장음표시 사용
191쪽
cti miti J noc lymbolum eli, quo VerI nolcuntur tantalii Uilcipuli. In hoc, in hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis: In hoc: non in vobis collata coelitus super Daemones potestate, non in tot impiis Ethnicae superstitionis subversissimulacris, non in tot divinorum arcanorum revelatione, non in tot linguarum mirabili peritia, non in tot gentium multiplici conversione, non in tot patratis, natura admirante, Prodigiis, non in tot patienter toleratis suppliciis. In hoc cognoscent omnes, quia Discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim, aiebat Apostolus, tu linguis hominum loquar, & Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, velut aes sonans, aut cymbalum tinnienS. Si habuero prophetiam, & noverim mysteria omnia, & Omnem scientiam; si habuero omnem fidem, itaut montes transiferam: Charitatem autem non habuero, nihil sum. Si dis tribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, si tradidero corpus meum, itaut ardeam , charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Hinc idem Apostolus Corinthiis scribens, se illis loqui non posse, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, protestatur. Cum enim, inquit, sit inter vos zelus, & contentio, nonne carnales estis, & secundum hominem ambulatis i Jam vero, lsi Zelus carnales facit, notat hic magno cum pavore Chry- l
192쪽
reliquo nominum coetu sectatores suos secerni volens Reparator noster, aeternum Patrem suum enixe rogavit, ut tam
ipsius Discipuli, quam illi, qui per eos in ipsum erant cre
dituri , omnes Unum essent: Non pro L J eis rogo tantum, sed&pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut&Omnes unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te, ut &ipsa in nobis unum sint. Illa est haec mutua dilectio, ex qua illud unum conflatur, & efiicitur coelestis Sponsi oculis gratum adeo, & acceptum, ut ab illo cor suum vulnerari sentiat, atque depraedicet: Vulnerasti cor meum Soror mea Sponsa in uno oculorum tuorum, & in uno crine colli tui. Illa est haec mutua dilectio, quae pusillum fidelium gregem, latentem prius, ac timidum, tam valido suarum afflatu flammarum roboravit, ut per illatas sibi a Tyrannorum rabie clades, ac mortes, mori dedisceret, viveretque felicius, climesset multitudinis credentium cor unum, & anima una. Illa est haec mutua dilectio, per quam Sancta Dei Ecclesia, pulchra, decora, sicut Ierusalem, terribilis etiam ostenditur, ut castrorum acies ordinata: sicut enim, castrorum acies tunc terribilis redditur, cum ita fuerit undique cir
193쪽
externae hostium insidiae, nisi internis contentionibus nostris viam illis pandamus, eademque linguarum discordia, qua grande olim Babylonicae Turris rudimentum elusium iacuit, Christi etiam aedificium deturbare contendamus. Supra Petram consistens, nullo unquam externarum Virium impetu fracta, sed sitiiset roborata periculis, immota semper stetit Ecclesia: internis agitata motibus, nutavit saepius, ac tremuit. Externum subellum non extimesco, sic in suo inquit Apologetico Nagian genus, nec belluam illam metuo adversus Ecclesias nunc excitatam, licet ignem minetur, licet gladios, licet feras, licet praecipitia, & voragines, licet Omnes , qui unquam furore praecipites acti fiunt, saevitia, &crudelitate . superet, licet jam inventis suppliciis acerbiora alia comminiscatur. Unum adverstis haec omnia remedium habeo, unum ad victoriam iter: gloriabor in Christo. Quod autem ad civile, ac domesticum bellum attinet, quo me Vertam, nescio. Interna Gregorius metuit jurgia, externa bella non timet. Heu quoties Rebeccae vocibus, quibus illa doluit, dum in ejus utero collidebantur parvuli, conqueri etiam debuit Ecclesia: si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere t Quoties spirantes in minarum , A caedis hostes contempsit impavida: pugnantibus inter se filiis moerens ingemuit: Si sic mihi futurum erat, quid ne- lcesie fuit concipereὶ Sed utinam modo fas esset antiquis
