Franc. Sanctii, Brocensis ... Minerva, seu De causis linguæ latinæ commentarius, cui inserta sunt, unicis inclusa, quæ addidit Gasp. Scioppius; et subjectæ suis paginis notæ Jac. Perizonii

발행: 1789년

분량: 915페이지

출처: archive.org

분류: 어학

851쪽

814 DIATRIBE DE VERBO CERNO.

manu, vel instrumentis manu factis separantur listi tantum refertur ad separationem illam , quae fit cria brο : unde phrases illae , Cernere cribro , et per cris

hrum. Hi n. H. N. 33. I. Tunditur in pila , deinde

tenui cribro cernitur. Idem lib. I 8. c. II. GVSi Para , quae tranSit , arctiore cribro cernitur. Ovid. de medic. fac. vs. 62. Protinus innumeris omnia cerne

carris. Ubi per innumeros caν i. e. foramina)cribrum designat. . Sic idem ibid. vs. 89. Hinc ubi contrieris , per densa foramina cerne. Cato de R. R. c. IO7. al. IOS. J Quam minutissime Per cribrum cernere. Pallad. in Novembr. Tit. 22. Cinis bene

a) Cernere absolute et simpliciter pro dividere , vel separare , usurpasse videtur Manil. lib. I. vs. 63 . ubi de Circulo meridiano inquit : Et pyribus

spatiis occas Is cernit et ortus. I. e. ut exponendum

videtur dividit, separat, discernit. Sed cum proxime

praecedat : Discernitque diem , sextamque examinat horam insuavem ολογίαν admisiSset poeta, si proximo post versu cernit iterasset pro discernit. Quare

videndum annon potius locus ille sic interpretandus sit : A ρoribus intervallis spectat, Pel ad icte ortus et OccasDs : id est, pari intervallo distat ab ortu et Occasu Nam praepositio a , vel ex , in talibus loquendi generibus interdum omitti solet. 3) A notione crιhrandi verbum hoc ad alia transfertur : veluti ad visum notatque clare et distincte aliquid videre sive rem a re visu discernere. Hinc cernere Plus est quam Videre : quoniam potest quis ει g. hominem e longinquo Midere , licet eum nondum cernat, id est visu dignoscat. Loquor autem hic de propria ejus verbi vi et notione. Quin enim saepe pro νidere simpliciter et sine discrimine ponatur , dubium non est. Terent. Adel. 3. 3. Vs. 8s.

Est-ne Hegro tribulis meus p SI satis cerno hercle est. 1. e. si visu hominem Satis dignosco. Norat. I. Sat. 3. Vs. 26. Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum. PropeIt. I. S. VS. I . An mihi sit tanti doctas cognoscer e Athenas , Atque Asias

852쪽

DIATRIBE ET VERBO CERNO.' 81s

veteres cernere iuvitias. I. e. oculis lustrare , Vel visum ire. Cic. I. Tusc. Q. c. 2O. Nos ne nunc quiadem Oculis cernimus ea , quae videmus.

Notandum hic est, crevi et crexeram , pro vidi et videram, non dici; sed tempora illa pertinere ad notiones eas, de quibus infra, num. 8. 9. Et IO. agetur. Scio quidem Priscianum creri pro vidi acci pero in loco illo Titinnii : in pueras has noctu suspirare creνi. Sed an Prisciani interpretatio recte sohabeat, ex tam brevi fragmento hodie judicare non licet. Id saltem assirmare non dubito ς apud eos, qui hodie adhuc exstant, Scriptores Latinos , creνi pro ridi nusquam legi; quamvis cernere pro videre in aliis temporibus plus millies apud eosdem occurrat. Nam quod idem Priscianus crevi pro Midi usurpari putat in Plauti Cistellaria ; manifesto fallitur : ut monebit

infra num. 8.

