Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 3

발행: 1652년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

26 P RoscEN. VIT)gtentust sed frustra hactenus laboravi,

quum omnes a pannositate mea ac parpertate abhorreant. Fateor non defuturas mihi rationes quibus etiam plus quam necessaria acquiram di sed Deus . nunquam si verit ut animum ego malis

artibus applicem l quin potius statutum est mihi fame prius emori quam quid

quam contra divinam Majestatem, aut quod in meam redundare possit ignominiam, perpetrare. Mane hospitio meo egressus, ut operis aliquid quaererem, media in via crumenam hanc reperirquam inspicere satagens , quamprimum auri & argenti fulgor oculis meis objectus suit, humanae fragilitatis memor , valide restrinxi: & quia nihil magis opto quam ut vero domino redda

tur, ad vestram Paternitatem eam deferre visum est , ut proxima Dominica publice facto praeconio, is inquiratur. Bonus ille & Religiosus vir quum me audisset, tamque heroicum & a vestitu meo plane dissentaneum facinus vidis.set, inspecta crumena, O te beatum, inquit, mi frateri Est vero ut Deo summas agas gratias, qui gratiae suae radiis

ita animum tuum collustravit ut intellecta humanarum rerum fragilitate, nihil magis caveas quam ne conscientiam

tuam macules. Tu mihi crede, ille qui

32쪽

Η uM AF Z. LI B. III. 27 tam bonum & generosum tibi inspiravit animum, etiam reliqua ad vitam necessaria non denegabit. Magnum est

quod jam facis, & quod perdito hoc saeculo paucissimi facturi sint. fgol faxo quod mei erit ossicii: tu post eos dies

quibus praeconium fecero, ad me redibis. Quo animo, quo corde haec me audisse cogitatis, & boni hominis sanctam simplicitatem, & extremam meam versutiam ac malitiam animo considerantem3quam ut tanto melius abscon

derem, illachrymatus sum: nec minus bonus ille Religiosus mecum lachrymas fundere coepit. Sic est : Quisque ut habet mores ita de aliis iudicat. Sequenti Dominica , in quam etiam Festum omnium Sanctoruiet inciderat, bonus ille Pater magnam concionis partem de me meoque heroico facto consumsit, tanto admitabilius esse dictitans quanto majorem meam inopiam coram ipse vidisset. Hinc multi ultro ad praedictum Patrem venerunt, stipem quam mihi elargiretur,liberaliter porrigentes. Postero die accedit ad eum mater mea, di demonstratis omnibus signis, ait suam illam esse crumenam : quam bonus Religiosus, deprehensis veris indiciis , non gravate illi reddidit , pro me tamen intercessit ut decem regales mihi B b tam

33쪽

as P R os C EN. V I T IEtamquam Herculi, quem deXtrum scilicet habueram , consecrarentur. Recuperata crumena, ita ut ne acicula quidem nam & harum aliquammultas chartae involutas, ut a muliere esse tanto magis fieret verisimile, inserueram deesset, post biduum ad Concio natore virtutum mearum buccinatorem redeo, videoque tantum vestium acervum meum in usum congestum ut ad decemnium uni mihi satis futurae fuissent: nec regales illos modo, sed & plures alios ex eleemosynis collectos accipio : quin etiam bonus ille Pater jussit ut post dies aliquot ad se redirem, ut qui conditionem non aspernendam mihi invenisset.

Co P UT III.

Go manus nobilis, seminae semetistitist addicit, X ob surta

ad remos damnatur. Q Uaerenti mihi quaenam illa esset

conditio , meque excusanti quod, ignotus utpote, neminem haberem qui pro me, quod fieri solet, sponderet, Ille, Curam hanc, inquit, mihi relinques tu eas tantum quas in te sitas arbitror artes , fidem & diligentiam ad hoc munus adsiet. Accipis conditionem, ut quam

34쪽

ΗuMANAE, LIB. III. 29 quam rebus meis restaurandis commodissimam arbitrarer . O quanta vis est consuetudinis i Ajunt Eam alteram esse Naturam: sed ego multo potentiorem

judico, utpote quae plerumque ipsam

quoque Naturam Vincat, certe corrumpat. Quod si consuetudo seu usus cum veritate conjungatur, nihil eo , nisi ipse Deus, est potentius. Quid miserum se ridi pastorem in desertis campis, in prosun- seudis vallibus, in montium fastgiis contra

