장음표시 사용
6쪽
8쪽
cientiae Numismaticae pars nobilior, eademque utilior ea est, qua Graecarum Vrbium Epochae continentur , quaeque 4nsculptae inveniuntur in nummis Regum, de quibus vide lib. I., praesertim vero in iis Romanorum Imperatorum, quarum praesidio mirum sane quantum proficere fas sit ad initia cujusque ii perii, finemque certa ratione definiendum. Ab hoc namque duplici veluti clavo pendet deinde, ut singula ipsorum praeclara gesta, bella, victoriae, triumphi, acta publica, caeterique eventus omnes Suis quique temporibus recte assignentur. Patet etiam quantum illae universim conserant ad veteres Graecorum, Romanorumque Fastos, atque Annales illustrandos. insuper vero ad difficillima quaedam Historiae sacrae capita ex rei veritate definienda, quod in Lib. n. de Vulg. a 3
9쪽
Er. Emend. praestitisse confidimus, ut jam in Prooemio Libri I. innuimus. Acceptum propterea quam maxime habere debemus praestantissimis Viris, Norisio in primis, Valliantio, Bellejo, tot aliis, quorum catalogum texere longum esset, quod in hac imperialis chronologiae numismaticae Spartha excolenda, eademque meliori , quo sua aetate fieri poterat, in lumine collocanda
Operam navaverint. Sed plura tunc deerant monumenta, quae deinceps detecta latiorem campum, Viamque aperuerunt ad uberiorem ejusdem Chronologiae intelligentiam , et incrementum. Nondum praeterea eo tempore a plerisque animadversum suerat, apud Hebraeos ex patria methodo in more positum si isse
in annis, rebusque gestis, non modo suorum Principum , sed etiam exterorum describendis, a mense legali Nisan computationem instituere, ut ex nummis
Simonis Machabaei, caeterorumque ipsorum Regum , ex Historia Fl. Josephi, ejusque computandi ratione, qua utitur in designando praesertim tempore, quo Semel , et iterum Vrbs Hierosolyma expugnata suerat, tum in singulis recensendis actis vitae Herodis Regis ab inito regno, ad supremum usque ejus vivendi exitum , aliisque exemplis in lib. nostro demonstratum
Nondum insuper perspecta erat ad Bellejum usin
10쪽
que, peculiaris Aegyptiorum ratio. conciliandi annos singulos imperii Romanorum principum cum anno suo civili ex Neomenia Thoth , sire, ex die XXIX Augusti anni Iuliani emendati, atque ita quidem, ut stactio quaelibet anni primi, quae Neomeniam prae .deret , pro anno integro tanq-m elapsa computartatur. Ex quo nemo non videt quantum intersit, ut instituta comparatione inter hujusmodi nummos Alsxandrinos singulis fere Imperatoribus dicatos , et caeteros a Graecis Urbibux emissos cum notis .chron
logicis, compertum fiat quidquid prodesse queat ad
eorundem Imperatorum annos, atque acta certioribus
finibus circumscribenda. Quod sane , nec sine utilitate saepe in hoc ipso libro factum inveniex .. - Denique hactenus sere communis obtinuerat opinio, quod in Orientalibus Provinciis, Urbibusque, praesertim Syriae, Ciliciae, et earum finitimis annus ipsarum ei vilis ab autumno inchoaretur, quod tamen non ita generatim accipiendum esse ex non paucis modo nummis in hoc ipso Libro perspicuum fiet. Sed praeterea docemur eas insuper Urbes, quae ab autumno annum auspicarentur, non eodem mense, aut die
singulas quasque illum incipere consuevisse, sed alias ab ineunte autumno , alias ab eodem labente , atque etiam desciente initium sumpsisse. Id postremum egregie jam demonstratum a praestantissimo Norisio