q) Per translationem a visu ductam dicitur etiam ,

cernere animo, Sive mente et quod vel significat, rerum , quae re vera non exiStunt, neque unquam ex

titerunt , imaginem cogitatione sibi fingere : vel rerum , quae eXiStunt, tam corporearum , quam incorporearum , formam , vel speciem quam ιήέαν Graeci vocant animo informare et concipere. Cic. q. in Catil. c. 6. Cerno animo Sepulta in patria insepultos acerνos ciνium. Ι. e. videor mihi videre ; ut paulo ante dixerat. Vel animo et cogitatione. mihi fingo. Non loquitur enim Me re, quae re vera evenerat , sed quam eventuram fuisse dicit, si Catilina patriam oppressisset. Idem ad Famil. S. I 2. Cerno. jam animo , quanto Omnia uberiora futura sint. Idem I. de Nat. Deor. c. I 8. Non sensu , sed mente eernitur. Idem in Topic. c. Sunt quae tangi , δε- monstrative non possunt, cerni tamen animo atque intelligi possunt. Et absolute , Cernere, pro anim

Cernere. Ρetron. c. I 22. Cerno tua, Nile , gementia c&stra, Actiacosque sinus. i. e. animo cerno. 'o-PErt. 2. I 3. VS. 37. Cerne ducem, modo qui fremitu complex'it inani Actia. I. e. animo respice , vel animi cogitationem refer ad Antonium , qui, etc.

853쪽

816 DIATRIBE DE VERBO CERNO. ) Est et altera translatio a visu ducta per quam

cer ii dicuntur ea , quae per indubitata experimenta . indicia. sive argumenta evidenter nobis apparent , seu clare a nobis cognoscuntur; adeo ut de iis aequEcerti simus, ac si oculis eadem cerneremus. HOG sensu et verbum Mideo frequentissime usurpari constat.

Sic quamvis caeco dicere liceat, cerno , vel Mideo Deum esse : i. e. liquido mihi apparet, vel claro cognosco et intelligo Deum esse. Item , qui amici alicujus fidelitatem re ipsa experitur , dicere possit rNunc cerno , te esse fidelem amicum. Ι. e. eXperimento cognosco. Ovid. I. Pont. s. PS. S. Cernis , ut Ignavum corrumpant otia corpus. Liv. 37. 33 . Ea res Romanis auaeri animos , concessum sibi transire cernentibus in Asiam. Idem lib. 2 s. c. 3. Cum rem invisam infamemque cernerent. I. e. certis indiciis compertam , vel cognitam haberent. Ennius apud Cicer. de Amicit. c. II. Amicus certus in re incerta cernitur. I. e. experimento cognosci r. Cic. Partit. Orat. c. 23. princ. Atque hα qui, em Virtutes cernuniatur in agendo. Ι. e. POSitae sunt in agendo. Terent.

rem facile cerneres , rejecit se in eum flens. I. e. perspiceres. Cic. I. de Ossic. c. 2O princ. fortιs

animus duabus rebus maXI me cernitur. I. E. Spectatur , cognOScitur , apparet. 6) Per tertiam translationem a visu ductam , Ce nere interdum ponitur pro brespicere , vel rationem habere. Cic. l. de Leg. c. I 8. Gratus est, qui in referenda gratia non Suiam commodum , sed eum insum, cui ruere g utiom, cernit. Idem s Tusc. Q. c. 8. μου res genere , non numero cernuntur. Le. in his rebus spectandis habetur ratio generis, non numeri. Id n in Topic. c. 2I. Causa certis Personis

i locis cernitu C.

Si Nonio cap. q. n. 69 credendum est,

cernere pro avnire etiam usurparunt veteres. Sic enim

verbum hoc interpretatur in loco illo Accii: Quid

omm y νsae illius certe eat: idem Omnes cernimus. Fateor quidem , Verbum cernere , si propriam ejus vim

854쪽

DIATRIBE DE VERBO CERNO. 817vem et notionem Spectes, non minus ad auditum , aliosque sensus , quam ad Visum transferri posse. Uti Enim cernere , Cum ponitur pro Videre, proprie est, Oculis objecta visu discernere : sic etiam . qui clare aliquid audit, per eandem metaphoram dici posset, auribus sonos cernere , i. e. diScernere. Sed tamen , quoniam significationes vocum non ex analogia , sed

usu aestimandae sunt , et nusquam alibi notionis hujus vestigium apud veteres exstat; Nonium qui sape in vocum interpretationibus delirat) minime hic audiendum eSSe censeo. Caeterum , cernamus in dicto loco

