Joannis Antonii Vulpii ... Acroasis habita in Gymnasio Patavino 6. Idus Novembris 1738. Qua contra variam & multiplicem doctissimorum interpretum disputationem, quid sibi velint nonnulla verba Aristotelis posita in definitione tragoediae, ostenditur

발행: 1740년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

hi sui solatium capere poterit . Eodem pacto 'caecitas Oedipodis, orbitas Niobes , debilitas philoctetae, senectus Oenei calamitosa iisdem infortuniis affectos juvare ac solari poterit. Haec

vera quidem sunt, sed minus tamen sacere ad institutam quaestionem videntur Paullo Benio: neque enim misericordia & metu , sed usu rationis potius atque prudentia efficitur , ut qui aliorum aerumnas audiunt & spectant, discant solari suas, & aequiori animo ferre. Praeterea, si Benium audimus , non est hoc proprium Τragoediae, sed exempli, docere homines, quΟ- modo adversam sortunam facilius pati possint:

licet autem unicuique ad historiarum mon menta confugere, quae abundant omnis generis

exemplis, unde quilibet remedia sumat propriis malis levandis & mitigandis idonea. Sed, pace Benii loquar, exemplis quidem magna vis inest

ad leniendas humanas perturbationes: non tamen eXempla quocumque modo proposita rem adeo difficilem .aeque praestant. Interest enim plurimum, an historica vel etiam familiari narrati ne referantur, an Vero, tamquam si in praesentia res gereretur , oculorum aspectui subjiciantur . Hoc sane longe validius & efficacius est: debetur autem non simplici narrationi , non

historiae, sed Tragoediae potissimum. At neque

concesserim Benio, confugere ad historias omni-hus licere : est enim hoc illorum tantum qui litteras didicerunt, videlicet paucorum hominum: cum ad theatrum pergere, ibique sedem

12쪽

XIII

tem casus humanos in Tragoedia contemplari, populi sit universi, mercatorum , artificum , muliercularum , ad quos omnes, fructus atque utilitas Tragoediae pervenit ac propagatur . Τιmocles igitur sapienter hoc poematis genus laudavit , ut civitati salubre atque frugiferum . Iamblichus tamen Pythagoraeus in libro de Mysteriis AEgyptiorum cap. o. rem propiuS Mrtasse attigit, & cum Aristotelis doctrina consensit . Animadvertit enim , humanorum affectuum eam esse naturam , ut si comprimantur omnino & quasi suffocentur, paullo post insurgant acrius, non secus ac flamma vi compresisa, risusque cohibitus : nam autem libertatem erumpendi & expandendi se , modice discurrant, & impetu ipso delassentur, adeoque breviores fiant: postulant enim pasci aliquantum& expleri: quocirca, blandiendo tantum & suadendo , non vi adhibita , conquiescere solent. Putat igitur Iamblichus, in spectaculis Como diarum ac Tragoediarum homines, dum aliorum affectibus intersunt, ab iisque normam & eXemplum petunt, suis consulere, atque illos in o dinem redigere, unde modestius agant, & quodammodo eXpientur atque purgentur . Existimat etiam sed non sine maximo errore ac pernicioso , ut postea suo loco sum ostensurus turpibus audiendis nos a labe ac detrimento liberari posse quod colligitur ex factis inhon stis & flagitiosis: nova enim ea facta non accident homini qui saepius mentionem illorum

