Antonij Dadini Alteserrae ... Notae et observationes in 10. libros historiae Francorum B. Gregorij Turonensis episcopi, & supplementum Fredegarij

발행: 1679년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Notae mobserastat. Eneid. Adiatisfepe viae deprensus in aggereserpens. Agger est

media viae eminentia coaggeratis lapidibuυrata, unde viae algere dixit. Unde via publica simpliciter strata dicitur in I. ult. C. Th. eod. Monumenta fiebant juxta vias publicas , ne Vero fierent in via publica vetitum l. a. ff. de loc. & itiner. public. C p ε- seu locus in ea est, in quo parvitatis meae pignora continentur , Reliquiae Stephani martyris quae erant in oratorio Me tensis urbis vocantur pignora, passim reliquiae Sanctorum dicuntur pignora, quia sunt nobis quasi pignora intercessionis& suifragi j Sanctorum apud Deum, pignora vocat Gregorius& alijs locis ut libr. de glor. martyr cap. De hoc enimβδε-rio mulli infirmi sanitatem experti sunt, ac plerumque or isse

Pontifex de eodem decerpens pignora , ubi Ecclesias consecrabat Meliter collocavit. Almoyn. Floriacens de mirac. S. Benedict. libr. a. cap. i9. Cum senioribus habito consilio deliberavit, mi sumptis Sanctorum pignoribus imminente vindemia ad locum eum aliquibus e fratribus, fructus vinearum cosiecturus properaret. Alibi pignera idem Gregor. inst. libr. Io. cap. 3 o. in fin. Nacti etiam sumus er alios lapides, ita ut hic erat concavos, in quibus Sanctorum C spostolorum , ckm reliquorum martyrum pignera continebantur. in illo priore baptisteriosancti Benigni Martyris pignera collocaυi. Flodoard. libr. 2. Dum

Clerici jam cum patroni sui pigneribus ad civitatem confugissent. alij lipsana a Graeco id est reliquiae Sigeberi. ad ann. 766. Constantinus insuper aegri ferens gloriam Sanctorum miraculis coruscantium, etiam ii ana eorum , ubique jubet eoodi jactari in profundum. Cip.r. Prius fulectusfuturi, id est suspicatus de futuro, eadem locutione usus est Gregorius inst. libr. . cap. II. Cautinus autem Episcopus, cum sustectus esset quod se ipse iniuriaretur, id

est suspicionem haberet ne injuria afficeretur. Idem de glor. consest'. cap. ros. Instigante vero e suspecti sunt habili homines , quod aliquid cum divina maiestate virgo potuerit obtinere.

Idum inst. lib. 6. sed cum Episcopus de hississectus esset, Idem libr. 9 cap. 3. offectus ne tercutiatur, omnino se asesset ullari praecipit.

52쪽

Itaque laberata obtentu Be ti Antistitis enitate, Attilam fugant, qui traxetauriacum campum adiens se praecingit ad be

iam . Aurelianis urbe ab obsidione liberata, A ttila Rex Hunorum victus& fustis ab .ssitio conjunctis copijs cum Theodorico Rege Gothorum , & Meroveo Rege Francorum apud Mauriacum id est in campis Catalaunicis in campania de quo praeter Gregorium Idacius. Sido0. libr. 7. crist. Ia. Roderic. libr. recap. 8. Comenientibiu ad matutinos hymnos populit. populus conveniebat ad matutinum officium ,i Gregor. i inst. libr. 6. cap. 23.

Cum die dominico ad urbem Turonicam 'ad matutinas signum csimmotumfuisset, or populussurgens ad ecclesiam cona eniret, Plin. libr. Io. ep. aol. de Christ ianis. quod essent sotitisato die

ante lucem convenire carmenque Chrisio , quasi Deo dicAe. Sidon. sibr. i. epist. a. de Eorico Rege Gothorum. Antelucanos Sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit. de Frideri co I. Imperat. idem testatur Radevicus de gest . ejus libr..2. cap. 76. Antelucanos Basilicarum o Sacerdotum suorum carim, aut solus aut minimo comitatu expetit. Ad alias hora s Canonicas tertiam sextam & nonam conveniebat dc populis Austin. de temporc sermo 7g. Attentius tamen rogo. , o admoneo fratres, ut ad vigilias maturius jurgere studeatis, ad tertiam ad sextam ad nonam faeliciter veniatis.

