Petri Pithoei I.C. Aduersariorum subseciuorum libri 2. Auctorum veterum loci qui in iis libris aut explicantur aut emendantur, proximo indice notati sunt

발행: 1565년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

seu potius ex Paulo adferri solet,etsi auctoritate aliqua fortasse nititur, exemplo tamen αratione caret.Itaq; , de hac re ego neque manu porriga, neq; pedibus in sententias iturus sum,neque Verba consen surus, sed ex tabella potius, quando adsum, loco & modo sententiam dicam:furtum quod a lictore aut viatore

licio praecincto, ipso aut alio quolibet comis te in Actum & fidem in lance praeferente, siue haec priuata fuerit, siue publica quod magis

credo exauctoritate magistratus perquisitu inventumque est, per lancem & licium conceptum videri. Indici j autem nomine hie i telligo Hra , - - εvρεπαHoc quia specie & ratione non caret, exemplis potius& auctoritate firmadum est. Petronius Arbiter in Satyrico. Dum Eumolpus cum Bar- ,, gate in secreto loquitur,intrat stabulum Prae- co cum seruo publico aliaque sane non modica nequentia , facemque sumosam magis,, qu m lucidam quassans, haec proclamauit:

,, Puer in balneo paulo ante aberrauit, anno- ,, rum circiter xvj. crispus, mollis, formosus, ,, nomine Gyton: si quis eu reddere aut com- ,, monstrare Voluerit, accipiet nummos mille.

,, Nec longὶ a praecone Ascyltos stabat, ami- ,, ctus discoloria veste,atque in lance indicium ,, & fidem praeserebat. Imperavi Gytoni ut ra- 1, ptim grabbatum subire annecteretque pedes,, & manus institis, quibus spondam culcita se-

22쪽

rebat. Et paulo post. Interim Ascyltos ut pererrauit omnes cum viatore cellas, venit ad μmeam: Et hoc quidem pleniore spem conce- Mpit, quod diligeti oppessulatas inuenit sores. Publicus vero seruus insertans commissuris secures, claustroru firmitatem laxauit. Ego ad Mgenua Ascylti procubui,& per memoriam amicitiae, perque societatem miseriarum, petij, ut saltem ostenderet fratrem immo, ut fidem haberent setae preces,Scio te,inquam, Ascyl- te, ad occidendum me venisse. Quo enim se- cures attulisti' Itaque satia iracundiam tuam, Praebeo ecce ceruicem,funde sanguine quem sub prstextu quςstionis petiisti. Amolitur A- scyltos inuidiam,&,Se vero nihil aliud quam fugitiuum suum dixit quaerere, mortem nec hominis eo cupiisse,nec supplicis,utique eius, quem post fatalem rixam habuit carissimum. At non seruus publicus tam languidὸ agit, sed Graptam cauponis hyrundinem subter lectum mittit, omniaque etiam foramina parietum scrutatur. Adscripsi locum paulo latius, tum quod totam quaestionis ratione accurate era primit, tum quod in vulgatis Petronij exemplaribus non extat. Extat autem, cum magna eius Satyrici parte, in meo libro, cuius ego procacitatem,petulantia, & lasciuiam priuato carere ita damnaui, ut tamen eius copiam viris optimis & amicissimis non negem, quam non

A iiij

23쪽

narum artium verὸ dixerim patrono.Caet rum, discoloriam vestem dixit Arbiter, ut iuris nostri auctores versicolariam,Vopiscus coloriam. Discoloria aute veste uti solitos, qui quid publica auctoritate facerent,testimonio sunt Imperatoris constitutionis verba,in C dice Theodosiano, sub titulo,De habitu quo intra urbem uti oportet:quae quia ad rem ma- αν xime pertinet, a me hic reserentur.Officiales,, inquiunt per quos statuta complentur , ac ,, necessaria peraguntur, uti quidem penulis iu- is bemus, vetiam interiorem vestem admodum ,, cingulis obseruare: ita tamen ut discoloribus xi quoque palliis pectora contegentes, condi ., tionis sus necessitate ex huiusmodi agnitione si testentus. Id vero hodieque in usu esse no de sitit. Sed ne quis nouam quandam rei amisiae perquirendae & concipiendae rationem a Petronio descriptam putet, subiiciam& Euthychi apud Plautum in Mercatore verba,

,, certum est inquit) praeconium iuberi iam quantum es

' diam inueniunt qui inueniat: P.st,ad Praetore illico Ibo,orabo,ut coiriuisitores det mihi in micis omnibus.

