Vita illustrissimæ, ac piissimae dominae Magdalenae MontisAcuti in Anglia vicecomitissæ scripta per Richardum Smitheum Lincolniensem, ... ad Eduuardum Farnesium S.R.E. card. illustrissimum, et Angliae protectorem ..

발행: 1609년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

2 Uita D.Magdalenae plora pro peccatis tuis, ae tibi praeeipione pro vita mea ores. o redis consciensiae confidentiam' singularem. O vitae huius contemptum, ac

futurae desiderium. Ad hunc patientem, a i pium modum transegit Magdalena longum illud tempus molestissimae suae infirmitatis , in quo obseruata sunt quaedam, quae serie videri possunt praeclarae suae in Deum piet tis,ac diuini erga ipsam fauoris indicia. Etsi enim nihil circa illam esset, quod suavem aliquem odorem efficeret, imo singulis di

Corpus Ma bus collo eius ac brachio ad paralysim c gdR randum unguentum adhiberetur, quod te rem spira- terrimum putorem exhalabat, quadam ta-- - men die corpus eius suavem odorem spirare videbatur, quem non solum Catholici,sed etiam haeretici aliquot, qui tunc serie ad rant,sentiebant , ac mirantes, quis ille odoressa interrogabant. Alijs alius odor, sed suauissimus, ac praeteri communes odores videbatur, mihi serte ac suaue balsamum redolebat, ut recordatus odorem virtutis quε

tum Catholicis, tum etiam haereticis post se reliquit, impletum in ea putarim illud Ec-Cap. .. clesiastici: Sicut balsamum aromatizans odorem

dedi. Alio etiam tempore morbi sui,cum vir

quidam grauissimus & pius genu flecteret in oratione extra Sacellum , sed pone illum

lacu in quo ipsa precari solebat, sensit qui quies

72쪽

quies aut sexies flatum quendam gratissimi odoris, quem unquam in Vita sua senserat ex die e loeo sacello prodire ', quem odorem opobalsamo solebae similem ille dicebat, sed qui omnem terre- φ 'strem odorem longissime superaret, magnaque eum admiratione ac Voluptate afficeret. Sed quid miramur tam suavem odorem eloco ubi Magdalena orare consueuerat prOdijsse,cum ipse svi loquitur Apostolus)fureis

bonus odor cirisi in omni Deo . Alterum quod ςonsideratione dignum mihi visum est, fuit, quod cum medicus tribus aut quatuor ante obitum eius diebus, spem nobis fecisset, vel salutis recuperandae, vel saltem mortis ditarendae , neque sanῆ appareret nobis signum aliquod imminentis mortis, nihilominus septimo die Aprilis, qui fuit pridie mortis, rogauit me ut peterem 1 reliquis Sacerdotibus statribus meis , nam tunc simul quinque aderamus ut illo die omnes facrum faceremus pro ipsa in honorem B. Virginis: cumque ego . eam interrogarem quem ob finem sacra illa celebrari vellet: Vt nullum inquit

ipsa ) babeam voluntatem, nis Dei voluntatem, at- gdalenae. que ut eiussacrati ma voluntas in me adimpleaturisiue in vitam De in mortem. o miram persecti nem huius theminae paratae siue viuere, siue mori, prout Deo videretur, di neutrius ex

73쪽

Μors adest cito post-

: paratam dixit siue ad vitam , fiue ad mor

me mori

tura

4 Vita D.Magdalemeexequendi cupidae. Atque ecce, cum Vt praedictum est ante hoc imminentis mortis signa non videremus, non multo post Mi sarum celebrationem tempore, ipsi mortis dolores eam adorti sunt, neque illam unquareliquerunt, quousque mortali hac vita eam spoliassent. Ac quanquam essent acerrimi ac continui ab hora post meridiem tertia se. riae quintae, Vsque ad mediam sere noctem sequentis seriae, quae erat octava Aprilis,qu do expirauit, permansit tamen ipsa eadem cum admirabili patientia, ac animi tranquil xlitate. Adeo ut interrogata seria sexta mane quomodo praecedentem noctem duxisset, respondit: Optiis omnium quas unqua duxi. Sentiebat enim prudentissima foemina ades-st mortem, ac noctem illam aperturam sibi diem qui nunquam finem esset habiturus. Dum sensius vigebat orabat nobiscum, ac in Vna manu crucem tenuit quousque vires deficerent i, in altera cereum benedictum, quε ita fortiter etia post mortem tenuit, Vt opus fuerit vina adhibere ad eum extorquendum. Ultima illius verba, quae intelligere poter mus,erant illa Saluatoris nostri: In manus tuas Domine in eommendo spiritum meum; quem sine omni renitentia, aut luctatione placidis me emisit paululum ante noctis medium ,

74쪽

Montis. aeuti miseeomitipae. sfassus est, eme yponsus venit exite obuiam et , Ipsa

eum sannis mulieribus ex hac valle miseri rum intra octauas Resurrectionis Dominicae surrexit; ac ornata lampade sua introiuit, uti speramus, cum sponso ad nuptias . Viscera eius condita fuerunt Batelli ubi mortua est, in sepulchro,viri patris sui, corpus Vero honorifice Midhurstam delatum, ibim in mo niamentum viri sui illatum fuit.