AElius θρliato campo, victor in patriam cum Irandi est revem sus stolio. victo Attila & campo , id est doco pugnae expoliato , campus est locus pugnae B/ldric. Camera c. chronic. libr. 3. cap. 37. Campum contra eusi accepit, o legalite eurim

suum adjudicatus perdidit, omum revcrsus cum ingenti praeda , Spolium pro rebus captis 1 latronibus , vel ab hostibus Tryphon in . in i bona fides is deposit. Exempli loco, latro spolia, quae mihi abstulit posuit apud Seium, Tertuli de Resur. cap. 7.m te spolium est iciturs detrahatar, hoc fuit inrimentum cνm superstruebatur Idem cap. Ia. ejusdem libr. 2Eippe etiam terra

de coelo disciplina es, arbores vestre post spolia.

Nec multo post sequileia a Chunis capta incensa , atque di- rata , Aquileia post xi iennii obsidionem , ab Attila Rege Hunnorum capta dc solo evcrs . Paul Diacon. libr.

53쪽

Notae observat.

Cap. s. mid de Renati Frigeridi narrat historia, 'tacere nefas putavi, narrat historiam IEtii ex Renato Frigerido scriptore

historiae illorum temporum, cujus opera non extant, nec aliud fragmentum praeter istud quod hoc loco excerpsit Gregorius, qui cundem Renatum Profuturum Frigeridum vocat insta

hoc cap.

Gaudentius pater a domesticatu exorsus militiam. Domesticatus est Do mesticorum ossicium Nou.Theod.& Vale tin. de Scholarib. Domestici crant qui excubabant in Palatio Principis , seu qui familiarius Principi militabant l. 8. CTh. de Do- inestic. Cassiodor. I. Varr. io. D omestici patres equitum se peditum, qui nostrae aulae videntur iugiter excubare. His Praepositus

vocabatur Comes Domesticorum ut insta hoc cap. sitius ex Comite Domesticorum dc insta hoc lib. cap. 9. Eodem impore Custinus Domesticorum Comes. .

Vse ρο modum Augustus dum in campo t artio , pro tribunali re sidens contionaretur ad populum . Occylla Buccellarim Etu ex adυerso veniens γm gladioperfodit. Vesentiri: ianus junior dum pro tribunali oraret ad populum , serro occisus ab Occylla Buccellario . Et ij in ultionem necis domini sui. Buccellarius est minister, quian epulis domino miscet poculum , vel ministrat panem & alia edulia , sic dictus 1 Buccella' quae sit gnificat frustulum panis. Tertuli. de Monogam. Et illic planesic dabunt viros Ur uxores, quomodo Buccellas. Augustin. de tempore sermon. ri 6 ille bonus Christianus est, qui pauperibus secundum quod et ires habet argentum porrigit, aut buccellam , Arnob. in psalm. I 7. In illa verba, institit Cost aliam fisum sicut buccellas , o Zal um hoc grandinis memorat Diala. .pidationem, quam panibus fractis er buccellis assimilat. Alia,

Buccellarii sunt custodes corporis , quos privatis cum armis habere non licet I. ult. C. ad Ieg. Iul. de vi public. ubi Cujac. Ait in campo martio, id cst 4n campo ubi censebatur exercitus. Gregor. inst. h. libr. cap. 27. Transacto vero anno, jussit omnem cum apparatu aduenire phalangam , ostensuram in campo

martiosorum armorum nitorem.

Nam cum multa de eis Sulpiti j Alexandri narret Hisoriis. Sulpitiio Alexander scripsit hist. Francorum de quo unicus meminit Gregorius noster.

54쪽

Eo tempore Cenobaldo, Marcomere, o Sunnone Ducibus Franci in Germaniam prorupere. Franci primum Duces habuere ut refert Gregorius ex Sulpitio Alexandro, penes quos tamen regiam auctoritatem suisse colligitur a Cregorio ex eo quod qui primum Duces dicti sunt, alio loco vocantur regales ab eodem auctore. Sunnonis Ducis meminit Ordericus Vitalis libr. Franci Gallis tempore Sunnonis Ducis associati sunt, Romanornm juge de cervice sua viriliter excusso super eos reg

nare coeperunt.

