De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Iieribus erat , quae tertium ordinem S. Dominici profitebantur. hujusque fratris filiam Κuo-Luciam-Hieu tormentis subjiciunt, sed nihil ex iis rerum, de quibus percantantur,extorquere possunt; luod interrogantibus perpetuo, ab omnibus responderetur , pro iugisse Episcopum, neque sibi esse , quo profugerit, exploratum . Interea Praetor , ne opponunitas christianis latebras quaerendi daretur, militibus imperavit, ut acan Κia-panum, quod est oppidum in adversa flaminis ripa, haud longe a Mo-yango sitam, proficiscerentur, Europaeumque, qui ibidem

versaretur, c erent.

Iohznnes Ah XIV. Erat is Europaeus P. Johannes et Alcoberus , quem hospitio Uuang-Thadnuque 3 mili daeus-Go Chin christianus receperat. Ac

d, T rei id, primus quidem ille Sacerdotum Domini-

dequς νςbR. canorum , qui in hostium potestatem ve- inter satur' niret, fuit et quae res, ut idem ad Serranum scripsit, sic evenit. VII. kal. ju-lias media fere nocte , milites Μο-yango profecti, aedes, in quibus ille diversabatur, adoriuntur. Alcoberus, audito strepitu, e lecto sestinanter evadit, iisdemque in vestibus, quibus indutus cubitum iverat , uti fuga saluti suae prospiciat, portam exiguam aedium petit, sed hanc a

militibus occupatam cernens, retrocedere

cogitur. Vix passus quinque processerat, cum ces Ditans concidit, extemploque in

42쪽

ORDINIS PREDIC. ga

eum lictores tanta vi, quantam existimare quisque facile poterit, irruerunt; adeout coxendicis laeta dolore aliquamdiu premeretur . Loro deinde collum arcte ligarunt, hominique barbam vellentes , magno Clamore , ac strepitu eumdem aliquot passus extra aedes trahunt.

Interea Μandarini ad ripam amnis , qui non longe ab ΜO-yango fluit, milites prae stolabantur, quos ubi accedere viderunt, animadvertitque ΜΟ-yangensis Praetor adeo indigne tractatum Alcoberum, eum

ut solverent, propterea quod nihil mali adinisisset, praecepit. Postmodum cohors in aedes irruit, unde Sansius paullo ante profugerat, ibique UI. kal. julias man-

ut . Prima enim luce FO-ganum omneS reverterunt, abductis una cum Alco rochristianis, quos captos fuisse diximus ,& Ambrosio Hy-jino, adolescentuloque illo, qui misites, ut supra est demonstratum , deluserat. Sequuti deinde sunt, qui Episcopi supellectilem deserebant, ex qua eburneam imaginem Christi Servatoris cruci affixi miles detraxerat, detectamque gestabat. Hoc vexilio , quod illi magno in itinere solatio fuit, quasi triumphans Jesu Christi minister sub meridiem

ingressus Fo-ganam est, quo tanta hominum multitudo ex oppido, vicinisque locis Alcoberum expectatura convenerat is

ut essent, qui dicerent, si Fo-ganum In -

43쪽

perator venisset . majorem fuisse minime

suturam Atque ille primum ad Praetorem, ut audiretur, adductus, ab eoque cito dimissus, ad Praefectum urbi Μandarinum perducitur ἱ cui roganti, cujas ipseῖ quot annos natus S quod eidem nomen esset Icur, quoque ex tempore in Sinam ventia set 3 quot dem uin Europaei eodem in Imperio versarentur 3 respondetr esse Europaeum se, annos natum LII., Fyab Sine sibus appellari. Venisse ante annos XVIII. promulgatum divinam legem, Europaeorumque se unum , alterum Sansium Episcopum esse, qui iisdem in locis degerent.

Solum vero Praesulem Sansium memoravit , quod hujus esset ad judices delatum nomen . Post , quuin nox instaret, apud Μmdarinum oppidi , legatosque duos,

quos Pro Rex capiendorum Sacerdotum Dominicanorum caussa miserat, quaestio

instituitur. Adhibitis interrogationibus, responsisque , de quibus est supra demonstratum , quaesitam ex Alcobero est, quot essent in Provincia Christiani, quot mulieres , quae tertium S. Dominici institutum profiterentur 3 ubinam Sansius

ageret φ An una ipse, & Episcopus vivere consuessent φ Quam longo eum an te tempore non vidisset I Ad haec Alco- herus: quadringentos circiter christianos in Provincia esse respondet : mulieres, quae tertium ordinem Praedicatorum profitean