De habitu corporis eius.

CAP. XV.

STatura fuit valde alta, ita ut sicut Saul inter viros,sic illa inter mulieres mediocris staturae ab humeris sursum emineret, & nihilominus rectissima , nec vel tantillum usique ad mortem incurua; erecto illius animo: etiam corpus eius erigente. Corpore fuit obaeso & pingui. Caput eius erat rotundum, sed quod prae corporis magnitudine exiguit videbatur, capit Ii in iuuentute pulchri &flauescet es, facies candida & sublonga, frons plana, pculi colore caprino & acres; dur uitque cum ipsa visus, ita ut in ultima senectute turrim i quindecim miliaribus posset cernere, ac cum perspicilliis etiam tenuissi- unlinum ad filum diuidere: Mque adeun:

75쪽

Apud suis

ε Vita D.Magdalenadem modum reliquis omnibus sensibus peris se fruebatur. Nasus illius rectus erat&acutus, & aliquantulum breuis, ac mentum magnum; vultus illius erat grauis admodum ac venerabilis, atque incessus erectus, sed tus,ac m aiestate plenus. Atque hic externus corporis sui habitus. Quod vero ad animum eius spectat, ingenio fuit acutissimo, ac memoria foeticissima, quam tamen ipse aiebat ex praedicta diuturna sua tristitia fuisse imminutam. Iudicio etiam fuit profundo,& animo magno ac erecto, adeoque quod de S. Thoma Cantuariensi scriptum est de illa recte usurpare possumus; nimiru, quod humilis fuit, sied inter humiles, nam inter potentes disiectos excelsior ipsa , potentiorque indebam . Atque hactenus, prout potui, vitam huius piae foeminae descripsi, nunc aliorum de iP- sa iuditia audiam .

Aliorum de ipsa iudicia. CAP. XVI.

IN primis Reuerendissimus Angliae A

chipresbyter D. Georgius Birchedus lite-.ris ad me datis deflebat mortem illius tam quam magna cut aiebat illo matris in Mari,

passim

76쪽

Illustrissimi

Montis aeuti Greeomitisse. I passim Sacerdotes in Anglia depraedic bant eam, ut magnam sanctae fidei patro. . nam , & singulare Catholicae religionis in Anglia ornamentum. Nobilis quidam CD iis Cathois tholicus magnae pietatis , & iudicij vir, F

qu muis eam prius optime nosset, cum ta- '

men illam in infirmitate eius inuisissit, visa illius insigni patientia ac pietate, dixit noluiς

se se ob quantasicumque pecunias tantae Vi tutis aspectu caruisse. Sed omnium luculentissimum virtutum Magdalenae testimonium desumi potest ex litteris praesentis Illustrissi mi Uicecomitis Montis-acuti, cuius testimosi Rectom nium eo pluris faciendum e st, quod illa Νο- Μonti uerca Patris sui fuerit,& ille ut omnes, qui ' 'eum norunt testantur sit ab omni assent tione alienissimus, ac constantissimus fidei catholicae cultor, pro qua saepe vilicula perpessus, nunc edes proprias pro carcere inc iit. Hic igitur tantus vi anno ante obitum Magdalenae,mittens filias suas ad illam inutis . . sendam, ita ad eam scribit. Amantissima D

mina mea auia prouisuperioribus meis litteris india caui, ita nunc humillimo ac officiosibsimo modo bae mea pignora ad Illustrissimam dominationem ves mitto . Summopere desiderans,υtonumquodque e rum insuogradu stoegerat erga D.V. Ut aliquat nus exprimant euram illa quam e semper tabuiisserendi illis tantum amorem tamque insigne ob

77쪽

persona'. quantum tum ab illis. tum a mei ure derutur illi nr cuius Angularem euram is fene-- . ram in Hii οπem non tantum credo cprout partim seruabit .i- partimi experientia didici Oitam optimi

ea viseem patrii m i ac meam , velut per praecipuum 1 mitiis, & pa I mentum terrenum fuisse seruatami; verum tris ipsius. etiam agnosco ιος praeclara ossicia tum in rebuι - ' V temporalis , tum in alse maioris momenti, .. in conciliania ac conseruando quandocunque se

s ore Aui ergo me fauore , ut vix ulla Domina tot liber sui erga idi rum mater, nec vita minorum virtutum, unquam

sum. Iecisset. Quod certe orae ctsumme bonorare, di a - . . mirariperbonam vestram cogit. In aliis etiam lu' teris missis Anno Ibo 6. cum a Magdalena ro. : gatus esset, Vt dignaretur esse testamenti sui' ' curator,respondit,quod etsi lugubrem mortis Dominae vicecomitissae diem nec expetat, mec libenter videre vellet; sit tamen ita Deus disposuerit quam inquit Fidelitatem eorῶν roseruo eandem vestrae illustri me domination. Dixit viee mittiturum me Promitto. Quod factis postea eomes & cumulatissime praestitit. Nam non tantum stς x. aestamentum illius exactissime curauit, sed Qtiam pullas vestes Universae familiae suae, qui

numerosissima est,ob illius luctum distribuit 'honam pecuniae si imma pro illius amma lamgitus est,totam Magdalenet familiam per tres .menses post illius obitum aluit, ac praeci puos quosque ex illius famulis in suam famutiam asciui eorumque aliquos obseruitiu ib

