Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

que in scriptis i Galileum quasi quendam 'Deum Philosophoriam se venerari dicebat; neminem superiorem Redio ponebat tum suavitate orationis , tum prudentia in Medicina facienda, tum diligentia & acumine in investigandis naturalibus rebus 3 ap- pellabat Malpighium magnum & secretissimum naturae Mysten , cujus inventa dum, meditabatur , aut ipsum commemorabat ,

semper sibi obversari animo quiddam humano majus dicebat i , tam ille subtiliter

penetrat in naturae viscera, & ex iis eruit quod nunquam expectares . Videbatur V

ro Iati ari non posse mira prorsus , ct singularia praedicando de , Borellio , quae non tam merito tribuebat , quam amori . ab ; cuius

gnamemi si profontai mi ammasrὸ , che risu misse re riverito Signore , e mio sempre amato Masro tae egu visse, ed e mio sempre quasi adorato numeaea che etsi e mono. Ita Bellinius nel discorso I. 4'a notomia , in quo alia plura sunt de Botellio digna 'prorsus , qtiae legantur.

112쪽

9s, L ' u R R N V scuius tanta fuit vis , atque magnitudo , ut , quando illum Romae morte extinctum senis sit, ad non breve tempu. plane exanim tus Iacuerit . Miror equidem hominem qui tanto studio affectus erat in amicos , nec minori ferebatur in propinquos , cuius rei non mediocre est illud indicium , quod ex suis etiam angustiis aliquando fratrum Riserorum sustentavit tenuitatem , averso semper animo fuisse ab uxore . Duxit in

Unte anno MDCXCVI. hortatu magis amicorum , quam sua sponte Eteonoram Ma noetriam celeberrimi pictoris Ioannis S. Joanne nepotem , quae nupta antea fuerat Iacobo Antonio Gualbertio civi Flore lino . Delitescebat haec in conopeo , quan do Laurentius prima nuptiarum nocte cu

biculum ingressus est. Prosiliit illa repe te , nescio quid inclamans , ut pueri me tum aequalibus iniecturi solent . Stomachans Laurentius hujusmodi ineptias 3 moriar , inquit , si tecum cubabo ; quod ut

faceret, utque in gratiam cum uxore redi- ret , a qua non cubili solum , sed etiam

113쪽

ΗLLLINI us. 97 domo seiunctus vixit magno cum rei suae detrimento , nullis amicorum precibus p tuit adduci. Sunt & alia testimonia, ex quibus diiudicari potest saepe Bellinium incidi se in odiosam morositatem atque severi . tatem . Quae severitas ex eius quoque Vultu apparebat, unde risum hilaritatemque exulasse dixisses . Raro etiam loquebatur , & saepe eum vidisses manu mento admota in tanta meditatione versari , ut nihil is sentire, nihil cernere videretur. Solitudinem semper amavit , sed postremis vitae suae temporibus prae sollicitudine ac stomacho , quem ei feceriint illius inimici atque obtrectatores , inter quos maxime eminebat Ioannes Andreas Μoniglia homo potens & apud Principem gratiosus , sed maiorem in modum audax atque petulans, vix pedem domo efferebat. Dictitabat tamen hortulum se emere velle , ubi se i ter dum oblectare posset; sed cum propter

non mediocrem pecuniae summam , quam pendere uxori quotannis cogebatur , copiolae suae essent extenuatissimae, nunquam

114쪽

9, L. AURENTIUS

hute suo desiderio satisfacere potuit. Maximum levamentum aegritudinum petebat ex occupationibus studiorum ; ab his autem

requiescebat , si requies appellari potest

continuatactio atque agitatio mentis ad verum inquirendum intentae , quando meditans suo in cubiculo ambulabat ue effeceratque , sicuti ego accepi , frequenti Rrepetita ambulatione canaliculos quosdam in ipso pavimento . Quamvis solitudine sui ita dicam , aleretur Laurentius , non tamen a se excludebat illos , qui lumentas consilii, doctrinaeque suae requirebant. Requirebant autem omnes ii , qui excellentium hominum virtutem imitatione , &laude , non invidia, ct malevolentia dignam Iudicabant . Nonnullos etiam discipulos habebat , quos domi erudiret &quamvis vacatio sibi data fuisset ab exercenda Pisis Analome, identidem tamen ad vetus suum munus redibat; neque profecto toto sexennio ab Academia aliquando abfutilat , nisi caruisset cadaveribus hominum suspendio extinctorum 1 quibus , ut .

115쪽

mos erat illorum temporum , uteretur. iaostendenda humani corporis fabrica . Integmultos autem quos habuit discipulos , excelluis e mihi videntur Iosephus de Papa ι cuius extat imago in hoc ipso libro eleriganter ab homine mihi ossiciis , consuetudine , & studiorum similitudine constiunctissimo expressa ; & Donatus Rosset tus, qui , si cohibere scivisset nimium quendam ingenii servorem , esse profecto potuisset in principibus , qui rem physicam illustrarunt . Haec & alia multa Bellinii in litteras merita , quo studiosius iniqui homines

abscondere , & opprimere curabant , eo magis apud aequos apparebant , atque emi

nebant. Hinc saepe fiebat ut ab absentibus de rebus med icis consuleretur 3 cumque gravi & periculoso morbo opprimeret Clemens XI. P. M. de eo , suasu Ioannis Mariae Lancisii , relatum est ad Bellis nium , qui sententiis consultisque suis me tum omnem in spem , ut idem Lancisius scriptum reliquit ci) potuit convertere . G 2 ' Μi-

116쪽

Minime vero inanem fuisse spem eventus comprobavit. Illud etiam honorificentissismum fuit Bellinio ue quod cum Antonius Valisnerius iudex factus fui Tet acerrimae controversiae , quae extitit inter Diegum Zarillium & Lucam de Albigis de ingressiuaeris in sanguinem , noluit de ea iudicium ferre , nisi prius Bellinii sententia cognita . Atque hoc Bellinio cum Vatisterio & de

Albi ais convenit , venam in humano corpore nullam esse , per quam minime aer per Vadere possit , ut pote qui tanta subtilitate praeditus est, ut vel tenuissimos eapillos ultra quater centies millies hac dote s peret . Haec cum exponeret Laurentius in

Italica Epistola ad ipsum Valliserium , locos graves ex Philosophia tractavit , suoque more mirabilem attulit dicendi e piam ; quare fecit ut vere de se praedicasse videatur e la mla : mantera ἡ un genio tutio magnifico , inicebito d' uni genere didomine , di nobilia d 'idee , e di pompa didicitura . Haec magniloquentia Bellinii , quod ma rime ςst mirandum, in extrema etiam

. . Virium ,

117쪽

BELLINI Us. IOIvirium , & vitae illius defectione apparuit.

Nam cum eius mens esset unicei in Deum

intenta , ita de divinis rebus loquebatur , ut particeps iam factus esse videretur illius beatitudinis , ad quam adspirabat. Postr ma quibus vitam clausit verba fuerunt rson finito ; precationesque eae, quibus Christus spiritum suum Patri commendavit . Morienti ceteros inter adfuerunt illius amiaci & heredes Pandolphus Pandolphinius &Vincentius de Ambra 3 -opera factum est ut exequiae, quae tanto Viro per solutae fuerunt in i me S. Felicis , habe-

renti & dignitatem & pompam . Dissecto

cadavere clare apparuit praecipuam morbi sedem in vςntriculo extitisse : inserior enim pars illius , ut & vasa venarum & arteriarum , quae ipsam attingebant, prorsus co rupta erant i hinc sanguinis vomitiones &cetera quae huiusmodi morbos comitari solent. ' Condita cum mortui corpore haec fuit inscriptio , quam Antonius. Maria Salvinius amici memoriae concessit. . ' G 3 x Au-

118쪽

Decreverunt amici Bellinii , ut ei magnim vium monumentum in eodem templo S. FG licis extrueretur ; composueruntque C et

gium ci quod in ipso incideretur . sed

His temporibus ita iii Etruria numerabantur annis me horum initium ab Inearnatione , minime vero a Mativitate Domini , sicuti nunc fit , sumeretur . Hoc declarare necesse erat, ut omnes sciant Bellinium se- Cundum communem annos numerandi morem diem suum obiisse ineunte anno ΜDCCIU,

i) Hujusmodi est elogium:

119쪽

vehementer dolendum quod res Bellinio non solum , sed Etruriae & litteris adeo decora minime perfecta fuerit . Non deia, G fue- CRUCI DICATUM AD ULTERIOREM ARNI RIPAM OPPOSITUMQUE FERE URBIS POΜΟERIUM AUGUSTA MOLE CONSURGIT IBIQUE MAGNUS ILLE SAPIENTU Μ ΜΑGISTER GALILEUS MARMOREO PARITER SEPULCHRO NON DISPARI CULTU ATQUE MAGNIFICENTIA EXTRUCTO CONDITUS EST UTERQ IEFLORENTIAE NAΤUS UTERQUE MAXIMUS UTERQUE SUO RUO CLARISSIMUS UTERQUE OMNIUM LITTERATORUM HOMINUM ADMIRATIONE CELEBERRIMUS UTERQUE FORTUNE PARUΜ ΟΒ- SECUNDANTIs VICIBUS OBNOXIUS FELIX QUI POTUIT RERUM COGNOSCERE CAUSAS AΤQUE METUS OiMNES ET INEXORABILE FATUΜ SUBJECIT PEDIBUS AΜICE LECTOR A G LILAEO LD BELLINUM ANIMUΜ REVOCA ATQUE INGENTI VIRO AETERNAΜ ΝΟΜINIS FA NAM INGENTIBUS VIRTUTIBUs MERI-ΤΟ IETERNAΜ COELI REQUIEΜ ADDE JΜ OPTIMUM MAXIMUM HUMILLIMIS PRECIBUS ORARE NE DESINE OBIIΤ

MEMORIA EJUS IN SAECULUM VIVET .

120쪽

Iων LAURENTI Us fuerunt quidem mortuo honores verborum.

Nam Academia Etruscae linguae custos, &quae Arcadum dicitur , in qua Opheltis Nedaei nomen habebat , & carminibus , & oratione , & vita , R inscriptionibus , aliisque monumentis litterarum laudes illius celebrarunt . Quod circumfertur numisma a Hieronymo Ticciato mirabili artificio scalptum , cuius in exergo totae occupatae conspiciuntur Philosophia , Mathesis , Anatome , Medicina , & Poesis in honorando Bellinio dum is Sapientiae insignia ab Apolline accipit cum inscriptione A TE ME NEMINI , eidem Bellinio , cum adhuc esset in vita , dedicatum fuit . Qua dedicatione altissimus illius animus gloriae

'percupidus impense laetatus est. Etenim , levis hominis semper esse putavit lucem splendoremque effugere , Veramque gloriam tanquam fructum laborum & virtutis repudiare .

SEARCH

MENU NAVIGATION