D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

REGIARUM AEDIUM 364 firit III. Magnificentia. - TOTA VERO HUMBERTI PRIMI PECTUS ita INTRAVIT MAGNIFICENTIA. TOT ENIM DIUINAS AEDES

Visitur in hac Tabula Humbenus , Noualiciensis Templi in molitoribus initans . Hanc enim, Ec Seculinam Abbateiam, Scssi fi Maliacunae Prioratum; denique, ut Pingonius scribit, EeAesas:. t alias fundauit, dotauitque pluramas. Nihil autem Magnificcn-- l lius, quam Diuis Templa dicare: ut Aractor. 6. Ethic.

IV Liberalitas. QVID PHILIpPI PRIMI LIBERALITAS QVI POPULO PER PRAECONES ACCITO CREDITORIBUS DEBITA, DEBITORIBUS CREDITA ELARGITVSi PRETIOsvM NIHIL IN LOCULIS REUQUIT, NISI SE IPSUM.

. v In Tabula videas Praeconum tubis conuocatam fluere Tu bam I ipsumque Principem , ex arculis atque scrinsolis eductas opes, dc chirographa, erogantem.

in In

382쪽

AT PHlLIPPUS ALTER, FACTIOSORUM INGRATIIS TANDEM DUXi CRUENTUM VINDICTAE GENUS INVENIT, CLEMENTIAM. NAM SINE FERRO. TvM CONSCIIS CRUOREM OFFUDIT PUDOR. - ρον Hic est Philippus; qui Brixia sola donatus, te Philippum sine Solo appellari iubebat. Hic, tametsi pupilli amantis limus, a perfidis tamen Magnatibus, qiu se, ut ipsi regnarent, Zelatores mentiebantur , insectanter lacessitus : dc externis tandem Victoriis clarissimus; cum Pupillo Pronepoti inopinanter successisset; quos perditurus credebatur, peramanter complexus est ἔ ac maioribus etiam ut nostri scribunt) honoratus as erat. Hunc igitur inauditum Clementiae actum Tabula repraesentat.

AMEDEI VERO SEXTILACESsITA CLEMENTIA IN SEUERITATEM VERSA. ANTIsTITIS OPPRESSORES SEDUNENSES SEMEL INCRUENTA REPRESSIT. ITERATUM PIACULUM FLAMMIS EXPIANS, GEHENNAE PROLUSIT. Olim enim Sedunensis, Friburgensis , M Valesianus Comita.

tus Sabaudis obtemperabat. Ac Sedunensem praesertim ab Henrico IV. A medeus becundus acceperat.

383쪽

366 REGIARUM AEDIUM

VII. Iustisia. PROFUGAE AVTEM IUSTITIAE PERFUGIUM PANDIT LUDOVICUS, TAvRINENSEM NEMPE ACADEMIAM. TOT IURIS ORACULIS PERSONANTEM; UT IUDICES, SI PECCARE VELINT, ERRARE TAMEN NON POSSINT.

Non enim errat, qui sciens peccat. Hic igitur Ludovicus Achaiae Princeps & Pedemoniij; Benedicti XI. Pontificis Maximi, & Sigili nundi Caesaris beneficio, in Augusta Taurinorum,

Doctrinarum Vniuersarum Athenaeum crerit.

VIII. Modestia.

ALTERUM MIRACULUM VIDERE PISAE; VBI IMPERII CELSITAS AMEDEI QUARTI MODESTIAM FRUSTRA INTERPELLAVIT. PLUS EsT PRINCIPEM NOLLE EXTOLLI, QUAM TVRRIM INCLINARI. Ad famigeratum miraculum alludit Pisaniae Turris, quae siue

casu, siue artificio cernua, semper casurae similis, numquam cadit, Maius igiζur, inquit, miraculum stupuere Piis; ubi post Henrici VII. obitum , cum Anacdei Magni strenuitatem omnium vota, non modo inuitando, sed eligendo, sut Historici loquuntur) ad Imperium accerserent; sola obstitit cius Modestia, ne cxtolleretur.

--συν

ri M

384쪽

α. Celeritas.

OCCURRIT OCVLII BELLICA THOMAE PRIMI CELERITAS.QVI CUM CISALPINA, PRINCIPIBUS SPOLIATA, SPOLIUM PENDERET, FvGACEM ARRIPIENS FORTUNAM, PALMAM PRAERIPUIT.

Nimirum, post Secusinum incendium, cum perditissimi AEnobarbi rapina luisset Cisalpina et eoque postmodum aliubi occupato, ad illam praedam conuolarznt insubres, Ligures, finitimique Reguli et tam opportuna celeritatc praeuolauit, non Ut modo de perditam Patris Ditionem receperit, sed extenderit; dc meliorum Caesarum authoritate possederit. X. Facundia.' AT REGIAE UIM FACUNDI EAMEDEI PRIMI FACUNDIA ELOQUATUR; QvA EXARMATUS HENRICUS REFRACTARIAS CERVICES PONTIFICI SUBMISIT. LEONEM DIXISSES, MERCvRII CADUCEO CONSTERNATUM.