194쪽
convertitur oratio. Pulget Ecclesia vestrarum luce virtutum, sicuti Regina in vestitu deaurato circumdata varietate. In veste Lydista, ut Augustini verbis utamur, varietas sit, scissura non sit. Vos lapides estis , quibus Sanctuarii moles consistit; non potest non periclitari aedificium, si lapides disjungi contingat. Estis invicem in membra; non potest concordiam habere cum capite, qui discors voluerit esse cum membris. Estis invicem fratres; non potest apud Summum M Patrem in numero Filiorum haberi, qui in Fratrum charitate non fuerit. Ne igitur ambuletis secundum homines, quorum Vana semper sunt, incerta, fallacia, ac distordantia judicia: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis; Una Petri lingua loquamini, ut non in contentione,& aemulatione, sed id ipsum 'in dicatis omnes, ac sitis persem in eodem sensi, & in eadem sententia; unanimes idem sapite, cor unum, & animam unam, adeoque & vocem unam habentes, non 'in quae sua sunt, singuli considerantes, sed ea, quae aliorum, soliciti demums 'J servare unitatem
198쪽
ΗABIΤA IN DOMINICA RESURRECTIONIS
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
ANNO DOMINI MDCCXL Uaerentes Christum mulieres conssurrexere
diluculo: Anticipaverunt m vigilias oculi
earum, ut Dominum Invenirent: Detulerunt mane ad Sepulchrum aromata, ut
ungerent Iesum. Valde manὸ una Sab-jbathorum veniunt ad Monumentum. Mane siquidem, mane quaerendus erat ille, qui dixit: qui manὸ vigilant ad me, invenient me. Hinc quia omnibus vigilan
199쪽
& primi vagientem inter homines Deum agnoverunt; erant scilicet in regione AE illa vigilantes, auditaque Coelitum voce venerunt festinantes. Vigilabant similiter Magi remotioris Orientis habitatores, cum stellam viderunt; nec sane stellam vidissent, nisi vigilassent: Vidimus stellam ejus in Oriente . Et quia statim ac novi *deris claritatem viderunt, nulla interposita cunctatione venerunt: Vidimus sellam venimus adorare: coelestem Infantem stella Duce invenerunt,& inventum ad Fidei magis facem, quam ad Solis lucem oblatis muneribus adorarunt. Qui mane vigilant ad me, in venient me. Merito propterea Propheta Regius ad Dominum Clamare consueverat. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: In matutinis meditabor in te: mane exaudies s*'J
mea praeveniet te: Exaltabo l J manΘ misericordiam tuam. Noverat haec Venerabiles Fratres, Dilecti Filii noverat haec Pater credentium P J Abraham, cum noctu NJ surrexit coelesti voce excitatus, ut jubenti Deo unigenitum filium suum, quem diligebat, Isaac celeri obedientia immolaret. Noverat Jacob mane γὶ consurgens, Ut in loco, qui domus Dei erat,& porta Coeli, lapidem erigeret in titulum, ac Votum DO-
200쪽
I Iptiorum per columnam ignis, ae nubis interfecit exercitum eorum. Diluculo offerebat populus vota in usus Sanctuarii. Diluculo surgebat Job, ut Domino pro filiis sacrificaret. Diluculo demum decidebat e Coelo manna, quo filii Istael in solitudine nutriebantur, A quod ab ignes'J exterminari non poterat, statim ab exiguo solis radio calefactum tabescebat: ut notum omnibus effet, divina ita nos edocente sapientia, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem Dei, & ad ortum lucis Dominum adorare. Mane roesu manὰ una Sabbatorum veniunt ad monumentum. Qui mane Digilant ad me, invenient me. Mane igitur, Dilectissimi, mane quaerendus est Christus. Mane, hoc est, sine ulla cunctatione: Mane, hoc est, ante alia quaecunque: Mane, hoc est, non expectata altitudine illa diei, quam David for
midabat, cum diceret; Ab altitudine n diei timebo. Hanc diei altitudinem expectare prosecto voluit suum post lapsum
infelix hominum Parens, cum in horto Voluptatis , etiam postquam apertis ejus oculis se 'J nudum esse cognoverat, necdum adhuc de eo, quod peccaverat, dolens, minaci Dei voce ad auram post meridiem deambulantis perculsius
