장음표시 사용
21쪽
rum summopere avidum atque studiosum . Quod ut facilius intelligatur, omissis propterea variis & discrepantibus Ludovici Castelvetrii &aliorum Interpretum opinionibus de hac Aristotelea definitione Tragoediae ; quibus auditis adolescentes discendi cupidi ex incertis fiunt incertiores; quid ego ipse de tota hac re sentiendum existimem , declarabo. Graeci Tragoediam , apud se primum inventam , tyrannicae Vitae speculum esse statuerunt :
pularem , Vel optimatium gubernationem. Hujusmodi rerum publicarum corruptores , Venenum, pestis ac pernicies tyranni sunt. Oportebat ergo, ut in civitatibus Graeciae populus vel optimates , ad quos pertinebat communi saluti ac felicitati consulere , maxime postquam Philippus Macedoniae rex , Magni Alexandri pater , libertati Graecorum insidiari coepit, odio tyrannorum tempestive imbuerentur: quod dium facile admodum conciliant scelera illorum audita, lecta, sed praecipue in Tragoediis ante
oculos posita. UMm igitur εἰβ , nempe misericordia & metus, in definitione Tragoediae, res ipsas quae a tragicis poetis tractantur, suapte natura miserabiles ac terribiles, mea quidem sententia significant. Spectatores enim, cum Uiderent, atroces calamitates viris potentia atque imperio per superbiam & libidinem abutentibus plerumque accidere, deorumque providentia
22쪽
tia fieri ne iis peccantibus impune sit, miser, cordiam purgabant, seu moderabantur, eam intra justitiae limites continentes. Malorum siquidem & sceleratorum poenae debent aequo animo spectari , neque justos homines ulla aegritudine assicere: contra illorum misereri oportet quos virtute atque innocentia praestantes, injuria tyranni persequuntur & VeXant; neque tamen spem abjicere , ut dii aliquando eos liberaturi vel ulturi sint . Hic porro e st rectus &sapiens usus misericordiae . Cum viderent pariter , in ipsos reges ac tyrannos imperium esse Iovis, ut loquitur Flaccus Ode 1. libri 3. &raro antecedentem scelestum deseri a poena' , quamquam ea tarde incedat, ut quasi clauda videatur; quod idem ait alio loco; metum pra terea purgabant ac temperabant, ut deinceps non tyrannos atque illorum potentiam timerent, quae tam fragilis & fluxa esset, ac saepius paucarum horarum spatio evanesceret : sed potius deos rectores orbis terrarum, scelerum Vindices, malorum inimicos, honorum defensores: itemque culpam, flagitium, scelus, quae homines deorum vindictae obnoxios emciunt, eosdemque in amplissimo statu collocatos & pulchre stantes , tamquam repentino turbine , ad sordes, ignominiam, miserias, calamitates dejucere solent. Sic regitur porro ac temperatur metus. Populus igitur, qui monstrantibus philosophis ad Tragoediam spectandam frequens com Venerat ut doceretur, ea demum acta doctus a
23쪽
theatro discedebat; tantumque aberat ut casus atroces ac miserabiles in scena propositi spectatorum animos frangerent ac debilitarent , ut
potius domestico aliquo infortunio demissos &oppressos erigerent atque excitarent. Ita magustratus pacis tempore civibus magis morigeris,