Accii, non tam significat judicamus, ut vir Clariss. ad Sanctium , interpretatur nam significationem illam verbo isti male tribui , postea ostendetur) quam , intelligimus, vel clare cognoscιmus : de qua notione egimus paulo superius num. I. Quod si tamen quis interpretationem illam judicamus eo hic defendere velit, quod Mox auribus judicari recte dicatur: eadem

Tatione vicero , verbum cernere , ubicunque ponitur

Pro Midere , simpliciter etiam exponi posse per judicare ς quoniam et oculis judicari res dicuntur. Imo . si haec ratio procederet, pro quibusvis aliis sensuum Verbis sui videre , gustare , olfacere, etc. ὶ το judicare vicariam operam praestare posset : quoniam in nullo non sensu mens judicat; dum res sensibus perceptas a se invicem discernit. Sed falsum est posterius : ergo et prius. 8) Cernere interdum idem est, quod decernere. , constituere sive de re , ante nobis ambigua certa voluntate et consilio aliquid statuere : quo sensu ei Contrarium est τι detiberare : uti certum quod est acerno) opponitur dubio et incerto; quale est id, quod in deliberatione versatur. Qui enim deliberat, nondum certi quid statuit, vel elegit; sed postquam deliberare desiit. Tunc enim demum consilio , vel

certa voluntate discrimen statuit inter res antea dubias, et quasi confusas: sive discernit res , quas in animum induxit, seu facere constituit, ab iis rebus, circa quas indisserenter se habet. Unde apparet, quam malexiri docti notionem delisterandi verbo huic cernere

855쪽

tribuant: qua de re iterum mox monebimus , ub phrasin illam , Cernere maeredita em , OXPc nemuS. NO-tandum Butem CSt, το ce nere dicta notione Scriptoribus Latinis ante Ciceronem potius usurpari , quam 3psi Ciceroni, aliisque, qui ipsius tempore , et postea vixerunt: quippe qui compositum oecerno ejus loco adhibere solent. Plaut. Cistell. I. I. vs. I. Te mihi

amicam esse crevi. Ι. e. BPud animum meum statui,

vol ut Varro de L. I. lib. 6. lriinc ipsum locum

Plauti cxponens, interpretatur) constitui. Male autem Priscianus , et qui eum sequuntur , crevi in hoc loco Plautino interpretantur , Micii , vel perspexi. Nam verbum cernere, cum ad visum oculorum ut num. 3. 4 vel per translationem inde ductam, ad liquidam rerum cognitionem sui num. S.) refertur, non agnoscit priri crita crex i, et cre 'eram : quod et supra jam monuimus; et vel aurium judicio quilibet facile deprehendere poterit. Lucilius apud Nonium c. a. n. 69. Postqvum Priaraidium castris educere crevit. I. e. decrevit. Cic. 3. de Leg. c. 3. ubi priscas legum formulas imitatur: Ciam SeniaIMS creVerit, populusque jusserat. Et Paulo ante : Quodcunque Senatus creverit , aguHIO. Tacit. I . An n. c. I l. Itium locum, tempusque dea a um esse , quid de Armenia cernerent. I. e. decernerent. Huc etiam pertinet phrasis illa celebrata , multumque VeXata . cernet e h. se iἰutrm, quam ex antiquissimo jure civili posterior aetas retinuit. Hujus vis ut recte percipiatur , scion cum est , nomine haereditatis apud JCtos non solum deSignari bona haereditaria ;sed etiam juis adstun a: haereditatis ; sive ut definitur in Leg 2. . u. de V. S. et Leg. 62. E. de R. I. )

successionem in universa bona , quae defunctus habuit Hinc u i cernere bel um , eapeditionem , etc. idem OSt, ae bellum . 2xpeditionem , etc. decernere : Sic , Cer-n re hoc ed: are v/ proprio nihil aliud est, quam succosςionem in bona defuncti decernece , se a con ς ti-iuere. Vurro lib. 6. de L. L. Nares cum conbiiίuit se fisPredem esse , dicitur C ERR EAE ; et cum id

