Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ac moribus hoc Ioco separatim exponere , Satis, ut arbitror , declaravimus fuisse iueo insatiabilem voluptatem cognoscendi naturam , in eaque confcctis rebus necessariis , Vacuum negotiis , honeste ac libera. liter vixi se effecisseque industria, exemplo , institutisque suis , ut multa obscura prorsusque ignota illustrarentur atque patefierent . Quam singularia Vero ac pro

sus mirabilia sunt illa , quae gessit ad illarum artium incrementum , quae maturam, adjuvant , ornant , atque ad vivunt exprimunt i Ex insito menti cognitionis amore explicandi differendique cupiditas consequebatur , easque facultates , quae ad id pertinerent , in se studiose coluit , S in aliis munifice fovit. Mens , quam a natura habuit , acris , vigens , celerrimeque multa simul agitans , Sc ut ita dicam , sagax , essiciebat , ut non solum in excolendis disciplinis , sed etiam in omni vitae actione gubernanda , in consiliis dandis , rebusque publicis administrandis a fratre enim Magno Etruriae Duce plurimum adhi-

412쪽

adhibebatur caussas & consecutiones rerum videret , similitudines transferret , disiuncta conjungeret , & cum praesentibus futura copularet sic ut divinum virum , nedum prudentem , non immerito dixisses. IN

haec ingenita veri inveniendi cupiditas maxime in animi dotibus apparebat . Diligebat enim justa , fidelia, simplicia , constantia , gravia, id est vera omnia , habebatque in se expletam & perfectam honestatis , decoris , humanitatisque formam . Quanquam omnia quae ageret ad secietatem communitatemque generis humani referret , non tamen hominum testimonia quaerebat; Sc esse magis quam dici bonus sapiensque vir optabat. Nihilo tamen minus omnes in illo consenserunt elogio , petatis suae primarium fuisse virum. Sed ad Boret. Iium revertor, qui acceptis iis, quas diximus, calamitatibus, statuit quod reliquum vitae foret transigere in sinu & domo Religiosorum hominum, qui dicuntur Scholarum Piarum , a quibus invitabatur erudiendi caussa alumnos in mathematicis & phi-

413쪽

398 Io. ALFONS USIosoficis discipIinis. In quo exequendo munere , quod plurium horarum operam quotidie fere exigebat, etsi non remissius fuerit, tamen & Academiam Reginae frequentabat , & librum de elamentis Conicis 'pollonii er Archimedis breviori methodo demonstratis confecit, & quod iamdiu in manibus habebat de motu animesium opus Raccuratius tractabat , & politius limabat. Quia vero Iaborabat Borellius non tam

ut solveret quod XXIV. annos ante promiserat, sicque tandem ea nota essent hominibus , quae nemo adhuc docuerat, quam ut gratus in Reginam cognosceretur oblato ei munere, quo nullum esset neque no bilius, ineque imagnificentius , ineunte de-eembri an. MDCLXXIX laetus illi nunciavit, se iam esse paratum ad opus typis committendum. A se quoque omnia esse paratissima respondit Regina ut res neque sane haec mediocris erat impensae pro dignitate operis conficeretur . Sed tempus quod exoptatissimae editionis fuit ini. tium , idem fuit terminus vitae Auctoris ,

414쪽

qui sane doluit se non extremam manum potuisse imponere quibusdam locis secundi voluminis . Totam hanc rem commendavit amori fideique amicorum , ac praesertim Caroli Joannis a Iesu , qui tum Sodalitatem Scholarum Piarum gubernabat . At sicuti nemo pictor inventus est qui Coae Veneris eam partem quam Apelles inchoari tam reliquit absolveret , sie ea quae Bo- rellius non perfecit propter eorum , qua perfecerat , summam excellentiam nemo est persecutus. Multum tamen debent litterae moderatori, quem commemoravimus , hominum Scholarum Piarum , quod eius diligentia factum est, ut opus quam celerrime nitideque in lucem exierit 3 plurimum vero Reginae Christinae , quod huic rei necessariam pecuniam erogaverit. Opus dividitur in partes duas , quarum prima ex ternos , seu , ut loquuntur , spontaneos animalium motus, altera internos , seu necessarios explicat. Principio declarat Bo- rellius musculorum fabricam & figuram , species recenset . , usum actionemque descri-

415쪽

scribit , studens non tam probare sua quam contraria redarguere. Hoc facto duplicem statuit musculorum vim , alteram fibrarum propriam , alteram a voluntatis arbitrio pendentem , quam idcirco vitalem appellat. Quanta vero sit vis ista vitalis , qua nedum brachium aut crus , sed totum animalis corpus sustinentur , Sc ingentia pondera attolluntur Sc impelluntur, determinare nititur Borellius , nihilque profert quod non admirationem creet . Exempli gratia

mansorii hominis musculi, qui simul sumpti libram ponderis non superant , tantavi praediti sunt eadem ferme asserit Bois rellius de quatuor musculis tibiam flectentibus ut haec aequet vim ponderis libra.

rum D. & ultra . Intercostales vero mustuli maiorem etiam vim exercent , cum

ex gorellii sententia haec proxime ad vim ponderis MLXVIII. librarum accedat . In his, aliisque hujusmodi inquisitionibus illa praesertim efferunt mechanices periti quae vectis theoriam explicant , quae tradunt modum , quo vires ipsi . vecti obliquae in