-- Magnorum pervicaciam suaviloquentia perdomitam, per Leonem Caduceo prostratum ligniticarunt mythologi. Non poterat digniore Symbolo exprimi Amedet Facundia; quae contumacem Henricum Caesarem commouit, ut nudo pede atque humero

ante Gregorij Pontificis Maximi pedes procideret, veniam mulctamque rogaturus. Triumphalis facundia, quae Caesarem Pontifici, Pontificem Caesari, restituit, & Orbi Pacem.

385쪽

XI. Fidelitas.

-: THOMAE ΤERTII FIDELITATE, NIHIL RARIUS ASSERVANT FASTI . NAM DELPHINO INCITANTE, ULTRICIA IN FRATREM UT ARMA UERTERET PRO FRATRE IN DELPHIN vM ARMA CONVERTIT. Vigebant inter Thomam Pedemoniij Principem , & Ame-

deum Quartum Sabaudiae Comitem , non Fraternae tantum G multates , sed Cadmea odia , urgentibus quidem causis 3 nam Amedeus natu minor , primigenia Comitatus Iura ex praepost ro Patres Τestamento possidebata, calenti ergo Thomae, faces addidit Humbertus Delphineus; faciles illi vindicias pollicitus, si is iunctis armis, alter a tergo, alter a fronte se deum adorirentur. At sanctiora sui Sanguinis iura,quam Regni. Hoc igitur Delphineo contigit quod Esopico Lupo in Canum rixa: ab utroque spoliatus est. XII. Fortitudo.

OMNIUM ΤAMEN VIRTUTEI VICIT INVICTA CAROLI BONI FORTITUDO. CUI OMNIA CONCUTERE FORTUNA POTUIT; PRAETER ANIMUM. QVO IN FILIUM TRANSMISSO, OMNIA MORTvvs RECUPERAVIT.

Mira huius Principis fidelitas fuit, qui a Rege Franco hostilia Omnia pati maluit, quam iuratam Caesari, Directo Domino, fidem

infringere. Mirabilior tamen filii BraiIudo, qua reiectis conditionibus; ad ultima usque Fata in proposito haerens, iniquiorem semper fortunam, aequius semper tulit. Atqui Emmanuel Filius, Paternae Fortitudinis haeres, non Fortunae; celebri tandem Victoria Solium re Solum recuperaui L.

386쪽

εδε Virtutis Amor, oculatus Ec liber , asperrimum conscendit Clia fra

zis uum; Fortuna sequitur.

-l In Secunda; Rex Numa , Regalium Sacrificiorum Mystag ira .SE gus; non caede ac sanguine, sed frugibus atque floribus Aras -- la: it. Tanta erat in Clemensissimo. Principe sanguinis humani 1ὶ

vi parsimonia. εα

ris Vltima, Curtius Romanus Eques, pro Patriae salute deuotus, IM: U . inexplebilem se in Voraginem , concito Equo armatus impellit: fi M. Populus certatim in eandem Voraginem flores fundit. lit

.Ad Meridiem. CVm nobilissimus Virtutis fructus Victoria sit; congrue noster Autor,quod Virtutum Conclaui iungitur, VICTORIARUM CONCLAVE centat nominandum. Nec ullus sane dignior est Regiarum fidium ornatus , quam qui res λrtissime in bello gestas, ante oculos ponit. Aureo igitur in lacunari, quo nihil magnificentius . Vietoria palmigera ipsae, palmas atque coronas donat: Famaque AEneatrix , Victorum videtur nominae laud. que circumsionare : adscripto Virgiliano hemillicitio: HABET VICTORlA LAUDEM. Circa maiorem hanc Tabulam , minora spatia in orbem flexa, alites Genios continent ; qui linguli, singula Coronarum genera, quibux Victores donabantur, ostentant, suisque distinguunt Titulis. Laurea hoc Titulo insignitur , REDUCI TRIvM PHATORI. Gram nea, OBSIDIONE SOLUTA. Robustea, A a a cI

387쪽

CIVIUM SERVATORI. Myrtea, OVANTI DECVS. Olea, AVSPICIIS VICTORI. Muralis, ex auro Murorum pinnasi initante, MURUM ASSILIENTI. Rostrata, aurea, naualium rostrorum specie, NAVALI VICTORIAE. Vallaras, item aurea ad Castrensis Valli imaginem : Lucani verbis , AVSO TRANSCENDERE VALLUM.

Parietes vero circumuestiunt duodecim illustriores Sahaud rum Principum Victoraa, expressim depiche, breuique elogio declaratae : quarum tamen ordinem Fabrum incuria perturbatum uos ita corrigemus , ut Verum atque historicum ordinem sequamur; quilibet autem ex Elogio fabrilem inicitiam pollit arguere. Prima Taluia.

REDIMAT SACRA LAVRVS HVMBERTUM QUI GODEFRIDO BULLI ONO PRAELIORUM COMES, ET PRAEMlORUM, REDEMPTORIS SEPULCHRUM REDEMIT.

