D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

POPULIS QUIETE, ARIS RELIGIONE RESTITUTA :QUOD UNUM DEERAT VOTIS CONNUBIUM PRlNCIPIS EXPLESSE; ET GALLICARUM CONIUGUM SERTO, SABAUDII AUSPICATISSIMO; DECUMANUM LILIORVM FLOREM FELICITER ACCESSISSEi

MICHAEL BEYAMUS ARCHIEPISCOPUS TAURIN.

GRATULABUNDUS UOTA SOLUIT ET E FLORIBvS FRUGEM UOVET . . -Haec enim decima est e liliato Gallorum Stemmate Sabaudis Principibus Nupta : quam proinde Horem decumanum vocat: nam decima quarumcumque rerum , omen habet : & eximia quaeque dicuntur Decumana. Hanc igitur Pij Prauillis Redauspicationem vocare lubet: dum enim pro felici Coniugio Vota soluit, pro felici Prole vota, concipit. Surgebat igitur Sacro ornatu magnificus hic Arcus, qualem requirebat Augustissunum in Templum Triumphalis ingressus. In intercolumnaribus Sca phis , gemina Simulacra geminas Bovitatcs in Inscriptione me moratas significabant; RELIGIONEM, Sc PACEM. Superioris Ordinis bimulacra , duorum Tutelarium Sanctorum effigiem referebant, MAVRITIl, atque SECUNDI, quos assiduis Votis Populus uniuersus, ac Praesul interpellarant. De supremo Fasti-gij angulo Regia utriusque Sponsi pendebant SIemmata. Supra Scaphas hinc inde , Stemmata Archipraetulis . Caetera spatia Trophaeorum Fasces, qua Sacrorum, qua Regalium; ac Litiorum varia schemata, decore venusteque complebant.

362쪽

Postera die, cum ad Augustae Urbis Praetorium Augustissimi Coniuges accessissent ; condigna prorsus Magnificentia atque splendore a Ciuitatis Moderatoribus, ac Decurionibus cxcepti fuere t ac praesemm festiuo nocturnorum ignium spectaculo mlaetitiae significationem e cuius Argumentum ab eiusdem Vrbi insignibus noster Author deriuauit. Nam quoniam, via diram mus , antiqua Vrbs ab AEgyptio conditore Api , Taurinum Stemma duxit, atque Nomen; eandemque Urbem Manix Astro suppositam ferunt: commentus est , hunc esse Manis Taurum axipedem , Aurei Velleris custodem , qui cum fulmineos effaret ignes, nec domitoris manum, iugumue pateretur: tum vero aduentante Iasene Thessaliae Rege, cum Medea noua Nupta admirabili eorum virtute mansit efactis , fatalibus vinculis detineri gesti jt , vltroque domitas ceruices iugo submisit. Voluit igitur ex fabuloso acroamate, argutam sequi allegoriam , ad Ggnificandam Taurinae Urbis fidelitatem unos erga Sabaiados Principes ; atque humillimam praeserum obsequelam , ingentemque laetatiae ardorem , ex Regiorum Coniugum felicissimo ad uentu. Allegoriam explicabat Inscriptio.

DOMITORE AMORE, FLAMMI VOMUS MARTIS TAURUS, THESSALICI DUcIS, ET COLCHIDIS HEROINT, AMANTIUM CONIUGUM, ULTRO AMAT IUGUM; ET LAETIORIBUS SE FLAMMIS ADOLET.

Olitorium igitur Forum, quod ante Urbanum Praetoriam late

363쪽

346 PUBLICAE PRINCIPUM RECEPT

virescit, herbescentem esse Campum confinxit , ubi Manis Tauri pabulabantur: qualis a Poetis describitur ille locus; Conueniunt Populi sacrum Mavortis in Aruum. His adamanteis Vulcanum naribus sani Eripedes Tauri : tactaque vaporatus herba Ardent. σα Mediam vero Machinam finxit Author confragosum esse Claristriam , ubi Taurus ille omnium ferocissimus alteruabatur, nam duos numerat Ouidius. Hic igitur scopulosa e cauea primus sese obtulit erectus, plane ut in Augustae Urbis Stemmate flammasque anhelans; ut apud eundem Vatem: Sie tum Claustris emersit uterqueetaurus; oe immani perflauit iurbine flammas Arduus: atque aIro voluens incendia fumo, cFGSed cum ex aduerse prodijisent Iason Clypeo instructus . in quo Sabaiida fulgebant insignia: eiusque Sponsa vinculum te nens Sabaudis nodis persimile: horum ante pedes inflera ceruice procubuit Fera, coerceri se passa, ut Ouid. ibidem. Sed non incendia Colchis Aspirare sinit: Chpeoque illiditur ignis. Eius igitur Cl)pei fulgore nobiliores flammas concipiens Taurus, lucere primum, tum adoleti, festisque undique scatere flammis in altum abeuntibus, quasi stellatus Taurus alter Cael sti succederet. Tum caetera Simulacra , atquo ipse Scopulus, iucundissimis laetitiae ignibus conflagrarunt. Haec sane felicissima praesagia Vrbem ingredientibus Sponsis, Regiaeque Matri fortunatissimae, Ciuium amor, Magistratuum studia, Praesulis Vota, Musarum' ingenia, Principes ipsi sibi, non immerito gratulabantur . Sed heu improuidae Hominum mentest heu recondita 8c perplexa Regnorum Fatal paucis post mensibus, incongrua Matris , iunctisque lutempestiua Sponsae Mors, Principem, Aulam, Fora, Mas, Urbem funestavit : dc Author ipse, qui laeta haec omina praecantarat; utrumque fimus defleuit. I Uuid. Metam. L Uuid. Metam. RE