13쪽

fieri audiverit: quae autem noVa non sunt , minus delectare atque animum capere consueverunt. Haec est Jamblichi sententia de perturbationibus : qui tamen non explicavit, quod in praesentia quaerimus , cur metui potissimum& misericordiae hujusmodi purgatio tribuenda sit: vel, ut rectius loquar, an verum sit, eam ex duobus memoratis affectibus proficisci. Fram ciscus Robortellius Utinensis, vir probe doctus, in Commentariis ad hunc librum Aristotelis, opinatur, Tragoediis audiendis & spectandis perturbationes hasce duas misericordiam & metum detrahi atque purgari. Dum enim homines his recitationibus & spectaculis intersunt , multa cernunt & audiunt miserabilia, dolenda, metuenda , eaque ad Veritatem ipsam accedentiar propterea paullatim assuescunt dolere, misereri, timere . Quo fit ut cum aliquid ipsis humanuim evenerit, non tam Vehementer doleant ac timeant: necesse enim omnino est ut qui ob nullam calamitatem antea doluerit, magis deinde doleat, si quid illi adversi praeter spem a ciderit. Huic Robortellii sententiae valde suffragatur M. Tullius in calce Orationis pro SeX. Roscio Amerino ; ita enim ibi loquitur de temporum Syllanorum crudelitate r Hanc tollite exeimitate , judices, hanc pati nolite diutius in hac republica mersari, qua non modo id habet in se mali, Pod tot times atrocibsime sustulit, merum etiam ho--ndus lenissimis ademit misericordiam consuetudine imcommodorum. Nam cum omnibus horis aliquid atrocia

ter Diuitigod by Cooste

14쪽

ter fieri midemus , aut audimus e etiam fuι natura

miti mi sumus, assiduitate molestiarum sensum omnem

humanitatis ex animis amittimus. Cicero tamen his

verbis, ut dignoscitis, non loquitur de caedibus fictis & simulatis, quae in Tragoedia spectari vel saltem audiri solent, sed de veris facinoribus,

quae tunc a Sullana factione in republica quotidie committebantur: neque misericordiae pumgationem laudat, sed potius vituperat ; hunc enim atactum vocat sensum humanitatis 3 ut iccirco qui misericordiam deposuerit , ex homine in seram mutatus videatur. Interea satetur, quod ad Robortellii sententiam facit , misericordiam adimi consuetudine incommodorum:& , illos qui atrocia facta is numero videant vel audiant, etiamsi natura mitissimi fuerint, sensum omnem humanitatis ex animis amittere . Ob eam caussam Romani gladiatorum pugnas, & bestiarum venationes in amphitheatris edebant, ad quae spectacula populus omnis concurrebat, ne mulieribus & Vestalibus virginibus quidem exceptis 3 ut nimirum caedibus assidue ividendis forti atque invicto animo ement, neque sanguinem aut vulnera deinceps horrerent. Hunc morem gravissimis verbis detestatur 'udentius poeta Christianus libro L. contra Symmachum Praefectum Urbi , maxime in virgunthus Vestae dicatis. Ejus versus proferre non

pigebit:

Inde ad confessum camea pudor almus, es expers Sangninis it pietas, hominum mi ura ementos

15쪽

Congressus 3 mortesque , et inera mendita pastu Spectatura sacris oculis. sedet illa indierendis Vittarum insignis phaleris, fruiturque lanistis. O tenerum mitemque animums consurgit ad intus Et quoties metor ferrum Iugulo inferit, illa Delicias ait esse suas, periturique Iacentis Virgo modesta Iubet conmerso pollice rumpi:

Ne lateat pars ulla animae mitalibus imis,

Altius impresse dum palpitat ense secutor. In quibus prudentii versibus quid ea verba significent, eu e inera mendita pastu, obiter eXplucare mihi libet. Olim, qui egestate laborabant,& durum tamen ac serox animi ingenium possidebant, ut haberent unde manducarent, auctorabant se ludo gladiatorio ; cujus turpissimi

auctoramenti verba erant, ini, Vinciri , Ferroque Necari, teste Seneca Epist. 3 . Id Propertius Elegia 8. libri 4. sic expressit: Eui dabit immundae menalia fata sagina.