Ecit, CREUISSE. Ad hanc notionem propriam

856쪽

et principem rarius tamen usitatam ) referri potest xllud Livii lib. o. c. 8. Viso et Spirante me hin

aetatem meam ambo et spe et cupiditate imProba crevistis. i. e. haereditatis meae aditionem per cupiditatem improbam decrevistis: quod est si sensum spectes)haereditati meae improbe inhiastis. b.) Et sicut com-Positum decernere non solum ad nudam animi destinationem refertur; sed saepe etiam significat id . quod apud animum statueris, verbis declarare , sive ut exponit Donatus ad Terent. Anar. I. F. US. 3.3certam de rebus sententiam proferre I et Decretum Plerumque eSt, sententia verbis prolata , vel scripto Consisnata: ita etiam Cernere haereditatem apud ICtos signiscat , consilium suunx de adeunda haereditate solenniter , seu certa verborum formula declarare. Ulpian. Instit. Tit. 2.2. n. 28. Cernere est, verba cretionis dicere ad hunc modum : Cum me mi ius haeredem instituerit, eam haTeditatem adeo cernoque. Plin. Iun. lib. Io. epist. 79. ROMVit me testamento , tit haereditatem suam adirem cerneremque. Ubi adire et cernere ex vetere et recepta formula, modo ex Ulpiano tradita , conjunguntur; et quidem ita, ut adire ponatur ante cernere : uod notandum propter eos , quibus cretio olim aditι Onem praecessisse existi matur. Nimirum cretto non aliter differt ab aditione haereditatis, quam species a genere. Nam ciditur haereditas quovis modo : id est, tam animo et consilio .

quam verbis, et ipso facto: nam fallitur utique Bosius in Notis ad Cic. ad Attic. I 3. 66. qui citi O-nem potius animi et consilii, quam facti esse putat

at cernitur solenni tantum et certo quodam modo.

Hinc qui haereditatem cernit, etiam adit ἰ sed non Semper qui adit, etiam cernit. Nam adire etiam dicitur , qui verbis simpliciter declarat , se haereclem fore : at qui cernit, id ipsum facit solenniter, id est, Certa verborum formula, et praeterea testibus praeSentibus : ut discimus ex Varrone lib. S. de L. L. et Cicerone ad Attic. I 3. 6. ubi consule Interpretes, et praecipue Malaspin. qui licet ex Varrone rectQωbservet, το cernere . in phrasi illa ceriaere haeredi-

857쪽

82o DIATRIBE DE VERBO CERNO.

tatem , proprie significare constituere ,' postea tamen , quod miror, jus detiberandi et cernen L plane confundit quasi deliberare et cernere idem sit : quod tamen falsissimum est. Sed redeo ad exempla. Cic. ad Attic. II. I 2. Literas tuas accepi pridie Nonas Fe bruar. eoque ipso die haereditatem crevi. Absens nimirum , et per epistolam , in qua formula cretionis scripta erat. Idem ad Attic. I 3. o. Nunc mittendum est, ut meo IUSSU cernat. Idem Z. contra Rull. c. l . Quam hareditatem crevimus. c. Ηinc autem apparet, cernere hoEreditatem veteribus non fuisse

vim pliciter idem , quod adire hincessitatem : quamvis non neSciam, apud Festum legi: CREVI, mocio haere L tutem adiι : modo , etc. Ex illa enim interpretatione nihil certi colligi potest : quoniam et qui cernit haereditatem , laxiore notione eam a rite ut jam supra diximus Nihilominus cretio differt ab aditione et ut itidem supra expositum est. ln .metaphoricis tamen, sive allegoricis locutionibus, phra Ses illae, cernere . et adire hareditatem , promiscue et sine discrimine adhiberi possunt: veluti apud Ciceronem Epist. ad Famil. 9. Iq. A te pem , ut me hanc falsam quasi haredi trirem aliena gloria cernere sinas. Ubi ad sensum nihil interest, Sive cernere haereditatem dicas . sive adire. Idem ad Attic. 6. I. Is fratris φριi erga

