장음표시 사용
11쪽
ris cuiusque auctoris loci aut ex- .plicantur aut emendantur. lib. librum c. caput ra
12쪽
14쪽
Petronii Arbitri lib.i. cap.etat. 17. lib. ii. cap.
16쪽
On statui miscellis istis quicquam inserere quod ad ius in nostrum proprie pertineat. Volo enim haec esse eorum A quae de iure molimur parem' ga quaedam veluti subse clua. itaque de adoptione ea hic a me annotabutur, quae Iurisco sulti nostri ex iure Quiritium sua esse nunquam dicturi sunt. Igitur Νt sermula rij olim Romani per Populum &Praetorem adoptabant, ita caeterae fere bellicosae gentes per arma filios sibi adsciscebant, id est, armorum traditione: cuius adoptionis sormula extat apud Cassiodorum lib. iiij. Uariar. qua Theodoricus Herulorii Regesilium sibi procreat.Sic Iustinianus noster Athalari
17쪽
auctorε gloriatur lib. viij. Desi derio linquit),, concordiae factus est per arma filius, quia unis nobis pene videbatur aequaeuus.Vbi pro, vias nobis, libri scripti habent nimis vobis: unde coniicio scribendum qui, annis vobis. Idem auctor lib. viij. in mandatis Athalarici ad T lum siue Tholuit Patricium sic enim & in al- ,, tero eiusdem libri loco appellatur Extat,inis quit,gentis Gothios huius probitatis ex eptu.
,, Gensimundus ille toto orbe cantabilis, soluis armis filius factus, tanta se Amalis deuotione,, coniunxit, ut haeredibus eorum curiosum e
,, hibuerit famulatu. Ex quo illud animaduersione dignum est, hoc genus adoptionis per arma no perinde ius siui,id est,hsredis & su cessoris tribuisse atque eam qui legibus Romanis facta esset. .a de re elegans prosecto locus est: apud Procopium lib. ι Belli Persici, cuius quia longiorem historiam suis vertiis
non licet hic adscribere, sensum tantu, quam potero,breuissimh reseram. Cabades Persarii rex, belli quod cum Romanis gerebat ansas praecidere cupies, ead Emque opera,Costoem ex sorore filiu regni succe rem relinquere, excluso Caba de maiore natu, quem naturae ius csteris prs serebat, pacem Iustino Imper tori ita obtulit, si Cosi oem adoptaret. Acc pit statim conditionem Iustinus, paratusque erat Cosroem Romano ritu adoptare,& adoptionis instrumenta conscribere, ni proclus
18쪽
Qimor prohibuisset, dictitans, hoc modo & .
Iustinum Romanorsi ultimumImperatorem,& Iustinianum, quem is antea nobilissimum designatum principem regiasque sui succcssorem creauit sic legendum apud MarcellinuComitem)in Imperij successione magno sibi impedimento suturum: quandoquidcm hac adoptione, legibus Romanis, Cosrocs ad imperium,ut filius, vocaretur. Ex consilio igitur Procli, Cabadis legatis tandem resposum est, Paratum quidem Iustinii Cosroem adopta re, & filium sibi facere, sed ita ut barbaria decet,id est, per arma, non per literarum instrumenta. o responso,Petis elusos se esse sentientes hoc enim genere adoptionis Cosmes Iustino ita adnasci non poterat, ut ei in imperio laus tigres succederet, quod Cabadis votum & consilium era re insecta, discesserunt. Fiebat etiam adoptio per comam, siue per capillos.PaulusMonachus lib. vj. de gestis Langobardorum, Circa haec tempora, Karolus Francorum princeps, filium suum ad Liuth- prandum misit,ut eius iuxta morem capillum susciperet: in eius caesariem incidens, ei pa- ter effectus . . Memini etiam Theodorum Balsamonem alicubi notare , ex No. xxiiij.
Leonis Philosophi,per sacras preces, siue per Baptismum adoptionem fieri: Idque etiam probare ex libello quodam & rescripto Imperatoris ex Chartophilacio, ut ipse ait, sum-
19쪽
pto. d apud nos iampridem in usu est. Sed quae huius adoptionis vis fuerit, alterius erit loci exponere. Sane priscis Ecclesiae ritibus, ut iam adulta aetate tingendi, quamuis ipsi met in sacramenti verba responderent ut Tertullianus loquitur, primum tamen a prPpositis ecclesiae offerebantur. Ita a parent bus ipsis paruulos offerri solitos, Augustinus epistola quadam ad Bonifacium ostendit, ex qua haec tantum subiungam. Sicut inquit scribens dicis, ut sicut parentes fuerunt a ctores ad eorum pCenam, per fidem parentum identidem iustificentur: cum videas multos non offerri a parentibus,sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis seruuli aliqua-do offeruntur, & nonnunquam mortuis parentibus suis, paruuli baptirantur ab eis oblati , qui illis huiusmodi misericordiam praebere potuerunt:aliquando etiam, quos crud liter parentes exposuerunt nutriendos, a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, & ab eis offeruntur ad baptismu, quae certὸ filios non habuerunt ullos,nec habere disponunt.
Furtum per lancem Olieis memeeptim. Cap. II.
A. Gellio pridem resp6sum est quodam, quem ego Apiciani potius,quam Appiani iuris peritum suisse crediderim, furtorum
20쪽
quaestiones cu lance & licio euanuisse. Quae isitum tamen est postea anaid & diligenter a multis,quodnam suisset hoc genus surti, per lance & licium concepti. de re,non tantum a nostris Iu reconsultis, sed etia a Gramaticis frequens Senatus indictus est.Quamobrect hic a me locus in subsecivum refertur. Primum,recte quidam censuerunt,furtu per lancem & & licium non fieri, sed perquiri & c5cipi. Deinde vero seruos & ministros publicos licio transuerso praecingi solitos cum Magistratibus praeministraret,aut quid aliud publica,id est, Magistratuit auctoritate facerent. od ex Tirone Tullio Gelli' notat lib.xia. cae.iij. Apud quem tamen lino,& linum, pro limo & limu perpera & corrupte legitur. Livium enim antiquo verbo trasuersum signifieat,vnde & limites & limu cinctum dixerunsi quod purpura transuersam haberet, ut ab Isidoro & auctorib.limitum scriptum est. Itemque obliquitatum curatores Deos limos ut Arnobius testatur lib. iij. Limes etia pro transuerso dixit Ammianus Marcell. lib. xvij. eo loco : limibusque oculis eos ad usque me- ιι tum contuens mortis. Sic habet calamo descriptus liber,excusi limis.Idem lib. xvij. Aut climatiar qui limes ruentes & obliqui. Sed ut te ad rem redeamus, de lance quid iidem sens rint non modo refellere piget, sed etiam pudet referre. Nam quod siue ex Sexto Popeio,