Franci enim Ismulato metu se in remotiores saltus receperant concidibusper extrema si arum procuratis, concaedes sunt se- pes sylvarum vel viarum e praecisis arboribus.munitionis causa contextae ut inst. hoc cap. qui conjunctis arborum truncis

vel conciribus superstantes , , elui e fasti is turrium sagittas

tormento m ritu est dere. Eadem voce usus est Gregorius inst. libr. 3. cap. 28. Et concides magnas fecit in villis illis. Alij concaedes Vcget. libr. 3 cap.22. praecises arboribus vias claudunt quas concaedes vocant. Tacit. i. Annal. Castra in limite locat , frontem ac sergum vallo , latera concaedibus munitus. Ammian.

libr. i6. dissiciles vias, o suapte natura clivosas, concaedibus clausere solerter, arboribus immensi roboris caesis , & idcm eod. libr. sed concaede arborum densa , mndique semitis clausis. Ann-bros de excessi. Satyr. quam doleret in Alpium vallo summam nostra salutis consi ere, lignorumque concaedibus construi mu

ἐισκοπαῖς. Cleomenes hostium impressionem expectans, reliquos

aditus praesidijs fossisνοὴcadibus muniet it. Galmi Abbatis de

oss. Clauso apud Viennam Palatu aedibus Principe Valentiniano se pene infra privati modum redacto, militaro rei cura Francis satellitibus tradita. Ea tempestate Franci summam tenebant in Comitatu Imperatoris , inter eos Arbogastes magister militiae fuit.Ammian libr. 33. Adhibitis Francis , quorum ea tempesDie , in palatio multitudo forebat. Eadem aetato erat & in Palatio schola Gallicanae militiae Symmach. lib. q. cpis .3 . Dudum eam ad scholam Gallicam patitii transatam esse meministi. Fa

55쪽

Notaeo observat.

Cum autem inflerius Codicillis Imperialibus par sitatis, sortitusfuisset. Per codicillos honores deserebantur a Principe Praeter nunc locum Gregor. inst. h. libr. cap. 38. Igitur ab Anistasio Imperatore codicillos de consulatu accepit, di hoc est. quod dignitatum formulas vocat Auson. in Prosest . Burdigalent' s. Vagus per omnes dignitatum formulaου. Tradunt enim multi eosdem de Pannonia fuisse digressos , O primum quidem littora Rheni amnis incoluisse , dehinc transiacIo Rheno, Thoringiam transmeasse, ibi juxta Pagos vel civi tates Eeges Crinitos super se creavisse , de prima d .ut ita dicam nobiliori suorum familia. Franci e Pannonia digressi primum ultra Rheni littus consedere , unde regio illa quae prima corum sedes fuit ultra Rhenum dicta est Francia , ejus

situm observat Hieronym. in vit. Hilarionis. Inter Saxoneso' Alemannos , gens ejus non tam lata quam valida , quae Historicos Germania , nunc vero Francia vocatur. Et haec

est quae posterioribus dicta est Francia orientalis , ad quam pertinet Conc. Triburiensis Can. 39. quem Pontificcs rc- tulere in cap. i. ext. de sponsalib. Postea Franci studio prop. agandi fines superato Rheno Thoringiam occuparunt& Pagos vel civitates viciniores , & Reges Crinitos super se crearunt , Reges Francorum crant Criniti , id est comam alebant & barbam promittebant. Nec hoc peculiare fuisse Regum Francorum certum est , nam & Franci om-ncs crant Criniti , & quod ait Gregorius Francos Reges crinitos super se creasse , eo tantum pertinet ut intelligamus Francos sibi Reges clegisse de gente sua , quod satis probatur sequentibus , cum Francos. Reges sibi creasse de prima & nobiliori suorum familia , idem fuit

habitus Orientalium Ammiam. libr. 3l. .yed orientalis tum ma , novo neque ante viso superavit eventu, ex ea enIm

transtus quidam , nudus omnia praeter pubem , subraucum crlugubre strepens , educto pugione agmini se medio Gothorum in eruit &c. Hieronym. in in vit. Malent ecce subito equo. rum camelorumque fessores Ismaelitae irruunt , crinitis vitta. isque capitibus, &c. m or in Consularibus legimus Theodomerem Regem

