장음표시 사용
31쪽
lere moribus velint, atque his venenis abstinere , nemo Dramata illorum patienter audiet , nemo plaudet , nemo clamorem tollet : omnia
statim frigebunt , nulla salis mica reliqua erit , ipsi soli in theatris relinquentur, & cum scriptore suo deserentur
- - In MUicum evendentem tus stes odores,
Et piper , οὐ quicquid chartis amicitur ineptis. Id verissimum est: non invitus fateor. Peccet hoc tempore oportet , aliorumque peccatis sa-Veat , qui Comicus excellens haberi cupiat. Fuit olim tempus cum populi judicia non adeo pe versa essent: sed ea jampridem corruperunt nequissimi poetae, editisque turpibus fabulis, omni opinionum pravitate spectatores imbuerunt, ut jam nullo pacto ad sanitatem revocari posse videantur. Periculum tamen faciendum
censeo ab iis qui multum ingenio ac judicio Ualent , num Comoedia scribi possit qua m
sceat utile dulci Lectorem delectando pariterque monendo , atque adeo viris gravibus & simul j ventuti placere possit , rerum ac Verborum turpitudine omni procul amota , jocorum delectu habito , ceterisque servatis quae poetam frugi servare oportet. Si quis hoc in genere se exerceat, solidam & veram laudem consequi poterit: novam enim viam ingredietur , a paucissimis adhuc tentatam, & sibi, quod ajebat Lucretius, jure accommodaverit:
Amia Pieridum peragro loca, nullius ante ita solo MDat integros accedere fontes, Atyue
32쪽
A que haurire, Iu atque no os decerpere flores , In ignemque meo capiti petere inde coronam, tande prius nulli melarint tempora Musae.
Facillimum enim est vel mediocribus ingeniis vetitos amores, lenocinia, serviles obscoenosque sermones, joca illiberalia, impura denique a gumenta in scenam inducere: omnia haec vulgata sunt ac trita; cui enim non dictus 'lus' At risum excitare, simulque pudori & bonis moribus parcere: vitia non docere fingendo, sed irridendo in contemtum atque odium adducere,
id vero excellentium poetarum fuerit, qui eX dissicili & laborioso , eodemque utilissimo scribendi genere gloriam quaerant. Haec habui quae de re longe gravissima, quantum praesentis instituti nostri ratio sinebat , breviter dicerem ;non quod pravam theatrorum consuetudinem mutatum vel emendatum iri sperem: hoc enim pusillis viribus nostris opus est profecto majus :verum ut id quod sentio, vobis candide aperirem, ac smul Christiani doctoris ossicio fungerer, qui nefario scelere se obligaret nisi ea quae sunt in artibus & disciplinis fidei suae commissis vitiosa, reprehendere ac notare, sed probare poetius, vel etiam silentio praeterire vellet. ProXLma schola, Deo dante, vobisque benigne favemtibus, docere incipiam, quam viam & ordinem servare debeat is qui Tragoediam scripturus est.