44쪽

ORDINIS PREDIC. 33

fiteantur, octo, Vel decem, easque anus. Scire se ΜΟ yangi 43nsum agere , quibus autem in aedibus agat, nescire. Commune sibi, praesulique Sansio domiciliram . non esse, annosque jam praeteriisse serme duos, quo ex tempore illum minime vidisset Atque is exitus prioris quaestionis fuit. Postero die,qui dies V kal julias fuit, in judicium rursus Alcoberus adducitur. Quo in loco cuin supellectilem Episcopi Sansii, vestesque sacras , inque judicum

mensa eburneam cruci assi xi Servatoris Christi imag: nem collocatam, omnibus patere vidisset. datam sibi magna cum religionis verae laude esse intellexit explicandi ethnicis, quae sit virgo Servatoris Mater, utque divinum Ueroum humanam sibi naturam conjunxer l, opportumnitatem . interrogatus deinde , ecquid

litterae in membratris , ex quibus signa plumbea pendere it, inque chartis scriptae significarent, numque ad incitandum ad desectionem populum pertinerentῖrespondit: litteras , quae scriptae in membranis esseni, dari cuique in Europa solere, ut omnes in tam distantibus regnis , quis sit ipse, intellistant; neque his concitari quemquam ad aesectionem posse. Reliquas, quae chartis continerentur, epistolas esse ab amicis ex Europa ad Sansium in Sinam missas, demta illa, quae sinice pediscripta erat, cujus se gentis litterarum. a C nom

45쪽

notas ignorare dixit. Sequutae mox interrogationes de oleo sancto, de ornamentis altarium, de mitris fuerunt; luibus est ab Alcobero ita, ut par esse videbatur, perspicue, atque graviter satisfactum .

Μajor fuit de magnis, parvisque particulis azymi panis, quas hostias dicimus, disquisitio, de quibus post, quam iniquam animo ethnici illi concepissent opinionem , videbimus. Igitur cum quaelitum ex viro forti, constantique esset, quamobrem hostiae adhiberentur, respondit: in his corpus, sanguinemque Jesu Christis

cum res divina fieret, consecrari, ac magnas ab Sacerdotibus, parvas ab christianis ceteris sumi consuevisse. Quaesitum praeterea ex eo est , quibus ex rebus idem panis conficeretur et utque Alcoberus ex farina, & aqua dixit, Iudices, qui interrogando implicare hominem studebant, panem, qui ex farina, & aqua, neque ulla ex re alia constaret , tam esse candidum posse negaverunt. Ille cum for tis in sententia maneret , ostendisse jam se , quibus ex rebus fieret panis,

'ui in sacrificio adhibetur, dixit. id, si

judices, ut quidem . ajebant, non cre derent, afferri illuc farinam, aquam signem , ac ferreum instrumentum juberent . Se namque, iisdem inspectantibus ,

re ipsa, quod verbis dixisset, confirmaturum . Post ubi actum de codicibus ,

46쪽

ORDINIS PRAEDIC. s

quibus doctrina , lege sque christianae continentur , de typographis, deque 'lutinatoribus, ornatoribusque librorum fuit , ac percuntantibus Alcoberus & vere, de graviter satis secit; tum auri cupidi judices rogarunt, quidquam ne pecuniae sitnenses christiani , ut libris iisdem potirentur, darent. Denique cum respondisset, distribui sinensibus gratis libros, quod hoc consilio eosdem europaei christiani pretio mercarentur ; scisis itati ex eo sunt , quae tandem divinae legis praecepta essent. . Cumque ille decem numerari dixisset, statim , ut ea scriberet, imperarunt et confirmantique se sinice scribere nescire, responderunt , Κuo-Ambrosium Hy-inum praesto esse, huncque jam , quae ipse vellet, scripturum . Premebatur acerbissimo dolore Ambrosius, nam ejus excruciandi lictores finem paullo ante fecerant: ac humi adhuc prostratus, jacensque praecepta divina, Alcobero dictante, scriptit. Ea noster, ubi scripta fuerunt, accepit, ac praetori dedit. His lectis, praetor , mandarintque Omnes tacuerunt.

XV. Cum haec Fo gani adversus Al- Ethniei Chri-coberum ab iudicibus gererentur, saevire

milites furoris ethnicorum administri In & Ri-iunge-

vicinis oppidis, locisque pergebant. Christianorum , qui quaeri sese ad supplicia , rumque ali-

intellexerant , pars, subductis suis, ad montes profugerant , pars sese in do- C a mos

47쪽

mos ethnicorum , quorum erant animi admisericordia in propensi, a Miderunt. des christianorum cum aliis in locis, tum Μο-yangi imprimis, & Κi-tungi populationi patebant, augebaturque numerus latronum, qui esse se milites, lictoresque jactabant, accedebatque damnis, quae ex avaritia proficiscerentur , timor, quem libido militum procacissimorum honestis mulieribus afferebat. Atque hi quidem mulieres, virginesque in aedibus quaique suis omnibus generibus tormentorum haud secus, atque judices facerent, miserandum in modum excruciabant , adeo ut

aliquarum digiti distracti, fractique essent, propterea quod ter, quaterve in quaestione id tormenti genus pertulissent.

t e XV l. Interea Serranus, atque Dia xorem hostist Zius , qui Κi iungi in aedibus Francisci--χisuis' a Lani latebant VI ac V kal. julias , cum locum abdat. quaeri ab hostibus summo se studio , diligentiaque intellexissent, claudi sese ii

luprema parte aedium intra muros exiguos, debilesque duos curarunt, quorum alter ,

ne suspicioni locus daretur, saccis aliquot oryza plenis contectus suit . Cum in eo tam angusto loco essent, diligentiae hostium , aerumnarumque , quas christiani Patiebantur, certiores fiebant, quibus ita afficiebantur , ut misericordia permoti, mandarinis se ipsos prodere cogitarint. Sed ubi animadverterunt , permitti