me amorem cum reliqua hareditate crevit. I. e. haereis ditario jure adeptus est. Liv. -O. 8. Vivo et spirante me hoereditatem meam ambo et spe et cuid true improba crevistis. Quam phraSin jam supra expo

obiter hic monendus est Lector , viros doctos , tam JCtos . quam Critinos, vulgo existimare, i cernere houre itorem proprie esse , deliberare, utrum expediat haereditatem adire . nec ne et Plerumque, vel saepe i ex consequenti nimirum ) haereditatem adire. Et quidem dictam notionem deliberandi phrasi huic proprie inesse , probare conantur auctoritate Ulpiani, qui Instit. Iit. 22. n. 27. Urettonem his verbis de-

r Vido sanctium in Minerva , p. 1ῖώ. et seqq. Edit. Francquer.

858쪽

DIATRIBE DE VERBO CERNO. 82r

sinit : Cretio est certorum dierum spatium, ς'lodHatur instituto haeredi ad deliberandum , utrum ex e-Eiat ei haereditatem adire , nec ne , vel utι, Titius λα es esto , cernitoque , in Lebus centum Proximis enibi ita crex erit, eae haeres est 3. Sed ne dicam squod iam supra demonstravimus notionem deraberandi a

. verbo cernere alienam PSSO , neque ei recte accom

modari posse; quis non videt, definitionem Ulpiani

laxiorem esse, et ad vulgarem popularemque noti O-Nem tantum accommodatam , neque tam ipsam cre-

. ris em , quam adjuncta ejus tangere t Quis enim alioqui ferret, cretionem dici certo iam dretum Viatitam; Cum nulla omnino temporis notio vocabulo huic per se insiti Certe ipse Ulpianus paulo post, ubi notionem verbi cernere arctioribus finibus circumscribit . nullam deliberationis mentionem facit ut ex loco Hus supra adducto patet. Sed quid multa Si cern re hin editatem proprie est, de haereditatis aditione deliberare mirum est, veteres ne semel quidem phrasin hanc eo Sensu usurpasse. Dic enim, Sodes, apud quem Veterum , formulae huic simile quid unquam tibi lectum fuerit : Titius haredi atem reputaraMit , PIstqviam centum diebus eam creνisset: i. e. de ejus aditione deliberasset. Sane qui ejusmodi sermonis stri-hliginem auctbritate veterum defendendam suscipere velit; incassum plane laboret. Quare formulat illius apud Ulpianum : Cernito in diebus censum Proximis rmsi ita creverit, exhiae es e to: sententia haec est: Decernito , vel constituito vel potius ex sensu iuris,

atque adeo ex conSequenti, Sole iter et concePlis Merbi3 haereditatem adsto int a dies centum Proximos rei nisi ita constit Ierit, vel adierit, ea haeres esto.

Fane si cernere ibi proprie significaret deliberare significare autem debebit , si superioribus verbis Ulpiani , cum quibus dicta formula per particulam

veluti connectitur , accurata definitio cretionis continetur : ) lia res , qui statuto tempore deliberasset quidem , sed nondum constituisset, seu solenniter adiisset, non foret ex haeres ; sed integrum ei foret , etiam post elapsum centum dierum spatium haeredi-

859쪽

822 DIATRIBE DE VERBO CERNO

tatem adire : quia scilicet satisfecisset volantati δ functi, qui eum deliberare , non autem Constituere , vel adire intra illud tempns iussisset. Sed hanc fore ridiculam dictat formulae in t 'pretationem , et SenSui juris Prorsus contrariam , quis non videt λ 9 Cernere interdum significat, controversiam , Via Iitem dirimere ; sive rem aliis ambiguam , et in controversia positam, dijudicare e quo sensu Iudex ,

Sors , et Mars rem cernere dicuntur. Ρacuvius apud Nonium c. q. n. 69. AEquum est quod pastulas: jurati cernant. Ubi cernere est, sententia , vel decretorem dijudicare. Liv. 3. 12. Priusquam id sors cerrieret. I. e. rem ambiguam quasi dijudicaret , et suam cuique Consuli provinciam assignaret. Ennius apud Cicer. lib. t. de Offic. c. I 2. Ferro Vitam cem

