Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

litemus. Vivamus in hoc seculo, sed non Conformemur huic saeculor degentes nimirum in eo, quemadmodum Jo

seph vixit in Egypto, mansit Tobias in Ninive, Lot habi

tavit in Sodomis; fuit Job in terra Hus, commoratus est Daniel inter Satrapas Babylonis. Sic sane Apostolorum Principem imitantes, cui caro, & sanguis non revelavit, quique Christum respiciens, labentes undas non timuit, Validis licet si ventis Pelagus conturbetur, minacibus iactetur fluctibus mare, securo super aquas ambulabimus pede, ac petrae illius, supra quam aedificavit Dominus Ecclesiam suam, soliditate firmati, ingentia, quibus undique conflictamur, mala minime formidabimus: Si enim cladis fucausa cognoscitur, & medela vulneris invenitur; Probari voluit Dominus familiam suam, & quia traditam nobis disciplinam pax longa corruperat, iacentem fidem, & pene dormientem censura lcoelestis erexit. Maneat sy ergo incorruptae fidei robur incolumet Maneat Petri fides super aquas ambulantis, nec alias trepidi, quam cum oculos avertit a Christo. Configat s*J cadines nostras divinus timor, ne nos decipiat carnalis amor: Curramus Dilectissimi, ad propositium nobis certamen, non respicientes ''in in vanitates, & insanias falsas, verborum Do

mini memores: Videte ΓUJ quod ego sim solus, & non sit alius Deus prie ter me. Aspiciamus sin auctorem fidei, &

176쪽

Inter Missarum Solemnia

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCVIILN propria venit, & sui eum non receperunt. Venit expectatio Digentium, Dominator scilicet, quem quaerebant, & Angelus testamenti, quem volebant. Venit Dux domus Israel, Pater futuri saeculi, Princeps pacis: Rex, legifer noster venit: l unigenitus Dei filius venit ; Nec secus, ac pluvia in vellus, e Coelo descendens, de Sion venit, venit a Libano, e regalibus

177쪽

pillam oculi sui. In propria venit; Non enim fecit siJ taliter omni Nationi: pars Domini populus eius: Iacob funiculus

haereditatis ejus. In propria Venit; In eam terram Venit, quam innumeris cumulaverat donis, quam insignium illustraverat fulgore gratiarum, quam denique prae caeteris fecerat suam, quia prae ceteris dilexerat ut siuam. Sed sui eum non receperunt; licet quippe notus esset in Judaea Deus,& in Israel magnum nomen eius, venientem Judaea Deum non cognovit, & siuum Israel Reparatorem non recepit: In propria venit, & sui eum non receperunt. Expostulante nimirum Domino per Prophetam : Cognovit'bos possessorem suum , & asinus praesepe Domini sui: Israel autem me non cognoVit, & populus meus non intellexit: filii alieni in mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, & claudicaverunt

a semitis suis; In propria venit, & sit eum non receperunt. Qui tamen sui erant, & in propria venientem non recepe runt, meritas tulerunt poenas sceleris sui. Obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: effudit, quasi ignem, indignationem suam: congregavit super L 'J eam mala, & sagittas suas complevit in ea . Facta est U quasi Vidua Domina gentium: lugentes viae eius: Sacerdotes eius gementes Virgines ejus squalidae. Jacuerunt in terra foris puer, disenex. Foris vastavit eos gladius, & intus pavor: Occisius

178쪽

minis sui accepere mercedem, qui sui erant, & in propria venientem non receperunt. Abstulit ingratis Dominus, quod dederat gratis, ablatumque ab eis Regnum s in Dei tr

didit genti facienti fructus eius. Sed quid jam acri is, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, quid jam acrius miserae gentis

plagas exasperamus. Quid prolixius Judaeorum noxas exagitamus , illosque venientem in propria Dominum non recepisse criminamur ὶ Culpas emendemus nostras, taceamus alienas; neque enim adeo levia sunt, quae peccamus, ut alio rum reminisci crimina, nostra praeterire possimus. Nonne ad nos venit, ac veluti in propria venit, qui missus est ad oves, quae perierant, domus Istraeli Venit, ad nos Venit, quippe quos deue tenebris vocavit in admirabile lumen situm: ad nos Venit, in quos tam ingentia Coeli, terraeque contulit beneficia: ad nos potissimum venit, quos in hac verae Religionis arce illustrioribus Ecclesiae sponsae siuae ministeriis addixit. Et tamen, licet tot, tantisque nominibus siti simus, in propria venientem ingrati non recipimus, ac morum pravitate nostrorum nefarie repellere non erubescimus. Quid jam mirandum est, si tot affligimur malis, quae peccata nostra super nos congregarunti Vidit, Dilectissimi, vidit Dominus, &ad iracundiam Concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui, & filiae. Defleamus igitur culpas, pro quibus haec pa

timur ἔ

179쪽

mat: Nolo mortem peccatoris, sed ut Convertatur, & vivat. Si enim nobis si propter increpationem, & Correctionem Dominus Deus noster modicum iratus est, reconciliabitur iterum servis mis, si dignos poenitentiae fructus faciemus. Dilexit nos prior Deus, quia, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis natus est, pro nobis moriturus; si igitur am, re L J pigebat, saltem reclamare non pigeat: nimis durus est animus, qui amorem, si nolebat impendere, recuset rependere. In propria venientem non rejiciamus, sed humili, ac contrito corde recipiamus: Praeveniamus faciem n eius in consessione, & sicut Propheta admonetr Levemus in corda

nostra cum manibus ad Deumr Cognoscamus denique tem

pus visitationis nostrae, ut, nascente Domino, gloria M sit in altissimis Deo, & in terra pax hominibus bonae voluntatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION