Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 3

발행: 1652년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6 P Ros CEN. VITAE tot amorem dividere sustinebat. Tandem vero ubi Veteramentarium manum restringere animadverti , quum econtra peregrinus ille & serviendi &donandi nullum finem faceret, consilium capio mutandi hospitii , sicqueret i cta illa anicula , proprias mihi aedes atm conduco. Ex illo tempore Peregrinusquam- multo magis me observare , colere , ego Veteramentario medium ostendere digitum. Tandem aperte ei dico, ideo a me domum conductam ut arbitrio meo vivere mihi liceret; eoque rogare me ut in visitandis meis aedibus eam licentiam quam hactenus non sumat. fieri enim posse, ut tam ego, quam uxor aliis rebus simus occupati, atque ita amicis ad nos venientibus vacare nequeamus. Quum ille tonum hujus cantilenae facile intellexisset, ita a me discessit , ut vix umquam postea intra I bli- limen meum pedem intulerit. Firmatio aut inde intcr Peregrinum & me mea m que uxorem coaluit amicitia , quam ille summa prodigalitate stabilire atque alere unice satagebat; in primis vero vel levem benevolentiae significationem appenso quasi auro uxori meae remunerabatur. Solebat ille saepius ad me fam me invitare, atque de ipso pran

dio vel cena sic mos habet Hispa

niae

12쪽

HuMANAE, LIB. III. 7nieae cum mea bona venia ex optimis ferculis aliquot uxori meae domum mi tere : unde nobis postea in mulios dies victus suppetebat. Unum mihi displice- bat quod haec tam palam fierent ut nemo omnium tam obesae naris esset quin facile id quod erat' subolfaceret. Cui enim ego persuaderem, uxorem meam a potente di opulento homine tam magnifice tractatam videnti, nescire me

quamobrem ille id faceret3Sed tacita ho- .minum judicia facile contemnebam, pes .sime me vero habebant, immo quasi cor mihi effodiebant hominum maleferiatorum Voculae, qui a tergo mihi quasi ciconiam pinsentes, & digitis Tauri stagnum effingentes, superbum meum Ve' Cora gestitum quo magnifice me inserebam , ris

spolia esse conjugalis pudicitiae ita mus- D in sabant ut facile exaudire possem. Vah , inquit unus, quam bellis mercimoniis negocia exercet Gusmanus i quam opulentam facit mangoniam i Non vides tu Corneolum illum pulcerrimum pileo ipsius affixum 3 fieri sane potest ut horum obtrectatorum aliqui fortunam meam mihi inviderint : alii Corneolos similes & ipsi gestarint non tamen in se, sed in me viderint. Amator interea noster donis &muneribus totos nos nexu mancipio-

13쪽

8 P RoscEN. VITAEque suos secerat: neque ego me dominum aedium sed ipsum , agnoscebam. Tam hyeme quam aestate res mihi fami- 'iaris crescebat, argentum, monilia, ar ' miliae, & quidquid preciosum s cresce bant supellectilia, aulaea, culcitrae, vestes, stra oulae, vestimenta omnis generis.

Quid multa 3 Magnati alicui his rebus par eram. Sed pessimum erat quod nullos statos haberem reditus, nisi quanini μ tum ille dabat: quod etsi multum erat, pastum sumtibus tamen quos tam domi quam eant. soris faciebamus, tenue erat : qui annu bina ducatorum millia explebant. Si quando hominem totum in amorem dare vellem, Quin tu, inquam, mea Gratia, fides sumis, ac patroni nostri bene meriti aures animumque permul- . ces 3 sie illa Meh tangens, vocemque applicans, hominem magis magisque amore accendebat: interim vero dili- Aetii, genissime cavebat ne quidquam vel faceret vel praeserret quo conscientiam meam prodendi & offensam aliquam significandi necessitaem mihi impone-Tet. Nemo erat nostrum cui non secreta ista seu Cybeles seu Cereris paterenis nemo etiam erat qui non alteri persua-um vellet se nihil eorum scire. Certe de his ne gry quidem inter nos. Mansuetum ego di patiens eram animal. si domum

14쪽

HuM ANAE, L et B III. smum rediens ostium classim inveni Dsem, ne plusans quidem alio divertebam , ne scilicet praesentia mea aliis esset molesta 3 si apertum, ingredi nihil pensi habebam , quod absolutis mysteriis,uutilaaria tantum quae arbitrum patiuntur, tractari animadverterem.