Extat & aliud praeconij huius excplum apud Apuleium lib. vj. Asini aurei, sane quam elegans, in quo mirum videri non debet, Mercurium praedicatore in lance indicium & fidem non praeserre, qui indicaturae ut idem loquitur nomine, nihil praeter Veneris suauia &

24쪽

tinguae adpulsum polliceatur. Curius Fortunatianus iurisconsul. lib. j. Rhetoricae scholasticae. Cuius seruus fugerat, libello proposito, vel per praeconem nuncians, dixit daturum se denarios mille ei, qui ad se seruit perduxisset. Addam hic illud, quando liciorum mentio incidit, videri mihi apud Spartianii in Quieto pro delitiis) duobus distinctiuque verbis, Deliciis, scribendum. Locus hic est.Alexandrum Magnum Macedonem viri in auro & argeto, remulieres in reticulis,&dextrocheriis,&in an- cinulis,& in omni ornamentoru genere exscul' reptum semper habuerunt, eousque, Ut tunicae, G& limbi,& penulae matronales in familia eius rehodieque sint, quae Alexandri effigiem liciis . variantibus monstrent. Signiscat tunicas & . penulas multitias & polimitas, id est,uersicoloribusliciis textas, quod genus Alexandriam

instituisse Plinus scribit.

de Uiu meterum Gallorum. Cap. III.

GAllorum veterum Dij, hi maximὸ suis no

minibus ex Lucano & Lactantio reseruni tur:Teutates, que plerique omnesMercurium credunt, cui humanis hostiis litari solitum Caesar & Tertullianus auctores sunt, quemq;

auctor Queroli, quisquis ille fuerit Gallus,

25쪽

Anubim latrantem deum appellare videtur: Hesus, siue Heus, quem Martem hunc & ha redem instituere concessum, Ulpianus noster scribit, Taranis, si ue Taramis, quem Iouem. Herculem etiam Ogmij nomine coluisse, auctor est Lucianus in Hercule Gallico: Sed &eu qui a Graecis Sarrapis, a Latinis Serapis diaeitu hoc quoque nomine λ Gallis cultii,non immerito quis colligat exAmmiani Μarcellunt verbis,quq ex libro ipsi' xvi adiectur' sum.

,, Latus dextrum Serapio agebat, etiam tum a-

, , dultae lanuginis iuuenis, efficacia praecurrent ,, aetatem,Mederici fratris Chonodomari j hoe is fuit tum Alemanorum regis nomen filius, hos, minis quoad vixerat pertidissimi: Ideo sic a M pellatus,quod pater eius diu obsidatus pigno-m re tentus in Gallisi doctusque Grsca quaedam ,, arcana, hunc filium suum, Agarenichum g ,, nitali vocabulo dictitatu, ad Serapionis transtulit nomen. Haec mysteria siue a Graecis &AEgyptiis Galli didicerint; ut Marcellinus sit-gnificat,seu potius ipsi Graecos cum philosophia sua docuerint, constat sane Caesaris i stimonio, Gallos se omnes a Dite patre,id est, Serapi siue Plutone prognatos praedicasse. Idem quoque tradit Gallos post Mercuitum, Apollinem colere. Sed quo nomine hactenus proditum non est. Et vero plane ignotum

id esset, nisi ex Ausonij versibus opera Lud. Miraei viri optimi qui nuper magno literaru

26쪽

incommodo decessit ex Charpini libro editis,didicissemus, Apollinem Belenum credo, a iactu siue emissione radioru,unde Apollinis quoque nomen deductum Plato scripsit eius vero ministros siue sacerdotes Pateras Gallis dictos.Ausonij locos ex Burdegalesium professorum monimentis adscribam, & quia o scuri corrupisque sunt,tetabo si quid possum iis lucis adferre. Ac primum de Attio Patera

Rhetore Delphidij Tyronis patre, Phoebicij filio,& Phoebicij alterius fratre hoc enim ad eius quoque loci intellectum pertinet siestribit,

Mirabitur Rrtasse aliquis, qui modd librum Ausonij viderit,me hos uno ordine versus r citare, inter quos tum multi in impreta i teriecti sunt. sed is profecto sciat,iam pro cer i

27쪽

to habere me, in eo Ausonij epigrammate, itemque in aliis quibusdam, quae breuiori huiusmodi carmine concepta sunt, ut hinc inde duabus vel pluribus ut vocant columellis in una facie scribi potuerint, multos esse versus no suo ordine descriptos, quosdam etiam deesse videri.Non immorabor exemplis,pra sertim cum difficillimum sit, atque etiam interdum planξαδυνατον, sine veteris exempla ris, quo caremus, beneficio peruersa suo loco reponere.Hoc lectorem monuisse satis sit, t& his de Phoebicio versibus a me suo ordini

ut opto speroque restitutis,ad paria tentan- Ida prouocasse. Sed quid est quod ait Auso- i

nius, t

riba meast 'ue 3 εHoc, manifesto,opinor,errore corruptum est, i& emendatione indiget. Cum autem Phoebiciu Paterae ipsius de quo loquitur patr4 stimpe Druidum gentis Aremoricae satum dicat, suspicor hunc versem non insceliciter itar

i stitui posse si legamus, l

Baiocasses & Baiocassimi qui dicantur hodie vel sola nominis exauditione notum esse po- . test, e6sque Arem oricae gentis esse nemo pudens inficias tuerit, cum in ultimis Galliae si nibus positi, Occeanum penὶ digito attingat. Et ut Baiocasses eos esse concedamus, qui a pud Caesarem Velocasses,Veliocasses, & Bel-

