Eutropii historiae Romanae breviarium ab urbe condita usque ad valentinianum et valentem augustos necnon sexti aurelii victoris viris illustribus liber. Quibus adjicitur vocabularium locupletissimum

발행: 1830년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

M EUTROPIItineret decem millia talentorum, et viginti obsides praeberet Annibalem concitatorem belli dederet. Eumeni regi donatae sunt omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concessae sunt. Scipio Romam rediit; ingenti gloria triumphavit nomen et ipse ad imita tionem fratris, Asiatici accepit, quia Asiam vicerat; sicuti frater ipsius, propter Africam domitam Afrucanus appellabatur. 5. Spurio Posthumio Albino, Q. arcio Philippo, Consulibus, Μ. Fulvius de Aetolis triumphavit. A nibal, qui victo Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam, Bithyniae regem, sugerat, repetitus etiam n eo est per Titum Quintium Flaminium; et, cum tradendus esset Romanis, venenum bibit, et apud Libyssam, in finibus Nicomediensium, sepultus est. 6. Philippo rege acedoniae mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat, et postea Rom ni contra Antiochum auxilium tulerat filius ejus Perseus in acedonia rebellavit, ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adjutores habebat Cotyn Thraciae regem, et Illyrici regem Gentium nomine. Romanis autem in auxilium orant Eumones Asiae Rex Ariarathes Cappadociae, Antioohus Sy riae, Ptolemaeus Aegypti,Masinissa Numidiae. Pr fias autem Rex Bithyniae, quanquam sororem Persei uxorom haberet, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius Consul est a rege gravi Pram lio victus neque tamen Romani, quanquam super ii regi petenti pacem praestare voluerunt, nisi hiseonditionibus, ut se et suos Senatui et populo R

42쪽

LIBER IV. Lmano dederet. o missus contra eum Luei Aemilius Paulus Consul, et in Illyricum C. An, si cius Praetor, contra Gentium. Sed Gentius, s cile uno praelio victus, mox se dedidit Mater ejus, et uxor, et duo filii, frater quoque ejus, simul in potestatem Romanorum venerunt. Ita bello intra dies triginta perfecto, ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum nunciaretur. . Cum Perseo autem Aemilius Paulus Consul te tio Nonas Septembris dimicavit, viostquo eum, viginti millibus peditum erus occisis equitatus cum rege fuit integer Romanorum centum milites amissi sunt: urbes Macedoniae omnes, quas Rex tenuerat, Roma-- se dediderunt ipse Rex, cum desereretvi ab amicis, venit in Pauli potestatem sed honorem ei Ami. dus non quasi victo houit nam et volentem sibi ad pedes cadere non permisit, sed juxta se in sella collocavit incedonibus et Illyriis hae leges datae sunt ut liberi essent, et dimidium eorum tributorum praestarent, quae regibus praestitissent ut are reret, populum Romanum pro aequitate, magis quam pro avaritia dimicare atque in conventu infinitorum Populorum Paulus haec pronunciavit, et legationes multarum gentium, quae ad eum Venerant, magnificentissimo pavit convivio dicens, Rusdem homunis esse debere, et bello vincere, et convivii appar

tu elegantem esse.

- Μo septuaginta civitates Epiri, quae rebellarant, cepit; praedam militibus distribuit Romam cum ingenti pompa rediit in nave Perses, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines

habuisse dicatur remorum. Triumphavit autem mΜ-

43쪽

32 EUTROPIInificentissimδ in eurru aureo, cum duobus filiis utroque latere astantibus. Ducti sunt ante currum duo

regis filii, et ipse Perseus, quadraginta quinque armos natus. Post eum etiam C. Anicius de Illyriis h.

triumphavit Gentius cum Datre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum multarum gentium reges Romam venerunt inter alios etiam venit Attalus atque Eumenes, Asiae reges, atque rimina Bithyniae' magno honore accepti sunt, et Pe ditente Senatu, dona quae attulerant, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomedem Senatui commendavit. Insequenti anno Lucius emmius in Hispania bene pugnavit. arcesius postea Consul res ibidem

Prospere gessit.

Io Tertium deinde bellum contra Carthagi 062nem suscipitur, sexcentesimo et altero anno ab

urbe condita, L. anlio Censorino, et Μarco antio, Consulibus anno quinquagesimo primo postquamis eundum Punicum bellum transactum erat in proinsecti Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Asindrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat. Famen, dux alius, equitatui praeerat Carthaginiensium Scipio tunc, Scipionis Asticani nepos, Tribunus ibi mulitabat, cujus apud omnes ingens metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum, et consultissimus habebatur. Itaque per tu multa prospere gesta sunt neque quidquam magis vel A drubal vel Fame vitabant, quam contra Eam Romanorum partem pugnam committere, ubi Scipio dimicabat.