56쪽

In Gregor. Turon. Lilr. II. 43

ancorum filium R. eris quondam ct Asilam matrem, gladio interfectos. Gregorius Historiam priorum Regum

Francorum petijt tum ex Renato Frigerido , &. Sulpitio Alexandro, quorum ne nomen quidem alibi superest , cum ex Consularibus. Consularia sunt Fasti consulares quorum fide & auctoritate saepius usi sunt veteres scriptores Augustin libr. contr. Donatistas post. collat. Sicut autem ordo Consulum ostendit, quem tunc 'nsiderare angusti a temporum

non sineba me enim praesto erant libelli qui consulares

vocantur I iis donsularibus adscribebantur nomina bene- meritorum Republica , & clariorum virorum M. Tuli. ad Brutum cpist. 13. Ego enim D. Bruto liberato , cum laetissimus isti civitati dies' iluxisset , idemque casu Bruti natalis esset , decremit ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur , , eoque sum majorum exempla secutus qui hunc honorem mulieri Laurentiae tribuerunt, cui vos Pontisces ad aram in Velabro facere soletis. Ferunt etiam tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum ingente sua Regem Francorum fuisse , qui apud Dissargum castrum habitabat quod est in termino Thoringorum. Is est Clodio , cui cognomen Comatus Rex Francorum qui fertur successisse Faramundo , de quo prorsus silet Gregorius. Clodionem Faramundi filium & successbrem memorat Sigeberi. ad ania. 43o. Clodius filius Pharamundi Rex Crinitus regnat super Francos annis 18. Ex hoc Franci Crinitos Reges habere coeperunt , Clodionis Regia fuit apud Diopargum castrum quod locatur in finibus Toringorum quibus tunc continebatur ditio cis Rhenana Francorum. In his autem partibus, id est ad meridionalem plagam habitabant Romani vosque Ligerim vium, ultra Ligerim vero Gothi dominabant. Talis crat status Galliarum ea tempestate,Gothi cum Gallia Narbonensi obtinebant Aquitaniam quς pertinebat usque adLigcrim ex divisionc Galliaru facta ab Aligusto q utim sectati sunt Orosius lib. s.cap. a.& Aimoin. lib.I.cap 4.ultra Ligerim habitabant Romani id est Prouinciales qui adhuc parebant imperio Romano ; sic dicti omnes Provinciales qui erant in orbe Romano.Auctor quaest.utriusqVestament. c.IOI.

57쪽

Cap.

Cap.

6 Nota observat. Nam quia Romani regnum habent, Hispani o Galli or Afri, se

rateri subjecti eis , sub eorum nomine Romani vocantur. Conc. Narbonens sub Re redo, in cuiuscumque domo Gothi Romani fuerint inventi. Et idem Augustin. Homil. 3o. omnes enim Romani Romanum regnum possident, quamvis in eo non omnes re nent , sed caeteris regnantibus pareant. Belgiuae partem quae declinabat ad Rhenum Franci recens partam occupabant. surgundiones quoque Arrianorum sectam sequentes habitabant trans Rhodanum qui adiicei civitati Lug et Q. Burgundiones crant Arriani & tenebant quartam partem qua Rhodanus fluit, cujus erat Lugdunum. Si n. libr. I. epist. 7 qua notat Chilpericum Burgundionum Regem, quandiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit.Regni Burgundionum finibus ctiam Massiliensis Provincia continebatur Gregor. inst. h. libr. cap. 3a. Tunc Gundo Mus o Godegislus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararim cum MahIliense Provincia reiinebant. Hujus rcgni caput crat Vienna ut dieat Gregorius cod. cap. densitas vero obtenta actoria, promissa Chlodoveo aliqua parte Regni sui cum pace discessit , men- namque triumphans, tamquams jam totum possideret regnum ingreditur.