416쪽

totidem perpendiculares converti possint, quae pertinent ad aequilibrium virium quae minime sint parallelae , sed quae ita dirugantur , ut per idem punctum transeant,& quae exponunt contractionem & vim

catenarum , quae componuntur ex annulis

mobilibus rhomboidalibus , in quibus di gonalis linea perpendicularis lineae suspe sonis distendi aut contrahi possit . Haec catenarum hypothesis quamvis Bernutilio aliisque haud arriserit , quod ipsa animalis corporis fabricae minus aptari possit , ex ipsa tamen maximas rei geometricae ct mechanicae utilitates profluxisse nemo dubitaverit. Nullum est motionis genus sive ad gressium , sive ad natatum , sive ad Volatum pertinens , cuius principia Sc essectus non sagacissime exquirat S explicet Borellius ex cognitis ad incognita gradum faciens , illaque omnia studens eliminare , quae errorem gignere possint. Quam opportune vero elegantes ubique proponuntur quaestiones , R ex allatis principiis solvunturi Cur, ex : causa , stando alternis p Tom. In C c dibus

417쪽

dibus minus defatigemur , quam dum ab ambobus pedibus simul sustentamur; quare aves commodius stent pede in uno quam homines 3 quare ipsae stando, ramisque a borum comprehensis absque casus periculo quiescant & dormiant ἱ cur sex aut plurium pedum animalia aegrius stent quam quadrupedes; cur necessario cadere debeat equus , nisi tribus saltem eodem tempore suffulciatur pedibus ; quare arte nulla fieri possit ut homo volet 3 quare aves &quadrupedes , minime vero homines natu rati instinctu natent. Claudit Borestius pri rem operis partem descriptione cuiusdam machina: a se inventae, cuius ope dii; sub aqua respirare posse homines putavit. Sed hanc nulli esse usui palam aperteque fecisse videtur Jacobus Bernullius ci) . Orditur Borellius II. partem ab inquisitione

cauilarum ob quas musculi contrahuntur in contractione enim praecipua Sc primaria illorum actio consistit) Sc pol quanis aliorum evertit sententias , suam quam dam p i Tom.I. N. IV.

418쪽

dam , modeste tamen ob rei novitatem, prinponit . Putat enim in musculos pro voluntatis arbitrio a cerebro succum nerveum

instillari, huncque cum lympha R sanguiane, a quibus perpetuo fibrae Sc carnes e rundem musculorum ut spongiae madefiunt , sic commisceri ut simul ebulliant aeferveant non secus ac oleum vitrioli Sc 1 altariari , indeque inflationem , duritiem,Sc contractionem ipsorum musculorum nasci. Quae perpendens Boerhaavius optare se ait ut earum rerum , quarum vim Sc e -fectum vidisse satis gloriosum erat, se ignorare caussam Borellius professus esset, aut saltem ne in illa investiganda ab Anatome descivisset r ceterum, inquit, quae ipse habet de musculis esse eerti e erregia. Inter multa. Vero praeclara omnium consensu illa admirabiliora judicantur , quae musculorum summam vim probant, quae varios ostendunt motus Sc actiones pro varia ipsorum

figura Sc positione ; quae tendinum usum explicant, Sc quae satis declarant agnovisseCca Bo-

419쪽

4o4 ALFoNsus Borellium insidere in fibris musculorum vim quamdam illorum propriam , quam tamen minime tantam putavit, quantam esse e perimenta docuerunt , postquam irritabilis iis nomine ipsa donata fuit. A musculorum motibus voluntariis & liberis ad naturales& necessarios transit Borellius , nihilque earum rerum omittit , quae motum cordis, ct , quae ab hoc pendet, circulationem iam guinis declarare posse videantur. Cor verum esse musculum ex fibris maxime sp ratibus coagmentatum affrmat; illudque propterea ut ceteros Omnes musculos, eademque de caussa inflari , tendi , ac durescere. Inflatae fibrae ac turgidae cava ventriculorum arctant, & instar praeli sanguinem: in his contentum exprimunt . Hunc vero violenter adeo in arterias impelli arbitratur , ut aestimet vim cordis quis non mirabitur tantulo visceri tantum inesse robur l centum octoginta millia pondo . Elaborarunt & alii insignes physici Keillius, lurinius, Moriandius , Taborius, Daniel Bernullius, aliique non pauci in hac

inda

420쪽

indaganda mensura. sed hi tanta sunt iuvarietate ac dissentione opinionum, ut Iuvgno argumento esse debeat nihil dum certinos hac in re habere . Nec minus inter

se dissident ac discordant illustriores philo.

sophi dum volunt aestimare quantitate sanguinis , qui unico pulsu ex corde in aomiam, & arteriam pulmonalem expellitur. Tres uncias statuit esse Borellius, paullo ultra Taborus, quinque Santorinus , Loseverus duas, Keillius unam, Sc semiunciam Harveius . Spontaneis & naturalibus tertium adiungit Borellius motionum genus, quas mixtas appellat , quod scilicet & libere & naturaliter fiant. Has inter praecipuum tenet locum respiratio, cuius quae nam sint cautae , quibus instrumentis , &quibus fiat modis ita ille explicat, ut multa quae usque tum fuerant incognita aperiat . Ac praesertim declarat quid agat, ac

quemadmodum dilatetur thorax, quod munus , quantaque sit vis costarum , musculorum intercostalium , & diaphragmatis , quod opus essiciant musculi abdominis in C c 3 vio-

SEARCH

MENU NAVIGATION