Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 3

발행: 1652년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

; 3 P Ros CEN. VITAE Cor meum mellitissimum , anime mi , jam , ut audio , ad remos damnate. Epistilis Has litteras non ad alium finem ini- amica- bo quam ut melancholiam a te abigas &Ν HM. laetus sis. satis enim est quod ego sola contristor, quae post eum diem ex quo captus & in carcerem ductus fuisti, quieta dormivi, quu te sorte pulices, culices, cimices, pediculi quiescere non permiserint. Hodie vero postquam audivi te a

Praetore ad fustuarium'& porro ad remos damnatum esse, dicere non possum quanto dolore fuerim affecta. Utinain Vero tam crudeli Judici no lumbi modo fustibus dolentur,sedcaput quoque frangaturi Sciat bonus ille vir te non Perpetuo in carcere futurum. qui si taciem meam videret, videret quasi parietem continuo lachrymarum imbre lotum. Et quamquam tantae illae fuerint ut prope totum Mundum inundare potuerint , multo tamen copiosiores futurae erant nisi verita essem ne iis funditus submersereri, sicque postea mihi societate tua carendum esset. Latrix harum dicet tibi quot capillos e capite meo evulserim , ubi tam tristem sententiam accepi: simulque dabit viginti Regales, quibus te

genium tuum recreare, meique memo-xiam refricare volo: etsi scio prooemiis, , istis apud te opus non.esse, cui etiam

42쪽

unum momentum quo nonnumquam

ad subdendum ollis ignem 1 te digressa eram, mille anni videbatur. Mitto tibi quoque viridis coloris cingulum, ut cognoscas. spem meam, fore scilicet ut brevi te liberum videam. Quod si tui caussa opus fuerit vendi me, praesto sum : meque tum demum beatam puta- bo. Aiunt contubernalem tuum Sotum male stare, cui lictor fides ita intende rit ut & ipse factus sit Musicus. Male me habet quod tam vilis homuncio tam garvi viro molestiam crearit, & aliquid sorsen dixerit quod & ipsi & aliis nocere

possit. Saluta eum meo immine , quam-Vis eum non norim : Sc de his bellariis aliquid ei communica. Crastino die panes pinsemus: tunc ego tibi placentulam ex oleo conficiam, ad quam socios tuos

sine ullo pudoris metu invitare possis. Mitte mihi lintea squallida, & in singulos dies pura indusia indue . Quia enim te duobus his brachiis amplexari non possum, volo uti servitio tuo defatigen- tur. Matrona nostra iurat se facturam ut patibulo assigaris; quod eius substantiam sis furatus. Sed satis ipsa furata est, dc tu scis cui. Scio te me intelligere. Intelligenti vero pauca. Si Gomesius te visitaverit, noli cum ipso loqui. est enim homo bifrons, & omnium, maxime Bb 6 autem

43쪽

g8 P RoscEN. V I TNautem Bacchi amicus. Sed jam desino non tamen desinam Deum precari ut me tibi teque mihi conservet, teque ex ergastulo illo liberet. Scripsi in tuo cubiculo, una hora ante mediam noctem : quum facies interea tua tamquam praesentis mihi obversaretur. Et hoc quidem non leve erat & malis meis latium & rebus subsidium. Jam

enim ad extrema deveneram , quod mater quoque mea, malum caussae meae

exitum praevidens , quidquam amplius mihi dare recusaret, surreptum sibi

dicens quod habuisset. Sed quidquid

erat , maluit ipsa retinere quam mihi inutiliter impendere. Ad extremum , eodem tempore caussa mea decisa &crumena suit exenterata. Non erat quo corrumperem Actuarium; Judicem habebam iratum, patronum invitum quasi, procuratorem tergiversantem. Τ tus flaceidus & inanis relinquebar non aliter, ac pergularum uVae a vespis eX-

suctae. O quam verum est illud , Tanti fieri quemque quantum habeati cessan: tibus sortunis cessare amicitiam, nempe, Et cum Drtuna statque caditque fides. Ubi rem eo rediisse vidi, sepouta omni verecundia regii mancipii personam agere coepi. Non exigua pars erat mei

Glatii quod Sotum haberem socium r

44쪽

cuius tamen societas paene me perdidit , ut postea audietis.

CAPUT XIV.

