris sal Glauberi simul inesse reperitur quod quidem expect ari poterat)sed etiam in iisdem adest nonnihil salis marini, qui ad hepar sulphuris minus pertinere videtur. Observandum tamen ali ali fossile sive natrum perraro sine aliquantulo salis marini sibi adhaerente inveniri, hoc ideo iisdem rebus quibus illud conjungi necesse est. CUM ab athali fossili petroleum solvitur, sapo exinde orietur et aquae hujusmodi sapone imbutae quibusdam

locis inveniuntur. hujus autem saponis quantitas par-Va omnino est, et plerumque sales neutri huic aeque ac

hepati sulphuris conjuncti observantur. aquarum igitur sulphurearum haec tria sunt genera. primum, ubi petroleum in aquam sine rebus quibuscunque salinis diffunditur. secundum, ubi sulphur minerale ab athali fossili absorbetur. tertium ubi petroleum ab eodem athali dissolvitur. in his duobus posterioribus generibus tum al-kali fossiletum sales neutri ex eo compositi, simul semper inveniuntur.

22쪽

JAM in medium veniunt corpora, TERREA quorum magna vis, ut videtur, in aqua semper suspenditur. terrae illae quae ALKALINAE Vel SPATOS HS vocantur, ad salis quidem naturam prope accedunt, atque licet earum vix ulla pars, quantum eXperimentis nostris constat, aqua solvitur, tamen cum in partes minutissimas teruntur, atque in aquam diffunduntur, earum magna pars

in aqua diu suspenditur, sine quavis pelluciditatis vel saporis aquae mutatione sensibili. cum igitur aqua perstrata terrarum athalinarum saepe defluat, et per humum in qua res vegetabiles et animales in subtilem terram al-

Latinam resolvuntur perpetuo tranSfluat, hanc aquam magna terrae quantitate impleri necesse est. hinc vix ullae aquae nativae reperiuntur,quae post evaporationem multum terrae post se non relinquunt; ac multae aquae dum per terram transeunt et praesertim dum in aerem profluunt, magnam spatosae materiae quantitatem in corporum, quae praeterfluunt supersiciem deponunt; immo. et in intimos corum poros insinuant. J Α Μ monstratum est,quomodo res terreae ab aquis absorberi possint. magnam autem illam terrae quantitatem quae post aquarum evaporationem relinquitur, ut et terram, quae ab aquis depossita IN CRUSTATION Es, etsi A LACTILES format, nonnunquam, immo saepe,

diversam habere originem, merito suspicamur. athali e-

23쪽

nim fossile uti etiam sales ex eo compositi et praesertina sales calcarii supradiisti dum aqua soluti diu detinentur aliqua ex parte corrumpuntur, et in terram resolvuntur, atque eo quidem certius, quo simul calori majori solutiones hae expositae fuerint; itaque dum coquuntur, salsere omnis in terram mutatur. exinde colligimus, terrae copiam post aquarum evaporationem relictam prius in statu salino magna ex parte extitisse. idem fortasse deterra, quae ab aquis per terram depluentibus deponitur, dici potest. hoc enim notatu dignum est, sales fossiles quoscunque sive pure salini, sive terret, sive metallici

sint, aquis solutos utcunque corrumpi et resolvi. actio tamen aeris externi motum intestinum excitando, et aerem ex aquis copiose eliciendo, illam salium mutationem multo magis promovet. hinc INCRUSTATIONES et sTA LACTI TEs vix nisi in cavernis et rupium fissuris sunt. Ex hisce credendum, non tantum terram CX aquis mineralibus coctione elicitam, sed illam etiam ab aquis LAPIDESCENTIBUS, quae Vocantur, depositam, ut plurimum in statu salino extitisse, quod ulterius ex eo confirmatur, quod cum magna harum aquarum quanti ias rite evaporetur, simul cum terra, portio nitri muralis ex iis elicitur.

SI sorte objectum fuerit, terram aquis in statu salino

24쪽

TRIOLUΜ nativum ab omni alumine purum numquam invenitur. EX terreis concretis, quae in aquis mineralibus i veniuntur, SE LENITES, quae in harum aquarum post cvaporationem residuo saepe apparent, non sunt praetereundae. quaenam sit hujus selenitis, dum in aquis suspenditur, conditio non bene novimus. an sal sELENITICUM, quod Vocatur, quale CX acido vitriolico et

CALCE viva formatur, hic locum habeat, nondum liquet. selenites autem de quo loquimur hisce aquis in statu salino extitisse dicere haud absurdum foret, cum haec selenites iisdem locis, quibus alumen aut vitriolum

semper reperiatur.