Jam in felicitatis portu quid enim

aliud quaereret aut somniaret homo voluptatibus unicb deditus,omnisque virtutis oblitus in navigare mihi videbar rquum ecce subito mutant venti, & e portu in periculosum & calamitosummare me reserunt. Et sane fieri non posisse existimo ut quisquam in eodem, quotum ego mari navigans, atroces tempestates adeoque ipsum naufragium evrtet. Fama tantae tam venustatis quam

amabilitatis per totam urbem excitati etiam Magnates & e Nobilitate praecipui aedibus nostris obambulare, fenestra,ostium observare , amicitiam meam ambire: quae res misere amantis animo gravissimum vulnus inflixit, quamvis illorum consuetudin m ego diligenter Vitarem. Quum ego rivales sibi partos videret,multo effusioti liberalitate dona in nos congerebat, nec muneribus ullum ponebat modum: sed animadvertens tandem iis quibus amor conciliatur & reti . . netur rebus pari a se cum tantis magna- Aa 6 tu

15쪽

eias

Io . PRO sc EN. V a Tretariis tibus facere non posse, paullatim quasi ultro subducere sese coepit. Et sane amoris de turpitudine nihil dicam, tam sumtuosi finis alius esse non poterat quam poenitentia. Equidem tam corrupto non fui judicio quin res plane absurda & ab omni ratione aliena mihi visa suerit, amicae vel scorto potius aggerere aurum quasi corbibus, vilem interim Dei nomine stipem petenti denegare: quod saepius facere ipsum vidi. sed meritam nemo nostrum effugit poenam. Ego Ec uxor ut ditesceremus, bona illius amatoris non tam arrodebamus quam devorabamus.& ille quidem in dies fiebat pauperior, nos tamen ne num ulo quidem ditiores. Fugiebat ille, succedebant alii,quato potentiores tanto rebus nostris inutiliores. Hi enim tales etiam quum beneficium M accipiunt, dare sibi videntur. Plumbeas erilis. iras gerunt, sed pluma levior apud eos est gratia. Quid cum talibus agas, quorum . preces etiam sunt imperiaZquorum amicitia non tam honori tibi qua damno sit ZApage hominum hoc genufl Mihi non semel talem e visitatoribus aliquem hoc. modo alloqui lubebat: Quid tibi, domine, debeo S Cur in domu meam venisΤCur rebus alienis abuteris: in qua re me juva.3 ubi mihi prodes t Cur vis ut omnia prO-' mittenti,nihil tamen danti, nihil grati fiet

16쪽

HuMANAE, Lis. III ii canti ego operibus, verbis, atque etiam cogitationibus serviai Quid multis3Tam damnosa mihi fuit prurientium Magnatum familiaritas, ut ad egestatem; tam superba illorum licentia , ut in magistratus potestatem brevi devenerim. Quidam e-nium AEdilium, ab emissariis quid ageretur domi meae edoctus, ut, velut HS sopicus ille leo praedam speratam solus sibi ser-Varet, me cum uxore ad se trahi jusserat, composito ad severitatem vultu utrm-que acriter increpans. Ego quid ageretur Mali subodoratus simplicem me fingo, omni- Magia um quae dicerentur ignarum. Placuit illi mea excusatio : statimque duabus positis sellis assidete sibi jubet. Tum cujas

essem rogat. Hispali natum me audiens, Oh, inquit, Hispaline tu natus es civit

te totius orbis praeclarissima 3 Inde in urbis laudem digressus, pleraque ejus

ornamenta memoriter enumerabat. At

audito patris mei nomine, eum notissumum sibi aiebat, quin etiam in lite quadam se patronum ipsi adsuisse victoriamque obtinuisse praedicabat: alia tam multa addens, ut nihil aliud esset reliquum

quam ut se cognatum, aut etiam patrem meum profiteretur. Audiebam haec ego magna cum admiratione, nec tamen sine stomacbo sic apud animum meum ratiocinabar: Deum immortalem, quam

17쪽

omnia Iicera

sibi

magnam erim

P Ros EN. VITAE imperiosi sunt Magistratust quam arrogantes & superbit Nihil certe est, quod non licere sibi putent. Tum mihi in mentem venit cujusdam Judicis , qui

quum in ceteris rebus partes muneris tui fideliter expleret, una tamen in Ie peccabat quod erga muliebre genus nimis comis esset Jc humanus , eoque frequenter ad libidines suas abutebatur. De quo reprehensus, Atqui ait, evolvat Instructionem mihi datam quisquis vult ; si vel verbulum in ea de castitate servanda repererit, poenas dare non recuso. Scilicet tale hominum genus licitum sibi putant, quidquid e presse non est prohibitum di etiamsi id ad aliorum pertineat injuriam. Novi Judicem, qui quum inter multas alias pauperculae cujusdam viduae filiae vim intulisset, de injuria conquerenti marti, di filiae honorem perditum exprobranti,numulum unum & alterum dedit, jussi que uti emtis aliquot candelis quod amissum dixeratγdiligenter quaererer. Equidem vix apud me sum , quum ejus modi res fieri & video & audio. Sed affrem. Jussit me Judex domum ire, prolixe oblatis omnis humanitatis ossiciis. Paucos post dies nihil tale nobis cogitantibus idem Iudex dum pro more noctu uibem lustrat, ex inopinato supervenit

