Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

am Fortionuiis , Antonium Marim silvis num , Laurentium Panciaticum , Iacobum Lapum . utebatue auim intime Antonis Rillio & Benediffo Averanio , quibuscum multo familiarius quam cum emeris per petuo vixit , quod eIusdem prope aetatit tota ipsa hyeme & vere Pisis inter se omnia ossicia amicitiae servarent. Neque vero ab externis minus absens litteris e lebatur , quo in numero fuerunt Ciecimd'Andrea Neapolitanus juris consultus peritissimus , Stephanus de Angelis , Geml-nianus Μontanarus Leonardus Capuanus, Pyrrhus Gabriellius, Eschinardus , Bonan nus, Paulus, Bocoonus, Vitalis Iordanus , aliique eomplures Hoc quale sit facile si iudicare possunt ii, qui ipsi doctrinae lali. de florent , ac norunt similes mores simis Ita studia sequi . EAE studiose ad diligenter Logicam explicaret , nihilominus tantum operae dabat studio physicarum rerum , quantum praeter ceteros in earum , scientia editis deinde libris se exeelluisse ostendit . tempore cum praeclarum H a Ga-

132쪽

Galilei opus, cui est titulus I saniatore, legisset, ac animum advertisset ad ea , quae. de exterminandis qualitatibus Peripatetico rum: habet, easdem qualitates ,4 quas. primcipes proprietates quatuor elementorum ii Philosophi esse pugnant, insequi coepit, italice edita Florentiae anno MDCLXXII. epiastola de natura calorix & frigoris ad Francise cum Redum . Hoc autem sensit et ex igne ,& . exiceteris , quae ardent , corporibus paene innumerabilia minutissima & subtilissima corpuscula continenter erumpere , i&quamcelerrime volitare . Haec obvias res , in quar*m occultos poros nisu impetuque suo pervadunt , pulsare , movere , agit re , texturam luxare, nonnullasque ex ais particulas auferre. Quare aquam & fluida omnia ebullire , ligna inflammari k luiquefieri metalla , . ceram. &c. Inde repetendam esse' efficiςntem escaloris cautam , eum nihil aliud sit clitor, nisi affectio quaedam, sensuum , quae ortum ex iis corpusculis haberit, ubi in .poros carnium Perva dunt , , agit nique fibrillas ct nervulos Ita-

133쪽

Itaque calorem esse rem seu materi ania , quae praesertim in igne , sole , stellis exi- sit 3 secus vero frigus . Hoc enim nihil aliud esse , nisi variam caloris privationem , atque ex accessu & recessu corposculorum igneorum sensus assici maiore minoreque calore aut frigore: quae a BoreIlio se didicisse scribit. Hoc libro nihil tum esse potuit iucundius iis , qui aliquam cupiditatem habebant notitiae frigoris Rcaloris caussarum . Namque non solum excogitavit, firma ad probandum argumenta; sed etiam oratione perspicua, gravi , co piosa , & optimo stylo exposuit & plurimis , iisque certis explicavit experimentis . Talem librum ipse Cosmus III. Fir riae Magnus Dux totum legit; ut iudicari possit maximo plausu & approbatione clarorum virorum exceptum fui sse , qu bus is Princeps permotus e summis occupationibus eripuerit ad eiusmodi lectionem tempus . Ac probatus quidem Francisco Redo imprimis fuit , qui illius exemplum ad Ioannem III. Regem Polonorum legen-

. . Id et dum

134쪽

dum misit 3: At ceteris fere omnibus tum apud Italos eruditionis fama florentibus . Satis est nominare Alphonsum Borellium, Carolum Datum, & Geminianum Montanarum , qui Iosephum det Papa in epissolis ad eum scriptis summis laudibus e tulerunt . Quo factum est , ut hie alti rem in Academia gradum ascendens Philosophiam, traderet. Tunc opusculum breve quidem , sed luculentum italice confecit de luce R igne , ut eximeret quibusdam hominibus iniectos scrupulos ae dubitationes , veri ne esset similis sententia abs se contra Nicolaum Cabeum Jesultam in s periore libro tradita e idem scilicet Munum esse ignem , & lucem . At vigebat iis temporibus Peripateticorum contra sentientium schola; quorum dissensio , eo vulgato anno MDCLxxv. Florentiae opust

lo , maiorem in modum crevit . Nam Joannes Maria Baldigianus Iesulta ea in umbe contra Iosephi sententiam argumenta colligere perque domos nobilium ac potentium virorum , apud quos propter dom

, Disitigoo by Cooste

135쪽

ctrinae & religionis famam plurimum valebat , in medium proferre . Huic Iosephua accurate & copiose respondit, & obiecta se diluit, ut Baldigianus vehementer Redum rogarit , ne eiusmodi responsa typis traderentur. At Redus etsi Iesu itae morem gessit , tamen discipuli sui prudentiam Sc moderationem animi , quam in scribendo adhibuerat , suspiciens , collaudatoque palam magno eius ingenio , mittere libellum Romam ad litteratos nescio quos amicos suos constituit , ut qui vir Joseph ut det Papa esset, intelligerent. Sed is Redi coimsilio obstitit ; ratus futurum , ut quae refellendi Baldigiani caussa scripserat , ad aliud , quod meditabatur, opus conficiendum sibi ex usu esse possent . Interim, , cum nullum detrimentum exi stimationis fecisset, mirifice augebatur numerus illorum , qui ad eum disciplinae caussa convenie bant, ac post non multo ferre coepit virtutis fructum. Nam Franciscus Maria Mediceus , post Cardinalis, selectissimus adolescens Cosmi III. fratM Florentia anno