HAEC de terris quae in aquis mineralibus insunt sus. sciant, jam ad ultimum fossilium genus transeamus. METALLORUΜ pleraque raro quidem et paucis admodum locis inveniuntur et eorum paucissima in statu vere metallico, hoc est, acidis solubilia reperiuntur; neque plerorumque metallorum minerae salinis quibusdam asi, clari queunt. ex hisce igitur patet aquas minerales metallicis rebus paucis admodum imbui posse. NEGARI quidem nequit, quod multae res metalli-

25쪽

MINERALIBUS MEDICATIS. es

cae sPAΤo calcario haereant, et simul cum eo ab aquis absorberi possint. rarissime tamen in iis apparent, quia ferrum quovis alio corpore metallico frequentius reperitur, utpote quod in omni fere loco invenitur et simul fortius quam ullum aliud metallum ab acidis attrahitur; ideo caetera omnia metallica praecipitat, eorumque loco substituitur. hoc igitur metallum fere unicum est , quod in aquis eXpectare licet. Unum tamen metallum excipi-tUr, CUPRUM nempe, quod in quibusdam locis copiose aquam imbuit; modus autem cupri eK his aquis eliciendi clarum nobis praebet indicium , quantum ad caetera metalla praecipitanda valeat ferrum, et simul reddit rationem, cur cuprum, in terra tam saepe repertum, tamque facile solubile, in aquis tamen mineralibus non saepius invenitur. QUANQUAM supra diximus ferrum caetera quaecunque metallica ex acidis praecipitare, intelligimus tamen ZINCUM esse exceptum, quod quidem ferrum ipsum praecipitat. raro autem Zancum in aquis mineralibus apparet, tum quia in terra raro reperitur, tum quia probabile est, id ea conditione terrae inesse ut ser-Tum praecipitare nequeat, sed potius ut ab eo praecipim

NULLUM igitur metallum, praeter ferrum, aquis

26쪽

mineralibus saltem medicatis incsse, cogitari possit. hoc in statu salino, et acido vitriolico dissolutum apparet. parva plerumque quantitate deprehenditur, at majori forsan quam eX vulgaribus experimentis videatur. IN aquis mineralibus tractandis partes quaedam Volatiles, quae iis, et praesertim aquis hisce vitriolicis inesse

censentur, accuratissime exploratae fuerunt: hic autem

nihil aliud esse videntur, quam acidum vitrioli volatile sulphurea tinctura, adeoque aliqua ex parte qualitate inebriante praeditum. dum enim vitriolum ferri per artem conficitur, pars acidi volatilis sit, odorem sulphureum exhalat, et etiam hoc vitriolum factitium aqua solutum in partes re Ivitur. nihil aliud praeter hanc re lutionem aquis vitriolicis, dum aeri eXpossitae mutantur, acci, dere videtur. aer enim hujusmodi aquis inest et non obstante vitrioli copia, quae simul in eas diffunditur, facit ut hae aquae aqua communi specifice leviores sint. hio aer in aquis fere fixus, calore et oscillationibus aeris externi commotus, et elasticam naturam adeptus, in aura Sexit, partem acidi volatilem secum ducit, et tum hoc pacto tum aliter vitriolum destruit, et in partes solvit ita ubferrum OCHRAE forma ad fundum cadat. DIXIMUs jam, ferrum praesertim cum acido vitriolico

conjunctum ab aquis suspendi; idem tamen a salibus neu-

27쪽

tris, vel calcariis solutum, etiam in iis haerere merito sus picamur, certe salia illa simul cum ferro aquis vitriolici, saepe inesse constat. JΑΜ diversas materias, quibus aquae minerales imbui possint, perpendimus. nec sorte tanta est harum

varietas quanta a quibusdam putatUr esse. certe omnes aquae minerales ad haec quatuor genera, S A L Ι ΝΑ nimirum, SULPHUREA, TERREA, Vel METALLICA referri possunt, et horum generum unumquodqUC nonnisi paucas species sub se comprehendit. IN salinis aquis, nisi athali fossile, salem Glauberi, et

salem communem, vix aliud quidquam reperimus. et si ad hoc attendamus, quod hi sales neutri variant quodammodo prout acidum vel sali perfecto athalino, vel huic plus minusve in naturam calcariam vergenti, vel denique terrae pure calcariae conjune tum fuerit, aquarum salinarum varietates quascunque facile assequemur. IN aquis sulphureis sulphur minerale cum athali fos. fili conjunctum sive hepar sulphuris invenitur, et ad idem genus referuntur aquae petroleo imbutae quae O-L Eosae dici possunt, et aquae eodem petroleo athali fossili as ciato quae sΑPONACEAE dicuntur; tum in sulphureis tum in saponaceis sales supradicti semper simul

adsunt.