Gumanus sitae in triremi exi

cta non minus mirabiles . quam miserabiles casub exponit. T Andem ergo ad centrum quo sem-

per tetenderam, perveni, dignum meis factis exitum sortitus. Age,Rem ς jam sum & miserum mancipium : nihil ergo quod mancipio accidere potest , a iuri me alienum porro putandu . Vixi hactenus more meo: nunc porro vivendii est alieno: deserendi mores stratiotici: cutis contra plagas, manus callo contra labores obdurandae. Risitum quorumdam contubernalium meoru vanitatem,mortem ejusmodi servituti praeferentium. Ego vero sic statuo, qui talia loquuntur nisii plane senes sint adeoque decrepiti, qui jam alterum pedem in cymba Charontis habeant) minime ex animo loqui: aut ignorare quam humanae natullae mors sit horribilis. Equidem si laetum Vita k me fuisse dixero, falsum dixero; gaude- hit e bam tamen, vitam mihi salvam relictam r/M eiusque futuras miserias spe solabar. Nempe qua sata trahunt retrathuntque

45쪽

o P Ros CEN. VITAE sequendum , omnisque fortuna serendo superanda est. Amasia quoque illa etsi

divortium hoc nostrum aegerrime serebat , animum tamen suum ea spe sustentabat fore aliquando ut bona fortuna nos iterum conjungeret s eoque me supra praesentem meam sortem iis omnibus quibus opus habebam ita instruxerat , ut non mancipium sed officiarius aliquis mihi viderer. Cum eo quod ab

illa acceperam, quodque mater clam submiserat peculium brevi tempore auxi , novis captivis, acceptis prius pigneribus , argenti aliquid fenerando, iisdem oleum aliaque queis penu instructum habebam, care vendendo, etiam ea quae incaute custodita erant, sublegendo : quin etiam quaecunque oculi

mei viderant vix erat ut manus meas

effugerent. Sed & novitiis multa ridicula faciebam : candelas accensas calceis eorum affigens , naribus sulphureum admovens fumum , aures junco inserto titillans, ac nihil omnino omittens quod humana excogitare potest malitia. Iis enim locis & apud eos homines noscitur quidem Deus, sed non timetur, multo minus amatur. Videas ibi sentinam flagitiosissimorum hominum, firum , lenonum, homicidarum, raptorum , latronum. quod si quispiam sorte

46쪽

non omnino perditus aut facinorosus eo deveniat, is cogitet a Deo id permissiim ut peccata sua agnoscat, & salutem animae suae curae habeat. Fuit mea aetate leno quidam perjurus, qui accepta mortis sententia, quum custodes chartis pia videret ludentes , compedes & manicas pulistis ferro graves trahens, in pedes erigere u mortasse di spatia aliquot facere coepit. Ro- gantibus custodibus quonam tenderet , Ad vos, inquit, ut tempus vobiscum fallam. Monentibus ut preces ad Deum potius funderet, respondit, se exhausis se quidquid umquam didicisset orationum; nec jam aliud esse quod ageret. mox ad unum : Tu chartas bene misce,& ex ordine omnibus distribue. Et ad

alium conversus,Tu vinum apporta quo

molestiam hanc exstinguam. Quum ille nimis serum esse dixisset, Proximae, inquit, tabernae fores pulsa, & dic a me peti, verbum sat erit. Ita me Christus amet ut quis negotii hujus finis suturus sit ignoro. Ita sane est. Multibia desipiunt ut etiam quum ad patibulum profici scendum est, capillos & barbam to deri sibi jubeant: quasi inde tantoni- . tidiores ad coelum evolaturi. Tandem concatenati a regio quodam Commisistrio per praecipuas urbis plateas Hispa- li educimur , magna passim concur-

Tente

47쪽

a P Ros CEN. VITAErente hominum multitudine , & mulis bri sexu fortunam nostram commiserante. O si vidissent qui ante nos videranti Ex leonibus agnos fassos jurassent. Mihi nulla res majori fuit dolori, quam

quod mater mea mei ut nunquam nati

plane fuerit oblita. Quod si ipsa in tali

statu aspicere me non sustinuisset, numquid tamen aequum fuerat ut ex iis quae ad ipsam congesseram bonis vel tenue mihi viaticum largiretur 3 Sed fortunam sequitur fides, etiam inter parentes & liberos. Multa ego inter viam animo meo considerabam ; in primis autem futura vitae meae ratio oculis obversabatur. Paucorum dierum itinere ad pagum quemdam Teste nomine pervenimus, ibique pernoctaviamus. Mane egressi videmus rusticum juvenem porcellorum a lacte adhuc recentium gregem versus civitatem ad forum agentem. Capto consilio, aciem quasi in mediae lunae formam disponimus, non aliter ac si nobis iam cum Turcia classe confligendum esset 3 cornua deinde ita claudimus atque adducimus ut totum gregem includeremus . nec mora. ad praedam, quasi capta urbe, properamus frustrρque vociferante & quiritante rustico singuli pinguem asportamus porcellum. Adit ille Commissarium