136쪽

ΜDCLxxvi I. in hyeme decedens Pisas , propter caeli temperiem , cum venisset,

Josephum det Papa Geometriae habuit princeptorem ; cui quidem sic fuit deditus, ut non solum quamdiu ibi commoratus est numquam eum a se dimiserit , sed etiam secum Florentiam deduxerit , & perpetuo

quoad vixit cariorem habuerit neminem . Erat enim in eo praeter singularem prudentiam , summa comitas & affabilitas se monis cum nativo quodam lepore coniuncta . Itaque captus ille amore litterarum

plures quotidie horas assidue Pisis ei disciplinae operam dabat , ac deinde Fl rentiae nullum diem praetermittebat , quina Iosepho praeceptis philosophicis ac mathematicis erudiri vellet : quod maximae laudis praeceptori fuit tenere regium ad lescentem ferventi aetate , & allicere. Igitur huius gratia , magnoque iam merito

Iosephus suo , dictus est eodem anno Medicinae Prolatar in Academia Pisana . Neque ita multo post honorificum sane munus sustinuit, ut Annae Cosmi Hagni Ducis i filiae,

137쪽

siliae , quae Electori Palatino nupsit , animum imbueret aliqua notitia physicarum rerum . Hic qua prudentia & virtute via xerit , nullum est certius indicium; quam

quod , cum difficillimo invidiaeque pleno

munere fungeretur erudiendi fratrem , Scfiliam Magni Ducis , universae regiae domui & aulae esset carissimus e cumque arate medicinae praestaret, etsi quisque ex re gia. stirpe singularem haberet medicum ι tamen Iosephus arcessebatur, qui praescribebat cuique valetudinis curationem 3 atrique anno MDCLxxx II. Francisci Mariae ,

tum Magni Ducis Cosmi III., postremo Ioannis Gastonis , qui post obitum Cosmi

Etruriae imperium cepit, Archiatrus renunciatus fuit. Neque vero secunda fori

na elatus . sese quieti aut remissioni dedidit. Nam magna assiduitate .& diligentia habere Pisis in Lyceo praelectiones perrexit , ac domi erudire adolescentes cum philos phia & medicina, tum geometria & astronomia , in quorum numero nobiles inter aequales fuerunt Petrus Paulus Sangallus ,&Pan

138쪽

& Paschasius Giannetius . Ac astronomiae quidem discipulum habuit clarissimum virum Iosephum Averantum , quem hon

ris causis nomino ; cumque extremo fere anno MDCLXXX. . insignis cometa apparuiseset , illius ortus , obitus , figuram , traiectiones atque motus omnes. reliqum , magnis perfunctus laboribus , nondum Pisis. constituta Specula , adeo diligenter sesulcum Alexandro Marchetto observavit , ut disertissimam de iis epistolam quinto idus decembris eodem anno scripserit ad Comiatem Philippum Ilicium praepositum cub, culo Francisci Mariae Principis Etruriae . At illud imprimis esse sibi enitendum du-Tit , ut alteram contra qualitates Peripateticorum epistolam conscriberet . Hae Florentiae edita anno ΜDcxxxxi. & Fram eisco Redo dicata , complexus est e s squae ad humidi Sc sicci naturam explicam dam pertinent, Democritum atomorum auctorem sequutus. Docet corpore nos se tire humidum , cum aquae humor allapsus e trinsecus tangit cutem , illuisque min ti

139쪽

tissimae particulae pervadunt in poros camnis percelluntque nervulos . Tunc novo modo affici sensus , existereque humidum. Aquam enim natura esse maxime hum, dam , non autem aerem . Siccum vero nais tura elementum esse nullum , sed id esse

siccum , quod est expers humidi. Quae sane opinio etsi plerisque philosophis fortas

se ficta atque vana videretur , tamen per spicuis rationibus , Sc exquisitis experimemtis a Iosepho det Papa sic confirmata fuit , ut miram quamdam discendi midiosis as. ferret delectationem , & Physicae lucem . Initio autern epistolae argumenta ille suis obiecta opinionibus a Iohanne Francisco Vanno & a Daniele Bariolo Jesultis graviter consutavit. Sed huius loci non alienum videtur , qualis animus Vanni R Baretoli in Iosephum fuerit , docere , quo faci Ilus intelligi possit, idem omnium Jesultarum in Academiam Pisanam fuisse ingenium . Vannus Philosophiae praecepta & instituta Florentiae iuventuti eum traderet , publicas anno MDCLxxv I H. in collegio societatis

140쪽

habuit disputationes duas , in quarum una Ortandus, in altera Gherardinus , uterque illius auditor , de editis a praeceptore pro positionibus disseruit . His copiose & au dacius multo impugnabantur tradita a GDilleo in indicato libro , qui italice inser, bisur Saniarere. Qua re fiebat , ut d quoque recentiorum philosophorum, α imprimis epistola Josephi det Papa de natura caloris Sc frigoris tecte impugnarentur. Aperte autem, S singulatim unamquamque eius epistolae propositionem evertere conatus est in praeceptionibus philosophi' eis quas discipulis dictavit . Neque eo fuit contentus , sed etiam ex omnibus asegumentis , quae pugnare cum traditis a GDii leo , & a Iosepho det Papa existimavit , libriim composuit & typis mandavit. Bar totus vero in suo de faciatis humoribus libro, nihil aliud curavit , nisi ut falsa eL se ostenderet , quae de iis Iosephus ediderat. In his contra se scriptis , si tantum Josephum patientem & iniurias ferentem di- eam, minus quam debeam praedicem, cum

ille

SEARCH

MENU NAVIGATION