28쪽

IN aquis terreis nonnisi terram subtilem athesinam sisve calcariam agnoscimus. haecce terra forte per se aliquando adest, frequentius autem, Ut nobis Videtur, terra illa acido subtili conjuncta in aquis haeret. IN aquis denique metallicis saltem medicatis vitriolum ferri solum fere expectandum est. hoc modo igitur genera aquarum mineralium inter se facile distingui possunt, neque species multas sub unoquoque genere

comprehendi putare possvinus. siquae certe eorum nullam aliam quam pro varia rerum quibus imbuuntur quantitate varietatem subeunt. Omnino porro notandum est

genera ipsa non semper a se invicem distincta existere, sed aliquando et quidem saepissime in una eadcmque aqua res diversas, salinas scilicet, sulphureas, terreas ct metallicas simul inesse, neque apud scriptores ab illis

quae maxima quantitate adsunt denominantur aquae.

ubicunque enim sulphureum quicquid vel vitriolicum ades , ab his denominantur aquae, licet una res salinae majori copia adsunt. Si c igitur de aquis mineralibus sermonem in parvum

contrahere conati sumus . temerarium quidem in nobis conamen istud fuisse conceditur. varietas ct simul subtilitas quas plerumque assediat natura, minime nos latent. Daturam neque plene comprehendere neque imitari nos

29쪽

p6sse haud ignari sumus. ob hanc rem ipsam non nisi generalia quaedam assequi ausi sumus; speramus vero te tamen hoc iuvenile eo benignius acceptum fore, quod si postea forte hanc rem tractabimus, faciet saltem ut ab illis quaestionibus subtilibus et curiosis nimis quibus

plerique de hac re auctores occupati fuerunt, nos minus distrahamur et ad rem citius conficiendam ducamur. utcunque sit, C rmones quos de aquarum mineralium natura jam contulimus ad tractatum de earum VIRIBUS PIE DICIS apte accommodari posse confidimus, de quibus paucis nunc agendum. U AE de virtutibus aquarum mineralium, uti quae de natura earum scripta sunt, pleraque opinionum commentis plena esse videntur. in laudibus earum fere semper nimii sunt et quasi medicinam tantum non universalem praedicant. cumque tam multas tamque diversas

earum Virtutes recensent omnino incertos et dubios nos faciunt.

TE Μ E R A R I U Μ forte videretur si aquarum virtutes, eodem modo quo naturam earum, scilicet a priori investigaremus. sed hanc methodum persequi necessarium quodammodo videtur, quoniam experimentis Vulgo adduistis fides vix habenda est.

30쪽

QUO melius aquarum mineralium virtutes intelia gamus, primo ObserVandum est, Virtutes earum medicas a virtutibus aquae simplicis magna eX parte pendere, quod ex hoc abunde apparet, qUOd multae aquae minerales, licet rebus diversis admodum imbuantur, easdem tamen vires habeant. idem etiam ex eo elucet, quod jam constat morbos haud pauciores fere ex usu aquae simplicis quam ex usu aquae alicujus mineralis sanatos fuisse AD hoc plenius illustrandum virtutemque aquarum mineralium luculentius explicandam, aquae simplicis vires specialius paulo sunt considerandae.

AQUA frigida intus sumpta in Omne corpus calorem diffundit efiicitque ut sanguinis motus ad exteriora corporis plenius determinetur. hinc ad febrium anxietates tollendas et rite adhibita ad sudores criticos promovendos plurimum valet. Is morbis item chronicis eandem eXerit vim, et cum exercitatione modica conjuncta perspirationem ita promovet, ut multa mala symptomata immo plurimi morbi inde sanantur. EADEM frigida ventriculum stimulat, et appetitum eiet. ventriculi ct intestinorum actionem roborat, mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION