Eutropii historiae Romanae breviarium ab urbe condita usque ad valentinianum et valentem augustos necnon sexti aurelii victoris viris illustribus liber. Quibus adjicitur vocabularium locupletissimum

발행: 1830년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

M EUTRO DII quiae tollerentur Marius affectavit, ut ipse ad hel- Iumiithridaticum mitteretur. Qua re Sylla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra virium et Sulpicium dimicavit, primus urbem Romam ingressus est Sulpicium intersecit, Marium s gavit atque ita Consulibus ordinatis in suturum annum, naeo Octavio et L. Cornelio Cinna, ad Asiam prosectus est. 5. Μithridates enim, qui Ponti rex erat, atque A meniam,inorem, et totum Ponticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebat, primo Nicomedem, amicum Populi Romani, Bithynia voluit expellerer Senatusque mandavit, bellum se ei propter injurias, quas passus fuerat, illaturum. senatu responsum imithridati, si id faceret, quod et ipse bellum a Romanis pateretur. Qua re iratus, Cappadociam statim occupavit, et ex ea Ariobaretanem, regem et amicum Populi Romani, fugavit. Mox etiam Bithyniam invasit, et Paphlagoniam, pulsis ex ea regibus, amicis Populi Romani, Pylaemene et Nicomede. Inde ad Ephesum contendit; et per omnem Asiam literas misit, ut, ubicumque inventi essent cives Romani, uno die occiderentur. 6. Interea etiam Athenae, civitas Achaiae ab Mristone Atheniensimithridati tradita est inserat enim jam ad Achaiam,ithridates Archelaum ducem Suum, cum centum viginti millibus equitum aepeditum et per quem etiam reliqua Graecia occupata est. Sylla Archelaum apud Piraeum, non longe ab Athenis, obsedit, ipsamque urbem cepit. Postea commisso praelio contra Archelaum, ita eum vicit, ut ex eentum viginti millibus vix decem superessent

52쪽

LIBER V. IArchelao et ex Syllae exercitu quatuordecim tantum homines interficerentur. Hac pugnamithridates cognita septuaginta millia lectissima ex Asia Α chelao misit, contra quem Sylla iterum commisit. Primo praelio viginti millia hostium interfecta sunt, filiusque Archelai Diogenesa secundo omnes Μithridatis copiae extinctae sunt Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. ac re cognita,mithris dates cum Sylla de pace agere coepit. . Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos Scordiscos, Dalmatas, et Μomos partim vicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a regeMithridate, qui pacem petebant, Venissent, non aliter se dat rum Sylla esse respondit, nisi rex, relictis his, quae

occupaverat, ad regnum suum rediisset. Postea tamen ad colloquium ambo venerunt, pax inter eos

ordinata est ut Sylla ad bellum civile festinans, a tergo periculum non haberet. Nam cum Sylla in Achaia atque Asiamithridatem vicit, Μarius, qui

fugatus erat, et cornelius Cinna, unus ex Consultibus, bellum in Italia repararunt et ingressi urbem Romam, nobilissimos ex Senatu et Consulares viros interfecerunt; multos proscripserunt ipsius Syllae domo versa, filios et uxorem ad fugam compul runt universus reliquus Senatus, ex urbe fugiens, ad Syllam in Graeciam venit, orans, ut patriae su veniret. Ille in Italiam trajecit, bellum civile ges..turus adversus Norbanum, et Scipionem, Consules;

et primo praelio contra Norbanum dimicavit non longe a Capua tum septem millia ejus cecidit, sex millia cepit centum viginti quatuor suorum amisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit, et ante Pra