364쪽

aria

REGIAE D

366쪽

s his

i IHIL his in AEdibu st, quod non rapiat oculos, Regiamq;

Caroli Emmanueli 3 eo NO-mine Secundi, Magnificentiam , vel tacendo, non et quatur . Plurimus hic Aurinitor, pretiosa supellex, ad rabiles Sculpturae, nobilis Pi- Mira , nobiliores Historiae, immemorabilis aeui memoriam reuocantes. Atqui, cum singulae Picturae suis inscriptionibus animentur, omnium tamen argumenta unius Emmanuelis Thesauri ab ingenio atquet calamo manare voluit optimus Princeps. AEdium igitur Porticum ingressis, in primo scalarum ascensu, Equestras Datua se profert Victoris Amedes; quam aere fusili, marmoreo in equo sedentem, utroque artis miraculo; quasi domesticum Larem, locique Praesidem, gratissimus Filius eollocauit, cum hac Insen'ione in interiore Basis fronte.

D. VICTORIs AMEDEI BELLICAM FORTITUDINEM, ATQUE INFLEXvM IUSTITIAE RIGOREM, METALLO EXPRESSUM VIDES.

si vELOX INGENlVM, FLEXILEMQUE CLEMENTIAM, EXPRIMERE METALLUM POSSET.

367쪽

REGIARUM AEDIVM

28 Opposita in Basis fronte. A

δε - --- Maxima haec Aula conquadrata; ad summum scandentibus prima panditur; quam SAXONICAE GLORIAE nuncupare, Ructori nostro visum est : nulla enim visuntur emblemata vel ornamenta, quae insigne aliquod decus Saxonicae Domus, unde Sabaudae origo, non adumbrent. Superne , ubi multiQrmis a rearum trabium procursus multa in ipatia rotunda & angulosa, contignationem distinguit: mediano in aequore apprime spatioso,appictus Iupiter alte sedens, armatae Viragini, quae Saxonsa est, de stemmate noscenda , sceptrum porrigit et fatumque astans , Diphteram, hoc est Amaltheae Caprae pellem, ubi futura omnia descripte continentur, ostendit; atque in ca grandibus literis fatidicum legitur carmen: His ego, nec metas rerum, nec tempora pono.

IMPERIUM SINE FINE DEDI.

Sub pedibus itaque Iouis, supra deiectam Metam τempus esternatur, passis alis, fracta clep*dra, remsa falce. Prope Iouem, Mars, Sc Saturnus Prisca Saxonum Numina in praesagio laeti. In imo , Rhenus Sc Albis contermina Saxon Flumina Iuncis r Ex ME. I.AEneid. 2 Exaeranti, Saxoni

368쪽

33 Icoronata , scatentibus incumbunt Vmis. Actuosi penitus , Scnobilis pictura, antiquorum digna fama. 23m Quatuor proximiora spatia decircinata , quatitor Facultatum Imagines continent , quae strenuos Heroas aeternitati sacrant. sis. Historia, quae Musa est Clio ; pennarum serto redimita, in ephemeridas acta refert; cum inscripto ' TRANSACTIS TEMPORA REDDIT. Prope Musam, Afercuri' Hua, quae Manes ad it

vitam reuocat. Uemas Speculum tenet; Fama tubam.

Alio in spatio, Poesis Heroica, siue Calliope, oleastro dcc rata , cum Virgiliano Emistichio : NOMEN LAUDESQUE MANEBUNT .:Assidet Apollo Cithara ludens : dc Pegasus 133.

ungula saxum feriente sentcm elicit , unde doctum furorem Poetae bibunt. Tertia, Pictura, quae muta Poesis est, laureata: Sigueardi S xonis effigiem pingit, operi intenta et cum Inscripto , AETER- ε id NITATI. Ex Protogenis dicto; qui obiurganti, quod manum Nade Tabula nesciret dimouere, illud tantum respondit Iernι- tati pingo. Assidet Simulatio . versicolore amictu ; altera manulamam tenens , altera digito labris imprella , Silentium indicit. lim Aligera Puelli astites & circumuolitantes, aut pigmenta terunt, aut colorum loculamenta, tabellas , peniculos , spongiam deletialem, aliaque ad pingendum necessaria, ministrant. Ιη. Vltima Sculptura , ferreis apicibus coronata , ad formam Videchini Magni, Statuam elaborat ; cum hac Inscriptione : j a. COELO RESTITUIT CAELO. P .metheus furtivum e Caelo ignem ferula defert, quo Statuas animabat. Locum ipsi am , t is veluti statuariam osculam , occupant insermes lapides; illabo- rata Simulacra; marmorea Saxonum Stemmata I acuendorum Ita scalprorum Rotae, Mallei, aliaque lapicidarum instrumenta. ε . Reliquae Contignationis Areae, varios Trophaeorum Fasces, seu Titulis insignes, continent; ad Herbum Saxonum aeternum decus appensos . Primum Trophaeum barbarico prilconi in armorum, ac gestammum genere coagmentatum; Vandalico insigni , nempe Aureo Leone , cruentis Clypeis insculpto ; met I i Ex Virgil. Epigri de Ctio. alligata ἔ,

369쪽

alligata tabella Titulum gerit': SIGUE ARDUS SAXONVM REX , VANDALIS EIECTIS. Primus enim Sigueardus e Scandia in eam Vandaliae Prouinciam profectus I deterrimam Gentem ab ijs sedibus expulit, Regnumque Saxonicum fun

datut .

Aliud Trophium ex diuersis Christianorum Templorum , at que Altarium, insignibus congestὶm colligatis. VIDE CHlNDO MAGNO, OB RELIGIONEM PROPAGATAM. Hic enim primus ab Ethnica superstitione , ad synceram Christi Religio

nem versius, Regnum totum conuertit.

Aliud ex Naualibus armamentis. VERTEGIRUS ANGLIAE DUX, BRITANNIA SUBACTA. Nam primus felici Classe, victricia Arma in Britanniam traiecit, ut subinde dicetur. Aliud ex Imperij Romani Augustalibus Notis. HENRICVS AUCEPS . IMPERIO PROMERITO . Is nimirum Saxonum primus ad Imperij fastigium euectus est, vel inuitus. Aliud ex bellicis armis , HENRICO LEONI SAXONI, OB HOLSATIAM REDUCTAM.Aliud ex maritimis Manubijs , BRVNONI SAXONI,

Aliud ex Turci cis Spolijs. CONRADO SAXONI, OB REC PERATAM HIEROSOLYMAM. hin

Aliud ex fiugibus, atque instrumentis ad agrariam Culruram εῖ pertinentibus. OTHONI MAGNO IMP. OB F ELICITA in TEM ITA UAE REDDITAM. Pulsis enim Graecis, desolatam

magna ex parte Italiam Uberauit. L

Aliud ex Pontificiae Dignitatis ornamentis . OTHONI III. in I IMP. OB PONTIFICEM SERVATUM. Gregorium enim V. at contra Ioannis Pseudopapae, SI Romanorum quorundam impie - ε γ Mi tatem sustinuit. ἔ a. Aliud ex Apicibus , alijsque honestamentis Caesareae , atque - ε Electoralis Dignitatis I cum Inscriptione : GREGORIO V. , -

:: l SAXONI, PONT. MAXIMO, OB ORDINATUM IMPE-

ρ I RIVM. Hic enim Othoni Iss. propinquo ido , a quo seruatus

rei fuerat, la

370쪽

fuerat, gratas referens Vices, Imperatorem salutauit: Zc in Concilio Romano , celeberrimae Constitutionis de Germanicis Caesarum Electoribus , Author fuit . Itaque Otho Res Romanas , Gregorius Germanicas, ordinarunt.

AVlae vero Parietibus totam Saxonici Stemmatis circum vndique Historiam appinxit; octo in spatia, pensilium specie 4 aDularum , dispertitam . Eadem quippe Inlignia de Saxonico Stemmate in Sabaudum immigrarunt. Prima igitur in Tabula, Sigue ardus Saxo cum Vandalorum Rege confligens, Equisum Pullum nigricolorem, inficnem , icerectum, argenteo in Clypeo gestat: nigra ipse chlamyde pal datus , nigro vexillo , nigris galeae lemniscis , nigerrimum. is, dens Equum. Victorque Hostem qui cruento in Scuto Aureum Leonem ostentabat exanguem lancea prosternit: uniusque praelij lucrum est Regnum. Historiae alludit Inscriptio.

FUNEREUM QUEM CERNIS EQUUM/ HORRENDO S lGVEARDI SAXONIS HAERENTEM CLYPEO, VANDALLE FATALIS, VT OLIM TROLE LAD BARBARORUM EXITIUM INNUMEROS HEROAS PARIET.

Nimirum, a Sigueardo innumerabiles Heroes strenuissimi; ac praesertim Sabaudi, tanquam ex Troiano Equo prodiere. Cur vero postinde Saxonico , & Sabaudo in Stemmate non Ater, sed Candidus irrepserit Equus , proxima docet Tabula; ubi Videchindus Magnus, Sigueardi abnepos, sacra Baptiimatis lympha ad Viseram fluuium, cum suis Populis , lustratas; auita demutat Insignia . Huic enim Magnus Imperator Carolus,

Y ν Nigrum

SEARCH

MENU NAVIGATION