Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

quali ex omni parte resistentia etiam cum utrinque fulcitur , confutat, tum plurima Galilei ipsius inventis , quae ad solidorum resistentiam pertinent , addit sane curiosa , quaeque magnum usum in aeui manda trabium firmitate ad domos .navesque coii- struendas habere possunt . Eadem de retractandum susceperat Vincentius Vivianius ea mente ut Galileum suum illustraret , S: quantum fieri poterat defenderet , utque opus Galliarum Regi recentibus , magnis que ab eo decoratus beneficiis dicaret . Itaque ut audivit se a Marchetto praeo cupatum fuisse , huncque habere iam omnia parata ad impressionem libri instituendam , vehementer a Leopoldo Cardinali postulavit , ne pateretur se a Ma chetto anteverti et indecorum enim se putare quae tractata Sc explicata ab aliis a tea fuissent, in magni Regis nomine apparere . Facile annuit Leopoldus pro suo in

Vivianium studio , & facile quod postulabat obtinuit pro su auctoritate , & singularibus in Marchetium beneficiis . Constituit

442쪽

ssiluit tamen sex mensium spatium perficiendae rei , quo consumpto integra lomnia ac libera Marchetto esse deberent . Vivianium quotidie aliud ex alio impediit ne opus absolveret e quare Marchetius librum

suum in vulgus edidit an. MDc LXIX. eumque Leopoldo Cardinali nuncupavit. Extitit qui librum hunc aut omni aut magna ex parte a Borellio conscriptum fui me assirmaret e sed veritas ipsa flagitat ut dicam , n que Marchetium ad huiusmodi opus cudendum fuisse ineptum , neque monumenta deesse , praesertim Borellii eiusdem epistolas , quibus contrarium evidenti ratione concludi facile possit . Quid vero de hoc opere senserint nonnulli doctrina praestantes homines fusiori oratione prosequitur Franciscus Marchetius in iis libris quos honori patris , ejus vitam defensionemque conscribens , destinavit , quique professione pietatis aut laudati aut certe excusati erunt . Dum autem tempus facultatemque meminrati edendi operis praestoIaretur Alexander, librum quemdam alium , quem inscripsit et

443쪽

428 . ALEXA NDER Exercitationes Mechanicae, vulgavit. Visus est

hic minuisse potius quam auxisse expeti sollem alterius libri i de resistentia solidorum . Nihil enim in illo erat quod vel minimum adderet Aristotelis , Archimedis , Valerii , Guldini , Galilei aliorumque praeclaris imVentis , quanquam fusius distinctius clarius & facilius haec exponenda sibi proposuisse Auctor declaravit. Eodem tempore interpretationi poematis Lucretii Cari,

quam solutis , ut nos Italici dicimus , car minibus fecit, quamque ante quadriennium inchoaverat , supremam manum admovit .

opus hoc non modo publici juris facere, sed & Cosmo III. Magno Etruriae Duci cogitavit inscribere : sed impiis Lucretii sententiis obscoenisque dictis offensus Cosmianimus, utrumque Marchetto vetuit. Quamobrem non alio modo potuit hic gloriam , ςuius supra quam credibile est erat avidus , quamque maximam ex ea sperabat in-xςrpretatione , consequi, nisi multis ami- suis permisisset , ut eandem privato Rudici sibi eaescribendam curarent . Prodiit

illa

444쪽

illa tandem in vulgus typis Londinensibus, curante egregio poeta Paullo Rollio an.

N DccxvII., ac deinceps alii eam ediderunt

typographi . Sed fatendum est multa eos dem typographos in iis adornandis editionibus peccavisse . Non possumus vero non

valde assentiri Rollio, qui nihil in poetica prodiisse affirmat superiori saeculo, quod

eum Lucretii interpretatione ullo modo conferri possit 3 per hanc plurimum auctam

Italiae Italicaeque linguae gloriam 3 non potuisse tantum opus nisi a Philosopho, summoque Poeta perfici; feliciterque Marcheditum eos declinasse scopulos, in quos plerique interpretum incidunt. Nam qui in eo laborant , ut Latina , aut Graeca verba , totidem pene Italicis reddant , quod fideles interpretes haberi volunt , inepte faciunt , atque in illa nimis attenuata diligentia graviter peccant, quoniam quidem res ipsa fit obscurior, deinde Italicae orationis dignitate cultuque destituta sordescit e & qui horum in verbis referendis religionem improbant , putidamque appellant libertatis cura iusdam

445쪽

i 43o ALEXAN DARjusdam & licentiae amatores , his plerumque contingit ut dum ad ornamenta toto animo intendunt, ab ipsa sententia longius aberrent , seque potius , quam poetamo , quem reddendum susceperum, exprimant . Summa prudentia igitur' summoque artificio praeditum illum esse oportet , qualis fuit Marchetius , qui medius inter has duas sirtes ita navigat ut naufragium non faciat . Omnino imaginem similitudinemque divini vigenti Lucretii in Μ archetto facile agnosces quae dum a me proferuntur vides iam huic me condonare velle mediocria vi tia quae nimis severus Aristarchus Dominicus Laggarinius illius interpretationi obiecit nec utrumque magis amabis, quam cum ab angusta philosophiae via , quae etiam docente Marchetto fit commodior, in late

patentes eloquentiae campos evagantur .

Prinei piis & finibus librorum ni bit splenis didius nihil elegantius excogitari potest .