imperatores in bello militibus sortioribus, & ad subeunda pro patriae salute pericula paratioribus utebantur. Ab hac populari Tragoediae schola profectos crediderim Athenienses illos Harm dium & Aristogitonem , qui cum mirifice inter se amarent, & eorum alter ab Hiinparcho tyranno Pisistrati filio atroci injuria a sectus fuisset, conjuratione facta Hipparchum o ciderunt , atque ita civitatem dominatu regio liberaverunt, ob id egregium facinus etiam statuas primi omnium promeriti. Neque solum istos, ut opinor, ad praeclara quaeque suseipienda, Tragoedia erudivit, sed praeterea quotcumque factiosis ac turbulentis hominibus in civitate sortiter obstiterunt, vel Persarum regibus potentissimis, quamquam militum numero &navalibus copiis longe impares , terra mariquCmortiseras plagas & sempiternam turpitudinem inflixerunt. Videtis, quantae utilitates illis temporibus in rempublicam universam eX Tragoediae fonte manarent. Haec potissimum caussa fuit, quamobrem tragici poetae , qui palmam ferre in poematum certaminibus vellent, huc studium omne atque ingenii vires conferrent, ut quam mmime populo prodessent. Omnes
24쪽
propterea ineptias a Tragoediae finibus ablegaverunt ; omnes orationis flosculos , cincinnos, delicias, argutias, quibus pueriles & otiosi animi delectantur, de industria vitaverunt, severo& gravissimo stilo usi , qui rerum veritatem eXprimeret, argumentorumque ac personarum dignitatem deceret. Hinc Sophoclis, poetae atque imperatoris , magnificum illud , & tamen brium ac temperatum dicendi genus : hinc Euripidis crebrae, moratae, utiles, atque e X penu philosophica depromtae sententiae : hauserat enim Euripides ab Anaxagora physico sapientiam non Vulgarem , atque ex condiscipulatu Socratis & familiaritate multum profecerat. Nemo igitur, Platonicae disciplinae nimis addictus, tamquam probrum Aristoteli objiciat, eum docuisse affetius irritare ac exulcerare , ut hunc deinde motum purgatio consequatur : hoc autem esse clavum clavo pellere , ut proverbio fertur, adeoque periculose plenum opus aleae non enim hoc Aristoteles, opinor, voluit, sed illud potius quod hactenus Vobis enucleare conatus sui Atque haec quidem pertinent ad Aristoteleam Tragoediar definitionem explicandam , Graecorumque legumlatorum & magistratuum consuetudinem commemorandam . Nam veteres illae respublicae ac civitates , ut aliae sere omneS e iam hodiernae, constabant ex hominibus inter Vitium ac virtutem positis, neque examussim perfectis atque sapientibus: quos iccirco non sin D lum
25쪽
lum honestorum , sed etiam turpium accurata imitatione ad studium virtutis, sugamque vitiorum erudire volebant viri gubernandi perbii . Verum si nova quaedam respublica exsist ret , qualis Optari & mente concipi non difficile potest , videri & haberi sortasse non potest, cujus incolae sint soli sapientes, aut saltem sapientiae studiosi; docemur a Platone, qui rei publicae hujusmodi formam & animo finxit, &scriptis delineavit , nullum in ea locum fore pravorum imitationi, illorum scilicet quos perturbationum impetus transversos agit, & a recta verae virtutis via secum abducit. Propterea
custodes hujus optimae sanctissimaeque civitatis dabunt operam sedulo, ut quibus imitandi provincia commissa suerit, ad imbecillam aetatem formandam instituendamque , ii sortes tantum VirOS, temperantes, integros, incorruptos, liberales, justos, & reliquis virtutibus ornatos imuTentur , eorumque praeclara facinora carminibus includant, & populo audienda proponant . SO- Iet enim hoc evenire facillime , ut imitatores vitia illorum paullatim contrahant in quorum Linitatione occupati sunt. Excludentur igitur ab hac civitate Tragici omnes & Comici poetae , qui mores multiplices, atque adeo malos inducunt , cum a nullius hominis imitatione abstineant, & saepe ingenuis adolescentibus vitiorum eXempla proponant, quae mentibus pertinacius haerent quam exempla virtutum . Neque ipsi Epici admittentur , qui narrationem interrum-
26쪽