Hic est Humbertus II. Amedei Primi Filius, Sabaudiae Comes,

AD ARAM HANC CRUENTO SUBSTITIT FERRO A MEDEVS STATOR. LAUREA DIGNUS, ET AVREA. HOSTI vM TRIVMPHATOR, ET SVI.

Hic est Amedeus II. Humberti II. Filius ; qui Gebennenses , absente Principe Sabaudiam populantes, ut redijt, Inremecioni dedit: neque a fugacium destitit caede , usquedam ad locum hunc peruenit, quem Victoriae nactam esse voluit.; atque Ara primum,

388쪽

primum, mox nobili Coenobio sacrauit: cui corruptum adhuc Mamerii nomen haeret; quod ibi, steterit Amedeus; vel quod Gebennensium fugam stiterit. Non absurde igi mr Amedeum Statorem vocat Author, uti Iouem Statorem vocavit Romulus, quod Romanorum fugam, dc Sabinorum Victoriam progredi vetuisset.

OBSIDIONALI VERO PETRUS. I COFFINGENSEM REGULVM, CILION OS OBSIDENTEM OBSIDENS, EO TANTUM SERVAT UT SERVIAT.

ἔλη. Tanta Viri huius strenuitas fuit, ut Parui Carolomagni cognomentum meruerit. Hic Cossingensem Comitem , qui se Cabi, siensem Ec Augustanum Ducatum Caesareo nomine ab eius m nu erepturum iactitans , Cilionium Circumesuserat , conclusit; sibique Clientelarem secit: expleuitque quod semiferreo indu mento minatus iaciad.

Τertius hic filii Thomas Petri Nepos, Pedemontium Princeps.

389쪽

REGI ARV M PEDIVM

η Naualem hane Amedei Magni Victoriam clariorem fecit βαι Amedeus Quintus eius Nepos; qui Torquatorum ordine instia ει tuto , Sabaudis Nodis notissimum Tetragrammaton implicuit, aeternandae Aui memoriae, F. E. R. T. hoc est , FORTITUDO EIvS RHODUM TENUIT. Ex quo, Guicenonis petulantiam mireris , qui tam inueteratam gloriosamque memoriam, fabulae nomine ausus est conspurcare. VI.

MAGNI ALEXANDRI MURALEM AD MALLOS, AEQVAΤ AYMO AD MONTUVIVM. NAM MURIS PRIMUS IRREPENS,SvO PERICULO, SUOS ANIMAT.

Malli Indiae Populi a Mallo Monte. Pliii. lib. 6. Horum Municipium ineluctabile, hoc artificio expugnauit Alexander, cunctante exercitu. Hoc de Aymone memorat Ioannes Botems quem Amedeum vocat contra Delphinum Viennensem praeliante. -

VII. VΤ ΑYMO ALEXANDRO,sIC EDO ARDUS CAESARI COMPAR: RAPTO FUGIENTIS VEXILLO,sVOS VINCI PARATOS, VINCERE DOCET.Aymonis, & Edoardi germanorum Fratrum strenuitatem , geminorum Heroum comparatione attollit Author, ne alterutri inuidiam moueat. Vt igitur Alexandrum Aymo , sic Edoardus Caelarem imitatur; qui acie sua iam inclinata, nunc arrepto Scuto , nunc Vexillo , suorum animos redintegrauit. Sueιon. c. 6 S. Tantundem igitur de Edoardo scribit idem Boterus.

VIII.

390쪽

MERUIT CONCOLOREM SlBI CIVICAM VIRIDIS AMEDEVS i iis QVI GRAECO CAESARl DETRACTA VINCULA, etBULGARIS IMPINGENS, ε, IMPERIO CIVEM, CIVIBUS IMPERIvM SERVAVIT. εr:

Ex omnibus ab hoc Principe strenuissinio gestis, quid clarius ira. buccinet inuenire non potest Fama . Sane Pingonius ex omni et Sabaiida, Ec Graeca Historia breue hoc expressit Elogium: Ioan- lis. nem Caesarem Constantinopolitamm e v/nculis Bulgara tiberauit: eumque triumphali Pompa Constantinopolim ingres um comitatus

AT VICTRICES OLEAS SUO AB ERIDANO EXIGENS LUDOVICUS, UT SOCIIS ACCVRRAT, SFORTIAE OCCURRIT, VALENTIAE PRAEVALET.

Hic est Ludovicus Amedet Pacifici Filius, Sabaudiae Dux, qui foederatis Mediolanensibus, ut accurreret ; quos Franciscus SQrtia Mediolanensium Praefectus, subigere sibi adnitebatur; arma in Franciscum vertit: Nouariam , Ainmelinam, N. Valentiam supra Eridanum, foederatis recuperauit. Raa: π

VALLAREM VERO SIBI VINDICAVIT IACOBVS. QUI MAXIMILIANO CAESARI MAOBONIOS SUBEGIT, AUT PERIRE CERTOS, AUT PARERE.

pilius

- τri

. Di sitirso by le

SEARCH

MENU NAVIGATION