18쪽

ΗuMANAE, LIB. IIT. 13 venit, ostiumque pulsans, potum aquae frigidae erat enim media aestas) poscit. Ego de siti conjecturam faciens, propere ad eum descendo. ut mecum ascenderet rogo. Quod quum non gravatefecisset, sellam poni, & de bellariis seu conditis fructibus promi aliquid iubeo. quibus delibatis, frigidam ille hausit.

Sermonem inde exorius, ait, per urbem obambulando se defatigatum eaque nocte multas sormosas sibi visas mulieres ssed ex omnibus nullam uxori meae comparandam. Inprimis vocem ejus celebrari. Jubeo ego Gratiae meae testudinem sumere, vocemque fidibus applicare. Obstupescens ille quum iamdiu nihil suavius sibi auditum , nullum pulcrius spectaculum visum peierasset, utrique amanter valedicit, me vero ut saepius ad se viserem humanissime invitat. Sane tanti tamque potentis viri am citia nobis nequaquam respuenda videbatur, ut quae nostrae fragilitati & si qui incidissent erroribus valde posset esserutilis : eoque saepius ad eum officii causa, comeabam. Hinc factum ut Zie quodam mihi nihil minus cogitanti mentionem injiceret, quae cum pater meo ipsi intercesserat amicitae at uxoris meae amicitiam ille quaerebat) cujus respecta lubens meritoque mihi gratum esset f A a G u-

19쪽

cturus:simulque nescio quod famelicum tabellionis munus offert. Excuso metamquam imperitum & inhabilem di sed illo nihil remittente ut indignatione ejus - evitarem. collum jugo subdere coactus sum. Erat vero tam lucrosum illud meum munus, ut omnis ejus proventus vix, ac ne vix quidem unius prandii sumtui satis fuisset. Videbam me measque res &spes omnes perditas: mussandum tamen erat. Tanto vero indignius mihi facinus

vi sum erat ,, quod pro injuria quid

enim aliud tale beneficium ) gratiae erant agendae, ferendi hominis superciliosi mores, claudenda domus mea omnibus aliis, soli fortunarum mearum architecto, scilicet, aperienda. Jam in dies atterebatur res mea familiaris : vendebantur supellectilia, ut esset sumtus in cibum. Indignissime haec serebat uxor ea, & victui liberaliori & vitae liberiori assueta : ab suidam existimans multam subjectionem & paucam provisionem: eoque subduc cie se ac omnia caussari coepit , ut consuetudinem imo etiam aspectum eius vitaret. Id ille agi sentiens, statim & ipse beneficium suum revo-Meὐc a candum sibi censuit,meque rationes administrationis meae reddere iussit, quae ejusmodi fuerunt ut non modo nihil lucri, verum etiam multum damni secisse

20쪽

HuM AN IE, L a B. III. rs me deprehenderim : nec dubium erat, si diutius in pice illa haesissem, quin rem omnem familiarem fuissem iugulaturus. Sed 9 in ratum hominem l Tantum ut nos pedibus suis advolutos & suppliciter

deprecantes videret, aut suum ipse dolorem ulcisceretur, urbe etiam proscribinos curavit. Equidem tum mecum sic ratiocinabar: Potens iste homo id vult, ut & voluptatem & utilitatem a me

meisque capiat,atque ego id ipsum quod multa cum ignominia & probro de molestiis & laboribus nihil dicam ) acquisiveram, in suas impendam voluptates: interim illos ipsos acquirendi modos mihi praecidit, dum solus Gratiae meae amoribus potiri , nihil tamen dare vult. Sed non sic erit. Unum eruit ipse mihi oculum , ego duos ipsi. Faxo sane ut ubi te& spe frustratum se senserit, amores suos ο αλο- frustra postea requirat. Sed quid 3 Illa μ' ipsa proscriptio percommode mihi accidebat, instante jam tempore quo credi- .

toribus meis, quibuscum transegeram , solvendum erat. Quum ergo certis int tim indiciis accepissem matrem meam

adhuc in vivis esse, Hispalim mihi quam

minimo strepitu commigrandum statui, statimque ad iter me accinxi.

SEARCH

MENU NAVIGATION