48쪽

HuM AN AE , L I B. III. 43rium, obtestatur ut rapinam restitui iubeat. negat ille in potestate sua id esse sibi de re tota nihil constare consilio enim nostro intellecto longius a nobis discesserat) leberi de nos esse nudiores: quibus si forte Deus praedae quid obiecerit , nolle id se nobis eripere. Ad tabernam ubi venimus quieturi paulisper dum meridiei aestus deferveret, viresque potu ac cibo restituturi , jubet. Commissarius quamvis bello non interfuisset , praedam tamen nobiscum partiturus ut unus de porcellis illis sibi assaretur. Magnus inde inter nos ortus tumultus , qum quisque suum . sibi servare satagit. Occasionem hanc

insinuandi me captans, accedo hominem, ultro praedam meam offero : addo praeterea iam ab adolescentia me culinariae artis non esse imperitum. quod si

compedes mihi demi iubeat quod sine periculo fieri possit, .siquidem diligenti custodia essemus circumsepti ) velle

me ejusmodi ferculum apparare quod ipsum Jovis cerebrum saperet. Laudat ille animum meum , demtisque compedibus , addito custode, iubet artis meae periculii faceret. Etsi vero vix quidquam in loco illo ad manum esset quo cibum facerem sapidiorem pristina tamen mea usus peritia , porcellum ita apparavi,

49쪽

cavete

viato res.

4 P Ros CEN. VI TITravi , talique condivi embammate ut digitos ille sibi praesingeret. Venerant

interim in diversorium viatores aliqui, quibus valde molestum erat quod in nos incidissent: ut qui vix salvis auribus a nobis evasuros se non frustra timebant.Invitat illos humaniter ad se Commissarius, & in eadem mensa assidere

iubet: quod quidem illi non inviti fecerunt. Eorum unus sarcinulam in qua caseum, panem & carnium aliquid portabat, infra mensam pedibus su is apponit, dc depromto inde quantum volebat edulio comessatur.video juxta aliam sacrinulam ex eo genere quas Valigias Vocant: ratus in ea aliquid amplius inesse quod usibus meis valde futurum esset commodum. Adstans inde ad heri ministerium' , polubrum aqua frigida plenum refrigerando potui sub ipsam

quoque mensam pono , cultelloque in sinistram manicam abscondito , dum frequenter lagenam ex aquali depromens, me inclino, fibias solvos sed

quum catenula solvi non posset, cultello per interius corium caesim ducto , inserta manu duos extraho fasciculos graves admodum. quibus in caligas meas propere conjectis, sibi as rursus uti prius erant, adduco. Finito prandio, surgunt viatores, & resumtis sarcinis abe-

50쪽

HuM ANAE, LIB. III. Asunt. nos quoque. Jam socius meus Sotus cum quo prius fueram concatenatus , alium habebat, magna cum naea molestia, ut cujus consilia & operam ad celandum furtum mihi valde opportunam sore arbitrabar. Antequam ergo compedes mihi induerentur , accedo hominem,& secreto meo auribus ejus insusurrato, utrumque ei fasciuium custodiendum trado: ne sorte viatore, animadverso surto , nos persequente , id apud me deprehenderetur: quod tamen mihi ipsi inspicere nondum licuerat. Lubens ille volensque depositum accipit: occisoque occulte suo porcello, fasciculum utrumq; indit , ita appositis ad vulneris locum visceribus ut furtum facile occultaretur. Quum res jam inibi esset - ut compedes mihi rursus injicerentur, rogo Commissarium ut priori meo socio conjungerer quod ille non garva te secit. Sic combi Κati more solito facimus iter. Interrogo Sotum , salvum ne esset depositum. Quod depositum Z inquit ille: quas tu mihi fabulas narras 3 An tu insanis3 Non ex malitia haec sed ebrietate

potius. paullo enim largiuscule homo

- temulentus de suo in diversorio se invitaverat ) responderi existimans, postquam in proximum diversorium pervenimus, iterum quaero quid deposito illo

factum

nega

SEARCH

MENU NAVIGATION