II. Per idem tempus asinissa, rex Numidarum,

44쪽

LIBER IV. II per annos sexaginta lare amicus populi Romani, anno vitae suae nonagesimo septimo mortuus est, quadraginta quatuor filiis relictis. Scipionem divisorem regni inter filios esse jussit. 12. Clim igitur elarum Scipionis nomen esset, juvenis adhuc Consul est sactus, et contra Carthaginem missus. Is eam eepit ac diruit spolia ibi in

venta, quae de Variariim civitatum excidiis a thago collegerat, et ornamenta urbium, civitatibus Siciliae, Italiae, et Asricae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago, septingentesimo anno postquam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod avus ejus acceperat, meruit scilicet, ut propter vi tutem etiam ipse Asricanus Iunior vocaretur.

13. Interim in acedonia quidam Pseud Philippus arma movit, et Romanum raetorem, Publium Juvencium, contra se missum, d internecionem

vicit. Post eum Q. Caecilius Μetellus dux ara manis contra Pseud Philippum missus est, et viginti quinque millibus ex militibus ejus oecisis,Macedoniam recepit. Ipsum etiam Pseudo-Ρhilippum inis

testatem suam redegit.

14. Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae civitati, propter injuriam legatorum Romanorum. Hanc ummius Consul cepit ac duruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt Asricani, ex Asrica ante cujus currum ductus est Asdrubal Μetelli, ex acedonia cujus Corrum praecessit Andriscus, qui et seudoinhilippus dicitur: Μummii ex Corintho ante quem signa aenea, et pictae tabulae, et alia urbis clarissimae

ornamenta Praelata sunt.

45쪽

54 EUTROPIII s. Iterum in acedonia Pseud Perseus, qui se Persei filium esse dicebat, collectis servis rebellavit; et cum septemdecim armatorum millia haberet, a Gemelli Quaestore superatus est. His diebus Androgynus Romae visus, jussu aruspicum, in mare

mersus mi.

16. Eodem tempore etellus in Celtiberia apud Hispanos egregias res gessit. Successit ei Quintus Pompeiiis. Nec multo post Quintus quoque Caepio ad idem bellum missus, quod quidam Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriatus

suis interfectus est cum quatuordecim annos Hispanias adversum Romanos movisset. Pastor primo fuit mox latronum dux postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut assertor contra RomR-

nos Hispaniae putaretur; et in interfectores ejus praemium a Caepione Consule peterent, responsum est, Munquam Romanis placuisse, imperatorem a suis militibus interfici. 17. Quintus Pompeius deinde Consula Numantunis, quae Hispaniae civitas sint opulentissima, sus ratus, pacem ignobilem fecit. Post eum Caius IIo tilius Mancinus Consul iterum cum Numantinis P cem secit infamem, quam Populus et Senatus jussit infringi, atque ipsum ancinum hostibus tradi ut in illo, quem auctorem foederis habebant, injuriam soluti foederis vindicarent. Post inniam igitur se nominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fueralit subjugati, Publius Scipio Africanus secundum

Consul factus, et ad Numantiam missus est. Is primum militem vitiosum et ignavum, exercendo magia quam puniendo, sine aliqua acerbitate correxit. Tum

46쪽

LIBER IV. smultas Hispaniae civitates partim bello cepit, partim in deditionem accepit. Postremo ipsam Numantiam, diu obsessam, fame consecit, et a solo evertit reliquam provinciam in fidem accepit. IS. Eo tempore Attalus rex Asiae, Pater Eumenis, mortuus est, haeredemque Populum Romanum reliquit. in imperio Romano per testamentum Asia

Recessit.

19.mox etiam Decimus Iunius Brutus de Galla eis et Lusitanis triumphavit magna gloria et t. Publius Scipio Micanus de Numantinis secum dum triumphum egit, quarto decimo anno postquam priorem de Asrica egerat. 2ο Μotum interim in Asia bellum est ab Arist nico, Eumenis filio, qui ex concubina susceptus fuerat. Is Eumenes state Attali fuerat. Adversus eum missus est P. Licinius Crassus habuit infinita regum auxilia: nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos juvit, et inthridates Ponticus cum quo postea bellum gravissimum fuit et Ariarathes Cappadox et

Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus, et in praelio interfectus caput ejus Aristonico oblatum est corpus Smyrnae sepultum. Postea e penna Consul Romanus, qui successor Crasso venie-hat, audita belli fortuna, ad Asiam celeravit; et acie victum Aristonicum, apud Stratonicen civitatem, quo fugerat, fame ad deditionem compulit Aristo- uinicus jussu Senatus Romae in carcere stram latus triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna apud Pergamum rediens, diem obierat. NI. Lucio Caecilio etesio, et Tito Quintio Flaminio, Consulibus, Carthago in Mica jussu Senatus

47쪽

reparata est, quae nunc manet annis duobus et viis ginti, postquam a Scipione fuerat eversa. Deducti

eo sunt cives Romani.