nempe ad lanistam erat hic magister ludi gladiatorii in saginam se conjiciet. Fata igitur

data menalia sagina, ut loquitur Propertius, momtes , mulnera mendita pastu , quod ait Prudentius, unum & idem sunt. Sagina porro a Propertio vocatur immunda, quoniam ultimam coenam gladiatorum , quae illis ante pugnam ainponebatur , Miscellanea dicebant . Origo nominis ea suit, quod gladiatores postero die pugnaturi cibos omnes appositos in unum catinum miscerent, atque ita manducarent. Id testatur Scholiastes vetus Iuvenalis ad Satyram D. Nunc

16쪽

XVII

Nunc ad propositum revertamur. Paullus Benius allatae atque eXplicatae opinioni Robortellii non acquiescit ; propterea quod Robortellius a purgatione commiserationis ac timoris, de quibus praecipue agendum erat, totus ad dolorem transiverit. Haec tamen satis gravis & id nea caussa non fuit, aut ego Valde fallor, cur Benius Robortellii sententiam reprehenderet :misericordia enim est xi , , seu species doloris. Qui enim prospera fortuna utuntur, & boni tamen viri sunt, ob duo potissimum dolere ataque angi solent; scilicet, quod aliorum calam, rates videant, & propterea tangantur miserico dia: deinde, quod sortunae levitatem, & casuum

humanorum vicissitudinem reputantes , non

semper sibi pulchre atque optime suturum suspicentur; ex qua suspicione oritur timor, affectus molestissimus, & qui solus divitum ac potentium felicitatem turbare funditus & corrumpere possit. Enimvero, misericordiam esse speciem doloris, existimavit etiam Virgilius, cujus est versus ille in libro 1. Georgicon, de homine agricola, ab urbanis negotiis remotissimo: Nee doluit miserans inopem, aut inmissit habenti.

Quemadmodum enim familiaris & proprius malorum affectus invidia est; siquidem

Inmidus alterius macrescit rebus opimis;

ita honi miseratione plerumque tangi & commoveri solent. Deinde Benius a Rohortellii semientia discedit, quod ipse arbitretur , non empedire, misericordiam & metum depelli ab an,

C mis

17쪽

mis hominum, cum sint utiles affectus, immo ad virtutem servandam, & vitia declinanda necessarii. Sed fortasse, Auditores, mansuetudo quidem & lenitas in virtutibus, vel saltem in affectibus utilibus, numerari debent, non item

misericordia proprie dicta . Est enim haec , si philosophos audimus, vitium pusilli animi, qui

ad aspectum alienorum malorum contrahitur& frangitur: nihil autem vetat, improbos etiam , veraeque Virtutis omnino eXpertes misericordia commoveri. Sane videmus aniculas &mulierculas , quae sceleratorum hominum suinpliciis & lacrimis moveantur. Hae nimirum, si possent, carcerem effringerent, cruces evellerent, neque lictores neque carnifices esse in civitate paterentur. Misericordia igitur proprie dicta inconsiderata quaedam affectio & dici potest, cum fortunae tantummodo, non cauosae ac meritorum rationem habeat . Contra mansuetudo, lenitas, clementia non quibuscumque miseris parcunt & subveniunt, sed iis sere quos injuria vident calamitatibus afflictos. Non igitur miserebitur sapiens; id enim sine miseria esse nequit: ceterum omnia illa miseris ossicia praestabit quae praestare solent misericordes ; alio tamen animo ; videlicet sereno & quieto, non tristi ac perturbato. Intelligitis, Auditores, nisi salior, misericordiam purgandam esse, nimirum aut omnino deponendam , si fieri potest, aut si persectam illam animi tranquillitatem, quam