Quam ad vivum pingitur in calce operis immanis illa pestilentia quae Athenis grassata est i quam copiose atque eleganter

446쪽

remque blanditiae t Religio truculento adspectu e caeli regionibus mortalium generi minas , pericula , formidines jactans , intendens , opponens i Iphigenia , superstitione Agamemnonis patris, ad aram Dianae hostiarum more rapta l Corybantes cita eum Cybelem aera quatientes t vitia puellularum & amatorum ; mala ex amore

nasci solita; agrestes Sc immansueti primorum hominum mores ; cruciatus denique illi , quos poetae apud inferos esse finxerunt , scelestis hominibus in hac vita inge. niosissime accommodati l Dolendum sane tanta ingenii lumina ab egregiis scriptoriabus ad Epicuri potius , quam ad aliorum Philosophorum in eo , quod ad mores Religionemque pertinet , illustrandas sententias collata esse . Laetus prospero successu huius interpretationis Marchetius, maiora se iam audere posse putavit . Itaque hoc sibi sumpsit, ut Lucretium ipsum imitatus , quae veriora sibi viderentur philosophiae capita Italico poemate: exponeret j. Scripsit

447쪽

43a ALEXANDRIthac de re ad Ioannem Dominicum Casinium sperans per eum se impetraturum , ut opus Ludovico Magno dediearetur .

Quamquam Cassinius spem huiusmodi minime extenuavit , nec Poetam , rei diff-

eultatem illi obiiciens, ab incoepto deterruit, nihilo tamen minus quod magno ardore s sceptum fuerat brevi refrixit , abiectumque demum operis perficiendi consilium . Alia extant ipsius Marchetli Carmina praesertim Lyrica, pro temporibus praecipue, quibus scripsit, summa laude digna, qu rum alia ipse , alia Franciscus filius , quae. dam etiam alii in lucem ediderunt . su vis enim ac nitida ejus elocutio fuit ; scatet figuris S imaginibus ad vivum res , de quibus agit , exprimentibus 3 quidquid vult facile dicit , ut non invita trahi, sed sua veluti sponte fluere videatur oratio . Quoniam vero hoc loco sermo est de poeticis Marchetli scriptis , minime silentio praetereunda videtur AEneadum Virgilii interpretatio, quam vel ab ineunte adolescentia suscepit , & ad V. usque librum

448쪽

Μ ARCHETTUs. 633 perduxit , nec non Anacreontis , quae cum ad summam senectutem confecta

ab illo fuisset , satis quidem declarat , ut Anacreontis, sic Marchetli musas nunqua' consenuisse . Venusta enim, elegans, po tica est ; & si poetam , minime vero interia pretem quaeres , non dubitabis Marchetium Regnerio , Corsinio , multoque magis Sauvinio praeferre. Restat ut recenseam ut reliqua illius opera , quae ad rem mathematicam pertinent , & recensuisse satis erit , quia nihil continent quot post inventa Galilei, Torricellii, Hugenii, Sc Vivianti illam , facultatem vel minimum au rint. Vulgavit enim an. ΜDCLxxiv. libellum qui inscribitur et Fundamenta universa me tia de motu uniformiter accelerato a Galileo

Galilei primum jacta, ab Eoangelisa Torruetilio , aliisque celeberrimis matbematicis probasialibus rationibus confirmata , nunc vero demum evidentibus demonstrationibus stabilita at AI xandro Marcheui cte. Sc anno post libellum alium , cui titulus: Problemata sex a Leidensi quodam Geometra christophora Sadlerio missa ; man E e ab

449쪽

634 ALEXANDER ab Me vero Germanu Italisque Mathematicis proposita , resoluta autem ab Alexandro Mamehetti . Sed nescio quo pacto ab eo quod propositum erat aberravit Marchetius, qua de re cum admonitus ab amicis fuisset, 'no-Vum confecit opus , quod paullo post hac inscriptione vulgavit et Septem Problematum Geometrica ac Trigo metrica resolutio . Erant

reliqua problemata V. c duodecim enim posuerat Batavus ille quae rei dissicultate

deterritus minime attigit Marchetius . Solvit tamen omnia Vivianius facile eleganterque , & ad attenuandam laude , , quam ex huiusmodi solutione minime qua rebat, librum quem hac de re conscripsit nominavit: Diporto Geometrico. In quo si quis Vivianii modestiam putaret se cognoscere ,

vehementer erraret . Est enim magni elatique animi minora contemnere , cum multo maiora gignere se posse intelligit. Praeterquam quod Vivianius irridere prae Marchetium volebat , cum se veluti per iocum perfecisse diceret, quod Marchetius multo studio, multoque labore perficere

450쪽

MARCHRTτus. 43s plane non potuerat. Erant enim inter eos smultates ex iis ortae rebus , quas caussa

impressionis libri de resistentia solidorum a cidisse narravimus , quodque Marchetius , ut homo levis & suspicax , indignabatur se, prout optasset, minime a Vivianio laud.-ri , contraque existimabat in omnibus ibi ius de se dictis aliquid semper inesse m levolentiae . Num Vivianii 'animum male. volentia in Marchetium idcirco .suffusumis

existimabimus , quod affirmaverit i Gali-leum , ejusque discipulum Bonaventuram Cavalerium omnium primos demonstrasse momenta gravium proportionem habere com positam ex proportionibus ponderum o long tudinum Z De se unice queri debebat Ma ichettus , si cum loqueretur de theoremate illo non dubitavit asserere, prorsus ignotum

majoribus nostris fuisse , seque olim O pr mum invenisse. Plurima in hac controversia iracunde rabioseque & dixit S scripsit

Marchetius; cumque eius scripta muli E e a rum i) In libro quod inscribitur: Scicima universalo

SEARCH

MENU NAVIGATION