28쪽

locasses in veteribus libris scribuntur, quamuis ab eo lib.vij. Belli Gallici,abAremoricis ciuitatibus separari videantur: Ctim tamen &de delectibus tantum Galloria loquatur, quorum ita faciendorum varia ratio esse potuit,&res ipsa ita Baiocasses, Gallorum consu tudine ab eodem Caesare tradita, Aremoricos esse clamet, non ita facile muto sententiam.Si quis autem Baiocassium & Baiocassianorum appellationem recentiorem esse existimet, quam ut Ausonij saeculo conueniat, monendus est, non solum Sidonium Baiocasesina praedia dixisse, sed & in aliis eius aetatis

scriptoribus hoc nomen reperiri. Enimuero ex his Ausonii locis illud etiam annotandum censeo, fuisse in Gallia diuersas Druidarum familias, eorumque nomen etiam sub Christianis Imperatoribus celebre admodum suis;

se.Sane Plinius scribit, Tiberii principatum sustulisse Druidas Gallorum , id genus v

tum medicorumque: Sueto Nus Atiam, Drub darum religionem apud Gallos dirae imma nitatis, & tantum ciuibus sub Augusto inter ctam penitus Claudium aboleuisse auctor est. Sed ut voluerint, certe omnino sustulisse non potuerunt.Sustulerunt quidem fortasseritum illum sacroru detestabile a Britannis acceptu,

quo Mercurio humanis litabat hostiis qqod& eundem ipsum Tiberium in proconsula' tu suo penes Africam in Saturni sacri fecisse

29쪽

P. PITHEI

Tertullianus scribit in ita tamen ut festatis abolitae manerent apud Gallos vestigia, in eo, quod deuotam hostiam, id est hominem, ab

taribus admotam delitabant, ut Mela auctor est: Druidas vero penitus non sustulerunt: Nam & eorum sub Vitellio Tacitus meminit lib. xx. & Ausonij loci ita esse c5firmat. Sed& ad Druidas nescio quomodo multa pertinent ex Pseudoplauti Aulularia, quae nuper Ρ.D nielis viri doctis imi & diligentiss.opera edita est. Meminit & Gallicanarii Druidu Lampridius in Alexadro,meminit &Vopiscus in Aureliani & in Taciti vita, a quibus eas quoque religiosὸ consultas scribit, & ab hoc quidem

apud Tugros. Atqui Germanos Druidas non habitisse Caesar testatum sed habuerunt tamen, non omnino dissimiles a Gallieanis Druidibus Velledas & Aurinias, quarum ConTacitus meminit. Praeter Druidas fuerunt etiam in

Gallia Bardi, suerunt & Vates siue valles, ita Strabo lib. iiij.appellare videtur eos qui a Mareellino libro xv.Eubages,a DioFene Laertio

νεμνομοι,a Diodoro Saronidae diculur. Ex quo

genere philosophorum fuisse verisimile estis eum que Lucianus in Hercule Gallico pictium sibi aenigma explicasse fingit. Non desunt tamen qui hic religiosius distinguat, quorum ego auctoribus tam propensε credulus esse non possum.

30쪽

CVm hos Ausonij locos iterum atque it

rum relegerem,memoria repeteti, ecquid

de Beleno ab aliis auctoribus proditum e fiet, venit tandem in mentem Tertulliani locus,in quo variarum gentium deos enumeras, Tibi- lenem etiam Norici deum faciti ubi Beleni nomen corruptu statim suspicatus sum. Et quia impressi libri copia tum no sui veterem manuscriptum consului quem tum soria ad manum habere contigit, in quo, bono euentu, non iam coniecturam meam,sed veram & nuinam Tertulliani scriptura reperi. Adscribam locum integru ex Apologetico, uti quidem in veteri libro exaratus est. Unicuique vi etiam prouinciae & ciuitati suus deus est, ut GSyriae Adstartes, ut Arabiae Dysiares, ut Nori- ci Belenus, ut Africae Coelesti ut Mauritani e re Reguli sui. Romanas, Ut opinor, prouincias .cedidi, nec tamen Romanos deos earum, quia μRomae non magis coluntur, quam qui per Mipsam quoque Italiam municipali consecra- Milone censentur: Casianensium Delventinus, Narnensium Visidiarius, AEsculanorum Αn-- chari Volciniesium Nortia,Ocriculanorum os Valentia, Sutrinorum Nortia, Faliscorum in is honore patris, Curris, & accepit cognomen Iuno. Ex quo apparet Belenum deum in Α-

remotico de in Norico ciui Nisi soria quis

SEARCH

MENU NAVIGATION