punt, & alias personas loquentes inducunt sive honas, sive malas: numquam enim ea persona abjicienda erit quam nobis imposuit ipsa natura, quae nos ad virtutem, ad honestatem, ad recti studium & amorem genuit; si homines, non hominum simulacra esse volumus. Porro, quod paullo ante dixeram , rempublicam e sapientibus tantum vel philosophis constantem ,
fingi & optari quidem posse , haberi & viderisortasse non posse, id uberiori eget explicatione . Est prosecto una aliqua respublica non ab hominibus condita, sed a CHRIs To, Deo, Domino , ac Servatore nostro, instituta , qua
non sabeat maculam, neque rugam, neque aliquid hu
jusmodi, verba sunt D. Paulli ex capite s. Epustolae ad Ephesios sed sit sancta des immaculata ,
quam Ecclesiam Catholicam appellamus. H jus reipublicae nulli civi, nulli nempe Christiano , per sanctissimas leges ab eodem Domino latas , turpe aliquid vel pravum facere, loqui , cogitare, comminisci, suadere, aut denique iam dare licet, ac multo quidem minus quam in Platonis republica t ea enim , ut scitis, multis& enormibus vitiis non carebat, cujusmodi est illud capitale de uxorum ac liberorum communione. Quid igitur Christianis Tragoedia mpus, quae tyrannorum impietatem, crudelitatem, avaritiam, libidinem commemoret, ac spectandam exhibeat Z quae tranquillos animos Propinsita rerum atrocitate perturbet quae lacrimis , lamentis , ejulatu , luctu, terrore omnia muD L steat;
27쪽
steat; inanibus curis & affectibus implicet auditores , eosdemque falsis & impiis sententiis
haud raro in errorem inducat Θ Haec tamen tolerari ac retineri fortasse possit, tametsi eas utilitates hoc tempore non pariat quas Veteres Graeci Romanique ex illa se colligere existimabant : pauci enim sunt qui voluptatem ex fletu ac maerore quaerant ; ut iccirco bonis moribus a Tragoedia vel nullum, vel minimum certe periculum immineat: nisi sorte , ut poetae Galli eam scribere consueverunt, naturam ipsius penitus immutantes, amoribus & mulierum i lecebris tota scateat. Sed multo minus Comoedia opus est , aut Fabulis quas Pastorales aut Nemorenses hodie vocare solemus. Haec enita Dramata , ob nequitiam argumentorum , sententiarum lasciviam, locutionis corruptelam, jocorum frigus, histrionum improbitatem , incredibile est , quantum ingeniis & moribus noceant , hominemque , animal ad seria natum , sutilitate ac levitate sua impleant. Nihil in prae sentia dicam de vetere illa Graecorum Comoedia, quae summos etiam in re publica viros, gravissimosque philosophos maledictis nominatim
appetebat, hominum inimica, vitiorum amica: quae ab obscoenis verbis & sententiis non abstinebat: id in Aristophane etiamnum videre possumus. Nihil de Plauto; qui poeta quamvis a M. Tullio Officiorum libro i. dicatur praestitisse eleganti, urbano, ingenioso, iaceto jocandi genere ue saepius tamen in alterum illud incidisse videtur a Dissitireo by Coos e s
28쪽
detur, illiberale, petulans, flagitiosum, obscoenum . Ejus profecto jocos, ut scurriles, frigidos , e trivio petitos notavit Horatius in Epistola ad Pisones. Quod judicium de tanto scriptore non Horatii solius, sed totius aetatis Amgusti suisse , suspicatur Franciscus Vavassor e Societate JEsu, vir egregius, in libello de Ludicra Dictione . Illud enim saeculum , si quod aliud , eruditissimum fuit, omnique lepore ac
urbanitate refertum ; ut eX Vetustis monumentis facile intelligere possumus. His praetermissis,
in eo potius immorabor, non temere antiquos
Ecclesiae patres Comoediis ac Tragoediis ill rum temporum infamiae notam inussisse. Neque propter impietatem solum & superiliti nem , hujusmodi poemata & spectacula reprehendebant , quod theatra Baccho & Veneri dicata essent, ut qui ad ea convenirent, salsis
