장음표시 사용
201쪽
mas. Erubuit Adam; Ingemuit Petrus; Hic ut culpam emendaret: Ille ut excusaret. Adam scilicet post meridiem deprehensius poenam tulit: Petrus Galli cantu excitatus poenitentiam egit. Delevit hic fletibus peccatum suum: ille non modo non delevit suum, sed misere transmisit ad posteros. Timeamus itaque, timeamus cum Propheta altitudinem diei,& cum eo clamemus ad Dominum: auditam fac mihi mi
nὰ misericordiam tuam. Ad vesperum enim in demorabitur fetus, S ad matutinum laetitia. Obtulit Abel Deo holocaustum matutinum: Obtulit Cain sacrificium vespertinum; hoc
est: Dedit Abel de primogenitis gregis sui , quod pinguius
possidebat, & cito: Dedit Cain de fructibus terrae, quod deterius habebat, & sero. Respexit propterea Dominus ad Abel,
& ad munera ejus: ad Cain vero, & ad munera illius non respexit. Ne igitur reservemus Domino effoetae, ac languidae aetatis corruptos fructus, & putridos, cum scilicet circumia dabunt nos dolores mortis, & torrentes iniquitatis conturbabunt nos. Offeramus ei incolumes adhuc, & vegeti sacrificium matutinum; Non expectemus lucem sagittarum suarum, ac splendorem fulgurantis hastae suae: cum irruerit repentina calamitas, & interitus, quasi tempestas, ingruerit, Praeveniamus flammas fulgurum, & spiritum procellarum, ut Portum teneamus: in diluvio siquidem aquarum mul
202쪽
- , ML ara via raria Ponimus: quaeramus mane, ut toto corde
quaeramUS. Quaeramus cum Euangelicis mulieribus, ambulantes in luce matutina . Vigilemus, exurgamus, festinemus;
Ac quemadmodum iussi sunt filii Isirael agnum comedere
festinanter, comedamus & nos Pascha nostrum cum festinatione, hoc est, praecepta vitae sine mora impleamus, coelestis patriae gaudia sine mora inquiramus. Nemo torpeat in itinere: nemo salutis studia retardet. Scimus nunc nobis fas esse peccata nostra deflerer an id ipsium cras liceat, ignoramus ; qui enim in poenitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit. Hodie, hodie, si in vocem Domini audierimus, non obduremus corda nostra. Ecce nunc sntempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Imitemur Principem
illum Publicanorum, qui statim ac ejus auribus intonuit Christi vox: Zacchaee ς' fesinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere: festinans destendit, & excepit illum gaudens. Unde meruit a Domino verba illa audire: Hodie L qJ
salus domui huic facta es: eo quod N ipse filius si Abrahae.
Sumus & nos, Dilectissimi, sumus & nos Abrahae filii, quia ex fides Issemus, & sime non ancillae filii, sed liberae: secundum promissionem n haeredes; accipiemus autem haere
206쪽
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
DIE VIG ESIMASECUNDA MAJI MDCCXII.
Post Canonitationem S S. Pii Quinti Summi Pontificis, Andreae Avellini, Felicis a Cantalicio, de Catharinae de Bononia,
Cce egos J vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem faeculi. His plane verbis aeterni Patris unigenitus filius, humanae reparationis opere completo, ascensurus in Coelum, moerentibus de suo discessu Discipulis , se omni tempore eis adfuturum spopondit: ut Nobis ostenderet nec se Patrem dimisisse, cum ad nos descendit, nec nos deseruisse, cum ad Pa
trems i l Murth. cap. 18. 1 salEx S. Leone feri 2. ae alces. DOm. circa med.
207쪽
ii parabat in Coelis. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consimmationem iaculi. Adest Nobis Dominus, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, adest innumeris divinae siuae providentiae beneficiis: adest ineffabilis suae gratiae salutaribus donis; Nunquam tamen propius adest, quam clim illum longius abesse reputamus. Solet scilicet Dominus in tempestate, siJac turbine delitescere, ut repente inde prosiliens divi.