Omnes coeli injurias obdurat 3 usus .Quid ferocissima domat animantia Z usus: quem tempus tandem non confirmat modo, sed etiam in ipsam vertit Naturam , immo , ut dixi, ipsi Rationi tanquam tyrannum imponit, ut non quod illa dictat, sed quod hic jubet, faciamus. Expertus loquor. Negotiis nobilis seminae , cujus vir in Indiis agebat, tra- .ctandis admotus, mirum est quamber vitempore omnes quibus institores utuntur artes perdidicerim : ut qui jam ante in similibus essem valde exercitus. Quos viam ego modos augendi mercibus precium malo-

non excogitavi Z quam diligenter feneri seu usuris incubui 3 Jocus erat per ani mam meam , per Deum ipsum pejerare , si quando emtores accesserant: hoc vel illud mercimonium pluris mihi constitisse quam indicarim , ne teruncium

35쪽

so P Ros CEN. VITAE quidem me lucrifacere. opus mihi esse praesenti pecunia r eoque me tam vili precio addicere : Brevi res meas ad fundum redituras si aliis idem velim facere: multaque alia addens ad fidem per juriis meis conciliandam 3 quum intelim

non nescirem immanes esse quas exercebam usuras r ut nisi numus unus ,

quamvis natura sua sterilis , alterum mihi pareret, operam & oleum perdidisse mihi viderer. Ut vero omnibus idem facerem verae meae pietatis & bonae conscientiae , ut qui lucrum quidem non aspernari, animae tamen salutem multo potiorem habere studerem: quotidie magnum numerum pauperum ad fores nostras confluere, & per horam

unam aut alteram stare ibi passus , singulis postea exilem admodum stipem largiebar : non alium in finem quam ut alii postea tanto facilius mihi, tantae religionis, scilicet , homini res suas

crederent, numquam reddendas . Nec vero beneficus erga eos eram qui maxime

digni erant eleemosyna, sed potissimum erga eos quos iis apud quos insinuare

me volebam, laudes meas depraedicaturos sciebam. Et quia natura timidus eram , injurias omnes ob Dei amorem , ut videri volebam, condonabam. Jejunabam frequenter, ut tem- Perans

36쪽

Η u M A N IT , L et B. .III. 3Iperans viderer, & meis sumtibus parcerem : ac si de alieno ageretur corio , lupus eram. Ajunt certe, hoc nationis nostrae vitium esse ut de nostris parces, de alienis liberales admodum simus. In templis eram assiduus, rosario, libello instructus. Obibam hospitalia,

obibam carceres, dc stipe quidem tenui, multis tamen verbis egentes di afflictos solabar. Quid multa nullum erat pietatis exercitium quo non ad malitiam& fraudes meas abuterer. Haec enim omnia agebam, ut alii tanto facilius mihi res suas crederent. Recte ergo faciunt qui Fronti fidem habendam negant.

His moribus neque enim illa cor mihi inspicere poterat) quum me apud nO- ῶρυ- bilem illam feminam insinuassem , bre- ruinqua vi totius quasi rei familiaris atque ipsius etiam familiae cura in me translata fuit. 'Jam ego non ut famulus seu minister. sed ut cognatus, ac pene ut filius tractabar. Magnas Deo gratias, agente matrona quod me talem sibi suisque

. rebus curatorem obiecisset. Inter sermones rogabat illa me nonnunquam ut mariti sui salutem Deo prccibus commendarem:ad quae ego tam tenere, tam pathetice respondebam , ut tota in

lachrymas solveretur di quum interim Bb 3 non

37쪽

Paret

non modo fortunis ipsius, sed familia quoque abuterer. Erat inter domesticos serva ego initio liberam credideram moribus plane mihi similis. Quia vero hispis Similis simili gaudet, ita illa statiui se-mbes,. se mihi applicuit, ut a cubiculo meo abigi non posset: uterque tamen interim sic surta nostra celabamus ut nec matronae nec cuiquam domesticorum quidquam sub oleret. Abundabat penu meuomne genus bellariis, fructibus conditis, di delicato tam cibo quam potu. Linea mea supellex, indusia , lintea, nasi ter-gia , aliaque talia ita nitebant, ita candebant, ita sarta conservabantur,ut melius non possent. Et iam numi aliquando subministrabantur. Mihi quidem fa- cile erat conjicere unde illi essent; simu- labam tamen me nescire : adeoque ut tanto artius illam mihi devincirem, alo, me illam amare unice, idque ante omnia propediem velle agere ut in libertatem vindicarem, spe quoque facta matrimonii: quum apud me statuissem convasatis quas possem rebus novum orbem quaerere, & ultra Garamantas Indos profugere. Jam enim hera de plumari se, immo bonis omnibus everti a me sen-