ΠGmtis iacerque. I. e. controversiam de vita ferro dirimamus. Ρotest tamen hoc exemplum etiam referro ad num. seq. Sic etiam dicere licebit, Mars,

vel arma hanc rem cernente quo Sensu compOSitum

Decerno eleganter adhibet Livius lib. 32. C. 3I. ubi ait : omissa spe per unam dimicationem rei decemnenda . Et lib. S. C. 's. Rem dubiam decreVit OPPO

io) Et quoniam dimicatione et armis controversiae

cernuntur, 3. e. dirimuntur : hinc posito consequente pro antecedente , cernere etiam Significat pugnare, dimicare , armis contendere : quo sensu Graeci quO-que verbum κρι,ειν adhibent : veluti cum dicunt, κρινειν πολευον , μάχην , etc. Vel , ut Homerus loquitur , κρίrεσΘαι Αρηr: de qua re consule Lexica Graeca ;itemque Joh. Fr. Gronov. ad Liv. 7. 9. Dicitur autem vel absolute cernere , pro dimicare : vel cum acc Sativo cognato, cernere certamen , bellum , etc. Vel Cum accusativo rei de qua certatur ut, cernere Mitiam :vel cum ablativo instrumenti, quo pugnatur; ut, cernere a Is , ferro, etc. vel denique cum ablativo ,

et Praepositione Pro , et de; ut cernere Pro Patria ecernere de Dita. Coelius Ciceroni lib. 8. ad Famii Epist. I . Quamdiu ciνιliter sine armis cernetur. Sic enim accuratiores Editt. ibi habent pro certetur. E

860쪽

mius apud Serv. ad. I 2. AIn. vs. 7O9. Olli cernebant magnis de rebus agentes. Plaut. Trin. 2. q. Vs. 78. Ibi de diνinis atque hum Inis cernitur. ΡHScian. in Argum. a. Amphitr. Ρlaut. Pro Patria Amphitruo dum cernit cum hosIibus. Virg. I 2. Ign. VS. 7Z9. ter se cor Isse Viros , et cernere ferro. Senec. Epist.

38. hunc ipsum locum Virgilii adducit, ut probet,

olim cernere ferro dictum fuisse pro decernere ferto riande discere licet , ipsius aevo simplex cernere m SenSunon amplius frequentatum fuisse. Accius apud Nonium Cap. q. n. 69. Qui armis secum vellet cernere. Plaut.

RS. 3. I. vS. 2. Nunc specimen specitur, nunc Ce

ramen cernitur. Sic , Cernere bellum , apud Lucret. lib. q. vs. 969. et lib. I. vs. 393. quod eodem modo dictum eSt, quo κρινειν πολεμον apud Graecos. Ennius apud Cicer. lib. I. de Ossic. c. I 2. Ferro, non auro vitam cernamus uterque. Idem apud Nonium cap. q. n. 69. Ter sub armis malim PItam cernere , quam semel parem. Quo in loco Nonius vitam cernere inepte interpretatur vitam amittere. Nam cernere νitam ibi significat, cernere de vita ; sive litem de vita armis dirimere : ut jam exposuimus num . praeced. Par est Constructionis ratio , cum dicitur, Certare aliquam rem , pro , certare de aliqua re : quo genere loquendi

usus est Volcatius Sedigitus apud Geli. IS. 23. f al.

24. J Multos incertos certare hanc rem vidimu ς, Palmam .poetae Comico ctii deferant. Item Horat. I. Sat. S. Vs. 27. Magna minori e foro si res certabitur olim.

11 Singulare est loquendi genus apud Sil. Ita L

lib. q. vs. 6 3. Inhonoratam cernere mortem. Pro OPPetere mortem: ex consequenti nimirum. Nam cet nexe mo tem , proprie est, mortem decernere,

sive moriendi certum esse : quam destinationem, Sive consilium, ipsa mors demum consequitur. Confer Supra num. 8. Notandum tamen est, in quibusdam Editt. Silii pro cernere mortem , legi, perdere mortem rquam lectionem agnoscit etiam J. Fr. Gronovius ad Senec. Agamemn. vs. SI9. ubi locum hunc Silii altat.

SEARCH

MENU NAVIGATION