53쪽

42 UTROPII LIBER V. lium totum ejus exercitum sine sanguine in dediti

nem accepit. a. Sed cum Romae mutati Consules essent, et Μarius, arii filius ac Papirius Carbo Consulatum a cepissent, Sylla tamen contraiarium juniorem dimicavit; et, quindecim millibus ejus occisis, quadrim gentos de suis perdidit. ox etiam et urbem ingre sus est. arium,iarii filium, Praeneste persequutus, obsedit, et ad mortem compulit. Rursus dio pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces partis artanae, ad portam Coulinam. Septuaginta novem millia hostium in eo pra Ilo contra Syllam suisse dicuntur duodecim millia se Syllae dediderunt caeteri in acie, in castris, in fuga, insatiabili ira victorum consumpti sunt. Cnaeus quoque Carbo, Consul alter ab Arimino ad Siciliam fugit et ibi per naeum Pompeium interfectus est: quem adolescentem Sylla annos unum et vigintiis tum cognita ejus industria, traditis ejus exercitibus Praesecerat, ut secundus a Sylla haberetur. s. Occiso ergo Carbone, Pompeius Siciliam rec pit. Transgressus inde ad Africam Domitium, a rimae partis ducem, et Hiarbam, regem auritaniae, qui Domitio auxilium serebat, occidit. Post haec Sylla demithridate ingenti gloria triumphavit. Cnaeus etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et Vicesimum annum agens de Asrica triumphavit. Hunc finem habuerunt duo bella su-nestissima Italicum, quod et Sociale dictum, et

Civile quae ambo tractata sunt per annos decem consumpserunt ultra centum quadraginta milliai

minum viros Consulares viginti quatuor Prael rios septcm; Aedilitios sexaginta Senatores serear

54쪽

EUTROPII

i. maeo Aemilio Lepido, Quinto Catulo, Com. sulibus, clim Sylla Rempublicam composuisset, bella

noVa exarserunt: unum, in Hispania aliud, in Pamphylia et Cilicia tertium, in acedonia quartum, in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partiummarian rum fuerat, timens fortunam caeterorum, qui interempti erant, ad bellum commovit Hispanias. Missi sunt contra eum duces, Quintus Caecilius etellus,

filius ejus, qui Iugurtham regem vicit et Lucius

Domitius Haetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. etellus vario successu contra Sertorium dimicavit. Postea cum impar pugnae solus Μetellus putaretur, naeus ompeius admispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis, Sertorius fortuna varia saepe pugnavit Octavo demum anno suis occisus est, et finis ei bello datus per naeum Pompeium adolescentem, et Quintumietellum Pium atque omnes prope Hispaniae in ditionem Populi Romani redactae sunt. . . Ad Μacedoniam missus est Appius Claudius post Consulatum Levia praelia habuit contra varias gentes, quae Rhodopam provinciam incolebant atque ibi morbo mortuus est. Μissus ei successor meus Scribonius Curio post Consulatum is Dardanos vicit, usque ad Danubium penetravit, triumphiiniquo meruit, et intra triennium finem bello dedit.

a. Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Se

55쪽

44 EUTROPIIvilius ex Consule, vir strenuus Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit, et cepit in his Phaselidem, lympum Coricum Ciliciae Isauros quoque aggressus, in deditionem redegit, atque intra

triennium bello finem dedit. Primus omnium; manorum in Tauro iter secit. Revertens, triumphum accepit, et nomen Isaurici meruit. q. Ad Illyricum missus est naeus Cosconius Prois consul multam partem Dalmatiae subegit, Salonas

cepit; et, composito bello Romam post biennium s. Iisdem temporibus Consul Μarcus remilius L pidus, Catuli collega, bellum civile voluit comm

vere intra unam tamen aestatem motus ejus oppressus est. Ita uno tempore multi simul triumphi fit runt: etelli, ex Hispania; Pompeii, secundus ex Hi pania Curionis, ex Μacedonia Servilii, ex Isauria. 6. Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto, L. Licinio Lucullo, et arco Aurelio Cotta, Consulibus, mortuus est Nicomedes rex Bithyniae, et per testamentum Populum Romanum secit haeredem.

Μithridates, pace rupta Bithyniam et Asiam rursus

voluit invadere. Adversus eum ambo Consules missi variam habuere sortunam. Cotta apud Chalcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est, et obsessus. Sed eum se inde ithridates Cyricum tran

tulisset, ut, Cyzico capto, totam Asiam invaderet, Lucullus ei alter Consul occurrit ac dummithridates in obsidione Cyzici commoraretur, ipse eum n tergo obsedit, fameque consumpsit, et multis praeliis vicit. Postremo Byzantium quae nunc Constantinopolis est, fugavit navali quoque praelio duces ejus Lucullus oppressit. Ita una hyeme et aestate a Lucul-

56쪽

LIBER VI. 45 Io ad entum ser,millia hominum ex parte regis

extincta sunt.

. Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavomacedoniam provinciam, Licinius Lueul- Ius accepit, consobrinus Luculli, qui contra ithridatem bellum gerebat. Et in Italia novum bellum subito commotum est. Octoginta enim et quatuor gladiatores, ducibus Spartaco Chryso, et Oenomao, efffacto Capuae ludo, emigerunt ut per Italiam vagantes, pene non levius bellum in ea, quam AnnibalmoVerat, paraserunt: nam multis ducibus, et duobus simul Romanorum Consulibus victis, sexaginta sero millium armatorum exercitum congregaverunt Victique sunt in Apulia ΚΜ. Licinio Crasso Proconsule, et post multas catlamitates Italiae, tertio anno bello huic finis imponitur. 8. Sexcentesimo octogesimo primo urbis conditas anno Ρ. Cornelio Lentulo, et nae, fidio reste, Consulibus, duo tantum gravia bella in Imperio; mano erant, Μithridaticum et acedonicum. Haec

duo Luculli agebant, L. Lucullus et M. Lucullus. L. ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua Vicerat wthridatem, et navalem, qua duces ejus oppresserat; Persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque Bithynia, etiam regnum ejus invasit. Sinopen et Amia sum, civitates Ponti nobilissimas, cepit: secundo pra Ilo, apud Cabir civitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat ithridates, cum triginta millia lectissima regis a quinque Romanorum millibus vastata essent, ithridates fugatus, et castra ejus direpta Armenia quoque innor, quam tenuerat, eidem sublata est Susceptus tamen est Μithridates, post

57쪽

η EUTROPII fugam, a Tigrane Armeluae rege; qui tum ingenti

gloria imperabat Persas saepe vicerat, esopotamuam occupaverat, et Syriam, et Phoenices partem. s. Ergo Lucullus, repetens hostem fugatum, etiam regnum Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est. Tigranocerta, civitatem Armeniae nobilissimam, cepit ipsum regem, cum sexcentis millibus sagittatorum et armatorum venientem, octodecim millia militum habens, ita vicit, ut magnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin prosectus, eam qu que civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas, etiam Romanos tuerentur, negligenter Se et mare agentes, occasionem iterum Μιthridati in Pontum irrumpendi dederunt, atque ita

bellum renovatum est. Lucullo paranti, capta Nissibi, contra Persas expeditionem, successor est missus.1ο. Alter Lucullus, qui Μacedoniam administra bat Bessis Romanorum primus intulit bellum, atque eos ingenti praelio in Aemo monte superavit oppudum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem me, quo aggressus est, vicit Cabylen cepit usque ad D nubium penetravit. Inde multas super Pontum P sitas civitates aggressus est. Illic Apolloniam evertit. Calatin, Parthenopolin, Tomos Istrum, Bygiam omnem cepit belloque consecto, Romam rediit ambo tamen triumphaverunt Lucullus, qui contra Mithri datem pugnaverat, majori gloria, cum tantorum reginnorum victor rediisset. II. Consecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente Lucullo, rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum ortum est:

58쪽

LIBER VI. 47 ad id missus Caecilius Metellus, ingentibus praeliis intra triennium omnem provinciam cepit, appellatu que est Creticus atque ex insula triumphavit. Quo tempore Lybia quoque Romano Imperio per test mentum Mionis, qui rex ejus fuerat, accessit in qua inclytae civitates erant Berenice, Ptolemai et

Cyrene.

12. Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant; ita ut navigatio Romanis, toto orbe vici ribus, sola tuta non esset. Quare id bellum naeo Pompeio decretum est; quod intra paucos menses ingenti felicitate et celeritate consecit. ox et delatum bellum etiam contra regem ithridatem, et i-granem quo suscepto, Μithridatem, in Armenia m-nore, nocturno praelio vicit, castra diripuit quadraginta millibus ejus occisis, viginti tantum de exercitu suo perdidit, et duos Centuriones. ithridates cum umore sugit, et duobus comitibus neque multo post, eum in suos saeviret, Pharnacis filii sui seditione apud

milites, ad mortem coactus, Venenum hausit. Unc

em habuit isthridates periit autem apud Bo phorum, vir ingentis industriae consiliique Rem vit annos sexaginta vixit septuaginta duos contra Romanos bellum habuit annos quadraginta.

Is Tigrani deinde Pompeius bellum intulit ille se in dedidit, in castra Pompeii sexto decimo milli

rio ab Artaxata venit ac diadema suum, cum Pr

cubuisset ad genua ompeii, in manibus ejus coli eavit quod ei Pompeius reposuit, honorificeque eum habitum, regni tamen parte mulctavit, et grandi pecunia adempta est ei Syria, Phoenice Sophene sex millia praeterea talentorum argenti, quae Populo

59쪽

η8 EUTROPII Romano daret, quia bellum sine causa

14. Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit, et eorum regem Orodem ter vicit postremo per epi

totas et munera rogatus, veniam ei ac pacem dedit.

Iberiae quoque regem Arthacem vicit acie, et in deditionem accepit. Armeniam innorem Deiotaro

Galatiae regi donavit, quia socius bellimithridatici fuerat. Attalo et Philaemeni Paphlagoniam reddidit, Aristarchum Colchis regem imposuit. ox

Ituraeos et Arabes vicit et cum venisset in Syriam, Seleuciam, vicinam Antiochiae civitatem, libertate donavit, eo quod regem Tigranem non recepisset. Antiochensibus obsides reddidit, aliquantum agrorum Daphnensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior fieret delectatus amoenitate loci, et aquarum soabundantia. Inde ad Judaeam transgressus, Hierosolymam, caput gentis, tertio mense cepit; duodecim millibus Judaeorum occisis, caeteris in fidem acceptis. His gestis, in Asiam se recepit, et finem antiquissimo bello dedit. 35. Μarco Tullio Cicerone, Cato Antonio, o missius, anno ab urbe condita sexcentesimo octogesimo nono Lucius Sergius Catilina, nobilissimi gen ris vir, sed ingenii pravissimi, ad delendam patriam conjuravit, cum quibusdam claris quidem, sed aud eibus, viris. Α Cicerone urbe expulsus est socii ejus deprehensi, in carcere strangulati sunt. MAntonio altero Consule Catilina ipse in praelio victus est, et interiectus.16. Sexcentesimo nonagesimo anno ab urbe condita, D. Iunio Silano, et .muraena, Consulibus

60쪽

LIBER I. 49Μetellus de Creta triumphavit Pompeius de hello Piratico imithridatico. ulla unquam triumphi pompa similis stat ducti sunt ante ejus currum fili mithridatis, filius igranis, Aristobulus rex Judaeorum praelata ingens pecunia, auri atque argenti infinitum pondus. oc tempore nullum per

orbem terrariam grave bellum erat.1 . Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio Caius Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo Consul est factus decretae Gallia et Illyricum cum legionibus decem. Is primo vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur deinde vincendo per bella gravissima usque ad

Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis sere novem omnem Galliam, quae inter Aupes, flumen Rhodanum, Rhenum, et Oceanum est, et circuitu patet ad bis tricies centena millia passuum Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum, ne nomen quidem Romanorum cognitum erat; et eos quoque victos, obsidibus acceptis, stipendi rios secit Galliae autem tributi nomine annuum imperavit sestertium quadringenties Germanosque trans Rhenum aggressus, immanissimis praeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit apud Mue nos semel praesens, et absens in Germania bis nam

legati ejus duo, iturius et Aurunculeius per insidias eaesi sunt. IB. Circa eadem tempora, anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo septimo, arcus Licinius Crassus, collega Cnaei Pompeii agni in Comsulatu secundo, contra Parthos missus est et cuin circa Carras contra omnia et auspicia dimicusset, R

SEARCH

MENU NAVIGATION