miuia. tiens, communicato cum uno ex co

gnatis suis consilio, manum mihi injici reddendi rationes necessitate imponi iusse-

celari

38쪽

ΗuMANAE, LIB. III. 33jusserat; vultu interim & manibus ad solitam humanitate ita compositis ut tale quid ne suspicarer quidem. Quum ergo die quodam negocii caussa prodiissem , ex inopinato apprehendunt me ad id appositi lictores, & in carcerem abducunt. Quid mihi tum animi fuisse putatis 3 Dis. Illud maxime anxium me habebat quod scientια. nescirem cujus hoc iussu factum esset. Veniebant mihi in mentem facinora in Italia , Madrili ,& ubi non 3 commissa.

Cubiculum interea meum perlustratur, aperiuntur cistae, excutiuntur omnes

anguli , sed paullo minus nihilo ex

omnibus herae fortunis apparet. Prudens sane feceram, qui res omnes ad matrem meam extra omnem sere hominum notitiam in solitudine quassi viventem conoessissem. Veniunt ad me in carcerem serae procuratores , rogant ubi numisint aliaque herae bona, quid illis factum. Reddo ego rationes tales quales, nego penes me quidquam esse ex omnibus herae fortunis. Accusor multo gravius; inquiritur diligentius: sed apparent rationes, amentum Mittit hera ad Religiosum illii cujus commendatione me illa in familiam suam receperat; rem que omnem exponi iubet. Ille prudens & sanctus, me inauditum reum pronun

claret noluit. Venit post & ipse ad me in

39쪽

34 PRosc EN. VIT IEcarcerem: quaerit quid rei sit: verumne illud cujus hera & cognati me insimul -- rent. Perfrictissima fronte nego omnia: calumniis & insidiis me circumventum. lamentor sed sperare me Deum non minus quam Josephi &Susannae caussisam meam acturum : lubenter interi nafateri ob multa alia peccata hanc poenam mihi a Deo justissime inflictam ,

quam etiam tamquam a manu & pate

nis is no animo profectam , patienter ferrepitiis is Velim. Anceps nesciensque quid tota parditis. de hac re statueret bonus Pater , debiliori tamen parti, quoad liqueret, favendum censuit , verbisque solatii plenis caussam meam curae sibi fore, promisit: statimque a me digressus, Actuarium adiit , rogavitque ne innocentem me opprimi pateretur. Simplicitatem hominis ille ridens narrat quae interea de me, . meis fraudibus &furtis comperta essent: unde bonus ille quasi attonitus candide vicissim ei aperit quibus modis ego me apud se insinuassem. Rem totam audiens Actuarius jam multo notiora malitiae meae

vestigia deprehendit , tantaque indignatione exarsit, quod tam sancto virotam turpiter imposuissem , ut si ipsus in me habuisset potestatem , statim me in furcam acturus fuerit. Inde capitalium

40쪽

HuM AN IE, L I B. III. Is

rerum quaestori rem omnem narrat, immo scriptam quoque sua manu exhibet, non aliter ac si rem ipsius atque existimationem atrocissime laesissem , aut patrem quoque occidissem. Ex quo Asino factum ut carceris custodi me in obscurum antrum includere mandatum fuerit. Miserum me si dies ille omni argen- nerito carenti mihi supervenisseti Habebam sane & crumenam bene instructam, de vestes non pauco auro & argento sertas, ut qui aliquamdiu iam nihil aliud quam fugam circum spexissem t sed ,

crede mihi, ignis est carcer, omnia amburens , omnia consumens & in suam substantiam vertens. Concluduntur ibi una innocentes dc rei r nemo tamen omnium est qui reus sibi videatur. Ut paucis dicam: si inter vivos ullum sit infernum , carcer est istud infernum , aut ad minus, Purgatorium. Intellecta captivitate mea , contubernalis , illa quam tam ex herae bonis quam de suo etiam tam liberalem erga

me fuisse supra dixi , quotidie quidquid necessarium mihi erat mittebat, non aliter ac si coelum manna in me plueret. Ubi autem ad remos me damnatum audivit, summo dolore percussa , eius indicem sequentem epist iam ad me misit.

SEARCH

MENU NAVIGATION