Stoici nimium sortasse jactabant , hominibus assequi

18쪽

assequi non licet, temperandam certe atque eXt nuandam . Nolite autem mirari, de misericordia

ita statuere philosophos, cum tamen sacrae litterae misericordiam tribuant Deo optimo Maximo, eamque immensam, & nullis finibus circumscriptam . Haec enim philosophorum doctrina s, cris litteris non adversatur, immo cum iis murifice consentit. Deus enim Optimus MaXimus ita misericors est, ut miseris ope sua praesto sit, eosque a calamitatibus liberet quibus premuntur ; supplicibus praeterea quos delictorum pC nitet, clementer ignoscat: non tamen tristitiam ullam vel aegritudinem ex hac benignitate sua contrahat, quae in beatam illam naturam cadere nulla ratione possunt . Misericordia igitur quae Deo tribuitur, ab ea quae hominum vulgus asscere solet, quam longissime distat, e iamsi uno atque eodem nomine appelletur : &iccirco Deo magis accedet vir sapiens, qui tranquillus & hilaris miseros adjuvat, quam e plebe homo id iaciens dejecto animo & pertu bato. Diximus de misericordia: jam de metu nonnulla dicamus. Metus igitur, quemadmodum eum definit Aristoteles lib. 1. Rhetoricorum, es

aegritudo quaedam mel perturbatio ex opinione impendentis mali, quod aut interitum nosis , aut dolorem

erre possis. Hunc etiam affectum , hominis Vulgaris esse , pusillo animo , neque doctrina exculti, ea indicant quae statim sequuntur eodem Aristotelis loco. Neque enim , ait philo

PhuS, omnia mala timentur, ut ne quis injustus flat,

19쪽

mel hebeti tardoque ingenio : sed ea tantum quae mel magnos dolores, mel interitum asserre possunt. . ud Igitur, si haec vera sunt, seplentiae magis In

micum, quam timor & metus Prosecto, m la gravissima nihili aestimare, neque solum non reformidare ac refugere , sed etiam ultro ain petere atque eligere , stoliditatis & dementiae plenum est: gravissimum autem malum est inuquitas & vitium , quae nobiliorem hominis partem depravant e proximum autem huic imscitia , error , salsae opiniones : metus igitur qui circa haec versari non solet, sed circa leviora mala, quae si cum his comparentur, via mala dici & haberi possunt, affectus est sapientia & virtute alienissimus. Necesse porro est, meticulosum hominem injustum etiam esse . Caret enim sortitudine, qua tyrannis & potentibus iniqua jubentibus vel rogantibus obsistate minas illorum pavet, inimicitias plurimi facit,

contumelias, verbera, eXsilium, honorum publicationem , cruciatum, mortem postremo formidat e qua mollitie animi atque infirmitate fit, ut ab omni officio desistere , ac scelus omne suscipere sit paratus, ad haec nimirum declinanda atque effugienda. Neque igitur miles

bonus, neque judex aequus, neque idoneus p terfamilias esse poterit: uxorem, liberos, ambeos, vicinos, cives denique suos non tuebitur,

neque ab iis injuriam propulsabit, religionem

20쪽

& leporis vitam agens, ut in Graeco prove hio est. Propterea timori cum honestate animique magnitudine perpetua lis est. Vir enim somti animo atque magno, ut ait Horatius ode s.

libri 4.

Duramque callet pauperiem pati, Pe seque leto flagitium timet, Non ille pro caris amicis, Aut patria timidus perire.

Neque solum injustos & officii desertores m tus efficit, sed etiam miseros & calamitosos . Primum quia , cum sola virtus beatos efficere possit, necessario in miseriam incidit qui virtuti nuntium remisit: deinde quia secundae res praesentes parum admodum illos juvant qui semper impendentium malorum timore cruciantur. Audite saepius memoratum Horatium odei. lib. 3. Districtus ensis cui super impia

Cermice Pendet, non Sicula dapes Dulcem elaborabunt saporem,

Non alium citharaque cantus Somnum reducet --

Quanta igitur veterum Graecorum , qui civit tes & respublicas in iis regionibus condiderunt, easque optimis legibus instituerunt , sapientia fuerit , vel ex hoc intelligi potest, quod sp

ctacula ipsa ad laborum & curarum laXamentum inventa, moribus etiam utilia esse volu rint, Tragoediam praecipue: cum viderent, Pinpulum esse nempe horum spectaculorum

SEARCH

MENU NAVIGATION