Sed haec generatis fanaticis semper cultibus 'visa est obsequium praebuisse , nec presui agnovere Deum sbique flvarum atque

aquarum , avium besiarumque se aliorum quoque elementorum finxere formas. Franci ante Clodoveum Ethnicae superstitionis erroribus tenebantur, arbores & sontes quasi res sacras colebant &pro dijs habebant hujus supcrstitionis reliquias sustulit Conc. Antisiodorens can. 3. Nox licet compensas in domibus propriss , nec vigilias in fesivitatibus sanctorum facere, vel interientes aut arbores , vel ad fontes vota exoluere: Fanatici sui it sacrisiculi, & cultores idolorum. Augustin. de Genes ad Iitcr. libr. la. cap. 22. moris enim erat ut ante prandium peractis

sacri cise agitatisque Phanaticis , si qui adolescentes post pran

dium mellent, eo more ludere, nullus prohiberetur de quo plura dixi in Gregor. libr. 3. epist. 7I. Auitus enim unus ex Senatoribus o ut valde mani omes civis Arvernus. Avitus unus ex Senatoribus Arvernis, cx

58쪽

D Gregor. Turon. Libri II. 7

praesecto Praetorio Galliarum a Senatu electus Imperator, Avito Consuli anno quo suscepit Imperium Panegyricus dictus a Sidonio, qui extat inter ejus obera carm. 7. E Senat ribus Gallicanis sepius lecti Consules. Cassiod. a. Var. 3. tigit Romafrequenterfasces de moenibus Gallicanis. Basilicam S. Iuliani Arverni cmartyris cum multis muneribus expetivit. Avitus a Senatu Imperio dejectus & Placentinus Episcopus ordinatus , cum ibi se itutum non crederet, confugit in Arvernos ad basilicam sancti Juliani martyris,quς est apud Brivatensem vicum in finibus Arvernorum , sed in itinere diem obijt. Flagrante Diocletiani persecutione Iulianus martyrium passius est Brivate apud Arvernos, ubi reliquis

ejus summa veneratione coluntur de quo Martyrolog. Rom. 28. Augusti Gregor. noster de glor. martyr. lib. 2. cap. I. &idem inst. libr. Io. cap. 29. Ecce adest Iulianus a Brivate &For. tunat. lib. 7. carm. 4. Privatum Gabalus, Iulianum Arvernus abundans Et Sidon. in Propempl. carm. ult.

Hinc te suscipiet benigna Brivas. Sancti quae fovet ossa Iuliani.

Eius caput transatum Viennam, & conditum in tumulo Ferreoli martyris de quo Sidon. ipse libr. 7. epist. I. Delatusque ad Brivatensem vicum ad pedes ante dim mam ris essepultus , Avitus Brivate sepultus ad pedes Iuliani martyris , votum fidelium erat sepeliri juxta sepulchra martyrum , ut praesentes patronos haberent Augustin. dc cura pro mortuis agenda. Profecto etiam provisus sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus ,non video quae sunt alumenta mortuorum , nisi ad hoc ut dum recolunt υbi sunt posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adjuvandos orando commendent. Constantinus in basilica Apostoloriim , quam Constantinopoli posuerat inter duodecim Apostolorum thecas sepeliri voluit Euseb. de vii. .Constant in. libr. 4. cap. 6o. pari consilio Celsum filiolum Paulinus condidit juxta tumulum martyrum testem ipsum habemus carm. Is . ad Pneuniatium.