22. Anno sexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita Caios Cassius Longinus, et Sextus Domitius Calvinus, Consules, Gallis ransalpinis bellum int terunt, et Arvernorum nobilissimae tum civitati ab que eorum regi Bituit, infinitάmque multitudinem auxta Rhodanum fluvium interfecerimi Praeda extorquibus Gallorum ingens Romam perlata est Bit itus so Domitio dedidit, atque ab eo Romam ductus est, magnaque gloria Consules ambo triumpharunt. 23. Μarco Porcio Catone, et Quinto areio R e. Consulibus, sexcentesimo trigesimo et tertio anno ab urbe condita Narbona in Galli1 Colonia deducta est. Post a L. etello et Quinto Mucio Scaevola Cons libus de Dalmatia triumphatum est.24. Ab urbe condita anno sexcentesimo trigesimo quinto C. Cato Consul Scordiscis intulit bellum, di nominiossique pugnavit. 25. C. Caecilio etello, et naeo Carbone, o sulibus, quo etelli Datres eodem die, alterum ex Thracia, alterum ex Sardinia, triumphum egerunt; nuntiatumque Romae est, Cimbros e Gallia in Italiam transisse.

26. P. Scipione Nasica, et L. Calpurnio Be tia, Consulibus Jugurthae, Numidarum regi, bellum illatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios fratres suos, reges, et Populi Romani

amicos, interemisset. imus adversus eum Consul

Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam secit, quae a Senatu reproh

48쪽

LIBER IV. 37ta est. Postea contra eundem, insequenti anno, Spurius Albinus Posthumius prosectus est. Is quoque, per statrem, ignominiose contra Numidas pugnarit.

27. Tertio missus Quintus Caecilius Metellus Congae, exercitiun ingenti severitate et moderatione co rectum, eum nihil in quenquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Jugurtham variis

praeliis vicit elephantos ejus occidit, vel cepit. Eteeundam bello finem impositurus esset, succe sum est iis .mario. Iugurtham etBOechum, auritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter superavit. liquanta et ipse oppida Numidiae cepit, belloque terminum posuit, capto Iugurtha per Quaestorem suum Corneliaum Syllam, ingentem Virum tradente Bocchora gurtham, qui pro eo ante PugnaVerat. 28. AMarco Junio Silano collega Quintimete, B, Cimbri in Gallia, et a inutio Ruso in me donia Seordisci et Triballi, et a Servilio Caepiono in Hispania Lusitani victi sunt; et duo triumphi de Iugurtha, primus per Μetelium, secundus per vimum acti sunt. Ante currum tamen Marii J 44,gurtha cum duobus filiis ductus est catenatus, et mox jussu Consulis in carcere strangulatus. D

49쪽

EUTROPII

LIBER MI Du bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani Consules, arcus anilius, et Quintus Caepio 1 Cimbris, et Teutonibus et

rinis, et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt juxta flumen Rhod num et ingenti internecione attriti, etiam castra sua, et magnam portem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuit, quantus vix Annibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam venirent. E gomarius post victoriam Jugurthinam secundum Consul est sactus, bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est Consulatus; quia bella cum Cimbris protrahebantur sed in quarto Consul

tu collegam habuit Quintum uetatium Catulum. Cum Cimbris itaque conflixit, et duobus praeliis ducenta millia cepit, et ducem eorum Teutsiodum, Propter quod meritum, absens, quintum Consul est

sactus.

2. Interea Cimbri et eutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a Caiomario et Quinto Catulo contra eos dimicatum est sed a Catuli parte felicitis. Nam eo praelio,

quod simul ambo gesserunt, centum quadraginta millia, aut in pugna, aut in sum, caesa sunt; et se aginta millia capta. Romani milites ex utroque e

50쪽

LIBER V. sercitu trecenti perierunt. Tria et triginta signa Cimbris sublata sunt ex his exercit mari duo reportavit Catuli exercitus triginta et unum Isbelli finis fisit triumphus utrique decretus est. S. Sexto Julio Caesare, et .marcio Philippo Consulibus, sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope alia omnia bella cessa sent, in Italia gravissimum bellum Picentes, arsi, Pelignique moverunt qui, cum annis vinerosis jam Populo Romano obedirent, tum libertatem sibi

nequam asserere coeperunt. Perniciosum admodum

hoc bellum fuit. . Rutilius Consul in eo occisus est Caepio nobilis juvenis, et Porcius Cato, alius Consul. Duces autem adversus Romanos Picentubus et Marsis suerunt, itus Vietius, Hierus Asinius, Titus Herennius, Aulus Cluentius. Α Romanis bene contra eos pugnatum est a Caio ario, qui sexies Consul fuerat, et a naeo Pompeio maxime tamen a Lucio Cornelio Sylla, qui inter alia acta egregia, ita Cluentium, hostium ducem, cum magnis copiis fudit, ut ex suis nec unum amitteret. Quadriennio, cum gravi tamen calamitate, hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per Lucium Cor'nelium Syllam Consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue Praetor gessisset. q. Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile C. Mius sexies Consul dedit. Nam cum Sylla Consul contramithridatem gesturus bellum, qui Asiam et MChaiam occupaverat, mitteretur; sque exercitum in

Campania diuisper teneret, ut belli Socialis, de quo diximus quod intra Italiam gestum fuerat, reli

SEARCH

MENU NAVIGATION