48쪽

ORDINIS PRAEDIC. ῖ7

suaque omnia divinae providentiae oportere , eXPectandum putarant, quoad ipsa quid facto esset opportunum, significasset. Sed amor christianorum erga Sacerdotes Dominicanos, ac pietas serre non poterat, ut ii, quos Patres vocabant, in potestatem venirent ethnicorum . Itaque nocte, quae diem est consecuta V. kal. julias, eos in aedes ethnici cujusdam ad montem contra Ni iungum agentis, e

jus erat ipsis perspecta fides, ducere instituerunt. XVII. Rebus omnibus comparatis, A dissem, quae ad proficiscendum pertinerent, in- qi stione tellectum extemplo est, pulsari vehementer fores. Qui iisdem in aedibus habita- Cruciantur sbant , Serranum, atque DiaZium monent, careerem ad adesse milites, atque utrumque . uuam 4Rsti ' celerrime pollunt, Occultant. Ipsi mili-ciuntur.

tes numero centum ingressi domum, rem nullam, quam non perfringerent, reliquerunt. Nihilo socius, cum ter ad eum locum prope accessissent, ubi Dominicam latebant, deprehendere ipsos non potuerunt,frustraque torm'ntis adolesce tutas quasdam, & grandem natu Virginem ex tertio S. Dominici Ordine excruciarunt . Nam hae sortiter cruciatus, quin Sacerdotes prodiderint,invisis animo ne tulerunt . Jam milites inveniri Europaeos

posse dissidentes, ac spe dejectos laboris , quem inquirendo consumsissent, C a tae

49쪽

s DE MARTYR. SINENS.

laedere coeperat, Dominicanique e latebris eosdem ajentes, abesse illinc europaeos , audiebant; cum proxime discessuris Sinensis quidam , cui nomen Nicolauserat, qui a nostris flacris ad ethnicorum superstitionem transfugerat, supervenit, ac ne putarent, inquit, aves esse, volareque Europaeos posse . Esse sibi exploratum illic eos intus agere . Itaque iterum quaererent. Hac audita Oratione, milites cum exiguos quosque muros aedium dejecissent in eum denique venerunt, quo uterque Dominicanus Sacerdos tegebatur. Quos ubi viderunt, funem extemplo in s Serrani collum injecere , & Zona appre hensum tanta vi, tantoque impetu inde sustulerunt, ut ei spiritus praecluderetur. Diagius gravi catena constrictus, quod assultibus , ictibusque urgeri sese , haerere

que cerneret, ut se , ne caderet, sustinere posset , manum , cui inniteretur , in terram demisit; cumque pedem, ita ut hoc conanti natura accidere necesse est, --visset, tetigit sorte fortuna infimi gradus

mandarinum , quem decurionem dicere possumus; quam rem mandarinus adeo moleste, acerbeque tulit, ut apud tribunum Hocang-Chung yensem gravissim me conquereretur, punirique ob inanem injuriam Diagium faceret. AmiIitibu3 XVli I. Hora fere ante mediam n

uelisi iactem, Serranus, Diaziusque, cum salutem

50쪽

ORDINIS PREDIC as

tem christianis, qui lacrymis, clamoribus, suspiriis suam vastitatem, solitudinemque infimi gradu, testabantur, dixissent, alter fune , alter catena constrictus, Ki-tungo a militibus quod se pede

centum abducti magno armorum, gl/di diu 2.ά

rum, laternarum, lacumque apparatu, postulat.

post horas duas Fo-ganum pervenerunt; 4latimque ad tribunum, de quo supra diximus , adducti sunt. Is cum ex utroque , quot annos natus esset, cur, quoque tempore in Sinam venisset, ac cetera, quae post describentur, quaesisset, tum ad Dia-Zium conversus rogavit, quam ob caussam Calce ausus mandarinum petere fuisset S

Negavit ille quidquam ab se simile sa

ctum, aut sublatuin pedem fuisse, ut aliquem laederet. Erat tribuno in animo virum aliquo genere tormenti excruciare ritaque captaturus occasionem , sciscitatus ex eo est, ubinam Europaeus Pe hoc enim vocabatur Episcopus Sansitus nomine ) de- geret. Cum scire se Diagius negasset, ille iratus , torqueri cruciatu talorum ca) ho-

a Cuin tape de cruciata talorum manuum' que dicturi simus, ratio ipsa hortari videtur , ut, quemadmodu in commentariis quibusdam scriptum de Sinensium rebus est , breviter, cujusmodi sit εexplicemus . Ac eruciari quidem ad talos pedum apud Sinenses reus consuevit instrumento, quod e tribus lignis, quae sese mutuo decussant, confveitur , quorum sane lignorum medium fixum , immotumque est, reliqua citcum illud volvuntur. In

SEARCH

MENU NAVIGATION