numinibus cultum atque honorem tribuere vi derentur : sed etiam propter morum corruptelam , rerumque turpium ac flagitiorum doctrinam, quam spectatores e fabulis, praecipue comicis, cupidissime hauriebant. Testis praeter ceteros Lactantius Divin. Instit. libro s. cap. xo. EGraecis patribus, D. Joannes Chrysostomus pra cipue, in theatra, ut & ludos scenicos, & Ci censes, & Hippodromos, propter eamdem causisam vehementer invehi ac declamare solet. De hac re consulenda ejus Homilia Gy. in Evangelium Matthaei cap. O. & 6L. ad Populum Antiochenum; item alia in Psalmum so . D 3 Hodiem
29쪽
Hodiernae porro Italorum Comoediae tot sutilibus , ineptis , inurbanis , obscoenis , frigidisjocis abundant , ut nihil aliud propositum hahere videantur, nisi cachinnum pueris, mulierculis, hominumque sarci vilissimae excitare; cum tamen risu inepto res ineptior nulla sit , ut videtur
Catullo. Nihil sane gravibus & viro dignis cogitationibus , nihil stilo perinde nocet , atque his Fabulis libenter & saepius interesse : mimis
enim & scurris audiendis , paullatim orationis gravitatem dediscimus, omniaque indecora pati& probare consuevimus . Saeculo quidem sextodecimo, bonis litteris valde florentibus, Italorum Comoediae hac in parte minus aliquanto delirabant: & in earum jocis minus frigoris &quisquiliarum erat nam ad Veterum eXemplaria componi plerumque solebant: tamen& improbitatis ossicinas recte vocaveris in amgumentis, moribus, sententiis. Quid vero de Gallicis Comoediis existimandum sit, declaravit satis Iacobus Benignus Bosuetius, vir dignitate , pietate , eloquentia , eruditione celeberrimus, in libello quo nostrorum temporum Comoediam insectatur . Eas nimirum insidiarum plenas esse , veneni ac pestilentiae, animadve tit : quippe quae specie venustatis , elegantiae, leporis , humanitatis fallant: in his enim pietas , innocentia , virtus a personis colloquent, bus plerumque deridentur , ac ludibrio habentur, peccandi licentia semper colore aliquo e
cusatur, vel jocis & facetiis obtegitur atque
30쪽
elevatur. In hac schola erudiuntur adolescentes vocibus & praeceptis ex hara Epicuri depromtis : hic docentur virgines a teneris unguiculis incestos amores meditari: hic adulteriorum exempla nuptis proponuntur; discunt enim, quomodo custodum & mariti cura salii possit, quomodo admittendi amantes, qua ratione species quaedam exterior pudicitiae servanda sit , ac simul remotis arbitris libidini atque intemperantiae laena laxanda . Comici quidam poetae levioribus tantum vitiis, & vix nomine vitiorum dignis, mirum in modum infesti sunt; ceterum ad graviora & capitalia dormitant & connivent. Molierius, eodem Bossuetio teste , per caussam deridendi suspiciones maritorum , &nonnullas seminarum ineptias, id agit, ut uXores intelligant, quantum rationibus earum conferre possit virorum perfidiam illicitosque am res dissimulare : docetque illas , si non praeceptis , at eXemplis tamen , adulterium adulterio strenue ac fidenter ulcisci. Nonne hoc est muscas & culices, ut ita loquar, persequi atque interficere, seris autem bestiis parcere, Viperas& noxium quodque serpentium genus non intactum solum abire sinere, verum etiam alere , sovere, propagare P Nonne hoc est verrucae, eXanthemati, surunculo medicinam adhibere, Vulnerum & ulcerum foedissimorum curam abjicere , immo vero, tamquam veneno adduto, insanabilia efficere At si Comoediarum auctores deinceps confiniere