78쪽

ii praestitum stipendiis auxit, tantusque erat inter ipsum ac Vicecomitissam amor,Vt No uercis ac Privignis omnibus exemplo in postent. Atque hoc fuit praeclarum huius Vicecomitis de Magdalenae virtutibus, turn dictis tum factis testimonium . Qualem de

illa molitae memoris Regina Maria existim , d le :ζ

tionem habuerit, supra dictum est: A cuius ita. in hac re iudicio clicet in alijs bonis poetae: omnibus dissentiret non discedebat soror ipsius Regina Elizabetha . Nam sic illius no. mine ad Magdalena scripsit Dsia Scudam ora Reginae contubernalis: Regina mihi praecepit et Illustrissimae DV significarem persuasum sibi esse

quo ecum melius ob Vesras preces agatur , idcir-

eo rogat, itemper inpulerisu sim inpraecibus υργris meminime. ouanti eam Regis concilium se cerit ex litteris supracitatis constat. Ac pestsmum,quod iudicio suo haeretici quamuis is nimicissimi de ea post mortem eius didebat ,

erat illud, quod reuera illi fuit honoreficem. tissim v, nimiru, quod vehemens Papista suis set . Concludam haec testimonia iudicio li' iudietum lustris cuiusdam Catholici, qui quamuis in illustris .c vita Magdalenae minus ei fauisse visus sit, tae. men illa mortua non dubitauit dicere eam parem sibi in tota Anglia non eliqui e . Ac sane de de illa usurpare postumus Verba illa -- Consect

uorum

79쪽

go Visa D. Magdalenaxorum tuorum Deus ) noueras eam, multum mea laudabat,honorabat,o' diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in eorde eius, sancta conuersationis fruetibus te Bibus. Fuerat unius viri Uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractauerat n operibus bonis tesimonium habe-νat nutrierat filios toties eos parturiens , quoties alate deurare eernebat. Quae omnia in hac pia --mina verissima esse, omnes qui eam nouerunt, mecum testabuntur . r

EPILOGUS.

SEdiam Magdalenae pixis disrupta est, &

domus re pleta est odore unguenti, iam Gedeonis laterna fracta est, & lumen apparet,quod Madianitarum ocuIos perstringit, iam Magdalenae nostrae comus dissolutum est,&lucidissima ac fragrantissima eius virtus, clarius, latiusque se diffundit. Angliae dolendum est, quod tantam fidei columna, tam praeclarum Religionis ornametum, tam eximium virtutum exemplum amiserit , imo potius gaudendum , quod tale aliquando habuerit, vel potius habeat. Magdalenae

certe gratulandum, quod illud inuenerit, quod diu multumque optabat , ut relicto

80쪽

Montis aeuti Viseremisisse. 8r mundo,Deo plenius iungeretur. Foelix pro secto foemina,quod mundum, quod nobilissimis orta natalibus, clarissimo i uncta viro, longo tempore opibus, honore , prosper valetudine ac fortuna, longaeua vita, ac praeclara sobole fruita fuerit. Foelix quoad compus, cui Deus integrum, decorum, ad si num corpus dederit. Foelix quoad animam , quae acutissimo ingenio , tenacissima memoria, profundo iudicio, virili atque excelso animo praedita fuerit. Sed foelicissima quoad Deum , qu i tantam ei gratiam infudit,ut natalibus,honore,nuetijS, Opibus,valetudine, rina, bole,omnibus d nique naturς seu fortunae bonis, omnibus corporis animaeque dotibus,ad sempiternam suam faelicitatem Deique gloriam usa fuerit.

Si igitur quod testatur scriptura beati illi

sunt qui in Domino moriuntur, quam bea tam hanc foeminam censebimus, quae non mortua modo est, sed vixit etia in Domino, nec paruo tempore, sed tota vita; nec qualitercunque,sed sanctissime ac religiosissime; idque in terra Hus ubi hora est & potestas i nebrarum, ubi pietas accerrime impugnatur, ac viiijs omnibus fraena laxantur. Nunc igitur requiesces o Magdalena a laboribus tuis,

a frequentibus ieiunsis, ac assiduis oration, bub

mundum.

pus o

Quoad am

Foelicissima quoad Deu

SEARCH

MENU NAVIGATION