nae suae vocis imperio ΘJ faciat tranquillitatem: sciantque omnes l=J invocantes eum in veritate nunquam promptiora nobis esse coelestia subsidia, quam cum Nobis magis deesse experimur terrena consilia. Hoc est supremi rerum Moderatoris ingenium, ut tum maxime siit ad lenitatem paratus, cum in brachiosqJ forti gladium educit, ut feriat: nec unquam magis sit exorabilis ad veniam, quam cum manum elevat ad ultionem: ut clarius semper servatum nostant omnes, quod promisit: Ecce ego vobiscum sitim omnibus diebus, usque ad consiummationem taculi. Praeclarum, ac magnum comper
tae hujus veritatis datur Nobis hodie argumentum; Nec sane absque supernae providentiae consilio contigisse arbitramur, ut quo die divini promissi memoriam in Evangelica lectione recolimus, nostro illud experimento cumulate impletum sentiamus, ac Dominum in circuitu tja populi sit semper excubantem agnoscamus. Perspectae Vobis sunt, Dilectissimi, diu-
208쪽
compertum hoc est, atque exploratum, nihil ad tanta, actam acerba mala sedanda Opportunius unquam excogitari potuisse, quam propositis heroicarum virtutum documentis frigescentem populorum charitatem excitare, novisque auctis
e Coelo praesidiis Christianae rei undique periclitanti subvenire. Utrumque hodie praestare dignatus est Dominus, dum eo ferme tempore, quo sic promerentibus hominum flagitiis, visitabat nos in virga furoris sui, ne videretur plebem stam repellere, ac haereditatem suam derelinquere, per ministerium humilitatis nostrae dedit in lucem gentium, ac tutelam Ecclesiae splendidissima lumina sanctitatis, hoc est: Pium Quintum Pontificem, Andream Avellinum, & Felicem a Cantalicio Consessores, ac Catharinam de Bononia Virginem a in quibus habeant fideles omnes quid intueantur, habeant Episcopi, aliique animarum Pastores impavidam Pii sortitudinem, qua roborentur, assiduam Vigilantiam, qua excitentur, indefessos labores, quibus instruantur: habeant in sortem Domini vocati, sive inter seculi fluctus degentes, sive in portum religiosiae stationis recepti, Andreae, ac Felicis coelestia charismata, quae aemulentur: habeant mulieres Catharinam tam inter aulae pericula versantem, quam securioribus inclusam septis, Christianae ubique persectionis Magistram, ac Ducem, quam sequantur: habeant omnes illustria exempla, quae imitentur: habeant fortissimum patrocinium, quo
209쪽
invenerit: quod demum exaudiens nos in abscondito tempestatis apertius semper monstraverit, se nobiscum vere esse velle omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Sed
liceat jam nobis spes nostras, liceat nostra in Vos vota con- lvertere, selicissimi Coelites, quorum magnis nominibus in Sanctorum albo per nos hodie relatis, grandia fideli populo praesidia dantur, & exempla. Respicite e Coelo, ubi de Vestra su jam felicitate securi, sed adhuc de nostra incolumitate soliciti, sublimiores inter Spiritus ambitu syderum coronamini, respicite Christiani Orbis aerumnas, Ecclesiae vulnera, pericula Religionis; respicite calamitates nostras, quibus commissam Vobis hodie populi nostri tutelam debetis, curam etiam superis splendidam . Ne igitur dedignemini hanc curam, cujus proposita nobis spe inter tot adversa, quibus affligimur , tanta iam selicitate pensamur, ut de nostris vulneribus amplicis non doleamus. Divinam, qua semper exarsistis, & nunc exardetis, ac in aeternum exardebitis, flammam cordibus nostris impertimini, ut ab illa nunquam deflectamus Via, quam vestrarum fulgore virtutum ad sempiternae selicitatis domicilium, quamclarissime praemonstratis. Lenite iram Dei in furore sivo terras arguentis. Romanam hanc Sedem caeterarum Magistram, & Matrem, quae VOS LO-lit, ac colendos praecipit, defendite. Circumdate in hanc no
vams i a. Corinth. ea I. v.3. 13 Ex s. cyprian. lib. de mortalit.
210쪽
quo curvantur, qui portant Orbem, ut Christianos Principes diuturnis nimium dissidiis inter se decertantes in pristinae cha-- ritatis compagem restituat, essiciatque, ut isderatis illorum viribus, atque animis in hac altissima terrarum specula canere possimus classicum Coeli, non alias quam ad Regnum Christi propagandum, plaudente concilio justorum, & triumphante Religione: Unde omnis in lingua confiteatur, Coelo etiam, & Terra transeuntibus, nunquam transitura esse verba divinae illius promissionis; mce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem Seculi.