Euem Complatensi mandaγimus urbe, propinqui

59쪽

8 Notaem obser Vat.

Conisnctum tumuli fαdere martyribus. Vt de vicino sanctorum sanguine ducat nostras illo purget in igne animas. Brivate vel Brivatensis vicus est locus in finibus Arvernorum celebris Ecclesia S. Iuliani Martyris, quae cit exempta, & immediate subjecta sedi Apostolicae det qua Petr. Cluniacens lib. 6. epist. 28. Bri latensis Ecclesia ivi Apostolico nulti alio Episcopa mediante subjecta, juxta propriae institutionis morem , magna nobilis diu permansit &c. Brivatenses Canonici Comites dicuntur, propter Brivatentem Comitatum, qui e donatione unitus est Ecclesiae Private vulgo Erioude. Coepit filias eorum pro detrahere, Chil dericus regn0 pulsus , quod filias primoriam stupro detraheret, id cst infamaret, puella stupro detrahitur & quasi minuitur quia confunditur. Statius Thebaid. libr. 2. Tacitae subit illa supremus Virginitatis amor, primaeque modestia culpae . Confundit vultus Eademque locutione usus est G rcgorius inst. libr. 4. cap. i3. de Chramno ita visitas Senatorum dans praedonibusaeisdem vi detrahi juberet Idem cod. lib. cap 38. Albinus de sede exiliens, adprehensum Archidiaconum detrahit pugnis calcibusque caedit, ct custodia carcerali coarctat Idem lib. p. cap. 27. Elfacta nocte, crapulatu i vino mist pueros , ut detrahentes puellulam , eam. thoro ejus adscirent. Testatur presbyter Paulinus dicens s enim hos *ideas dignos domino Sacerdotes , vel Exuperium Tolosae, vel Simplicium Vienna , vel Amandum Burde lae , vel Diogenianum Albigae , vel Dynamium Ecolismae , vel Venerandum Arvernis , vel Alethium Cadurcis , vel nunc Pegasium Petrocoriis, ut cumque se habenisecuti mala, videbis profecto dignissimos totius fisi, religionisque custodes. Paulinus adhuc presbyter , postea Nolanus Episcopus scripsit epistolam, cujus fragmentum extat tantum apud Gregorium hoc loco , in quo meminit clariorum Episcoporum Galliae hujus aetatis , quos inter sucre Exuperius Tolosanus Episcopus. Hunc Gnctitatis laude & studio in in pauperes commendat Hieronym. epist. ad Rusticum , ad Furiam

60쪽

ruriam dc Ageruchiam, eidem dicavit commentarium in Zachariam. Ad Simplicium Viennensem & Amandum Burdega. lensem Episcopum extant epistolae Sidonii ,&ipsius Paulini. istane autem facto , processio solemnitatis , funeris ejus obsequium fuit. Venerandus Arvernensis Episcopus dictu obiit, Dominici natalis vigilia , postera die solemni funere clatus, α hoc est quod voluit dicere Gregorius processionem solem- .nitatis id est solemnem processionem quae de more indicta erat in honorem nativitatis Christi, fuisse conversam in obsequium funeris Episcopalis. Dies processitonis dicitur dies solemnis quia in eo solemnis lita seu processio solet celebrari

Auctor quaest. utriusque testam. cap. Ia7. Et Christiano cum uxore sua condienire aliquando licet , aliquando vero non licet, propter diem enim processionis aliquando non licet conterire. Natalem domini praecedit vigilia, vigilia non sine jejunio cap. quaesivit g. festum de V.S. Auctor sermon. ad fratr. in crom. de nativ. B. Ioann. serm. 23. Haec autem festivitas nonsolum apud

fideles ,sed apud infideles rigiliam habet, quia o dum ieiunamus vigiliam nuncupamus. & non sine processione Sidon. s. epist. II. conveneramus ad sancti Iusti seputarum pro- cesto fuerat antelucana , solemnitas anniversaria , cnituperacto vigiliarum. Gregor. Tur. de mirac. D. Martin. libr.

a. cap. a . nam cum in venerabili Dominicae nativitatis no-

cte sacrosanctis deducta excubi s proce nies de Ecclesia ad bai licum sancti ire dissonoremus , &c. Omnis populus cuncta intentione postposita, clamavit dignum acjustum esse. In electione & ordinationc Episcoporum populus calculi causa acclamare λlebat Dignus & Justus est, ut in ordinatione Evodij quem Augustinus sibi succcsibrem designavit acclamatum est a plebe , Dirnus se Iustus es, Deo gratias , Christo laudes, exaudi Christe, Augustino vita, ut patet ex ipsis gestis ordinationis quae extant apud Augustin epist.

Iio. quem morem notat Ambrosius de dignit.Sacerdotal. cap. s. Et homines, e indocti , in ordinationisus eorum clamant , o dicunt dignus: iusius, &c.

Fenestras in altario triginta duas. Perpetuus Turonensis Episcopus aedificavit basilicam S Martini extra muros civita

SEARCH

MENU NAVIGATION