장음표시 사용
11쪽
xo o Rarro Nas crevit , juxta bonos & malos lubidinosi
interficere, caeteros metu terrere. Ita civiutas servitute oppressa, stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla, quum Damasippum, M alios hujusmodi, qui malo Reip. creverant , jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat Homines scelestos factiosos, qui seditionibus Rem p. exagitaverant , merith necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Namque uti quisque domum aut villam , postremὼ vas aut vestimentum alic juS concupiverat, dabat operam ut is in Proscriptorum numero esset. Ita illi , quibus Damasippi mors laetitiae fuerat , paulbpbst ipsi trahebantur : neque prius finis jugulandi fuit , quam Sulla omnes suos divitiis explevit. XI. Atque ego hoc non in M. Tullio, neque his temporibus vereor: sed in magna civitate multa & varia ingenia sunt. Potest alio tempore , alio Consule , cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi : ubi hoc exemplo per Senatus decretum Consul gladium eduxerit , quis illi finem statuet' aut quis moderabitur 12. Majores nostri, P. C. neque consilii,
neque audaciae unquam eguere : neque superbia obstabat quo minus aliena instituta, si modb proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria a Samnitibus , insignia Magistratuum 1 Tuscis pleraque sumserunt: postremb , quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur , cum summo studio domi exequebantur. Imitari, quam iam
12쪽
videre bonis , malebant. Sed eodem illo tempore Graecise morem imitati, verberibus animadvertebant in civis : de condemnatis summum suppliciam sumebant. Postquam Respublica adolevit, & multitudine civium factiones valuere; circumveniri innocentes, alia hujuscemodi fieri coepere. Tunc lex Porcia aliaeque leges paratae sunt , quibus legibus exilium damnatis permissum est. Hanc ego causam , P. C. quo minus novum consilium capiamus , in primis magnam puto. Prosectb virtus atque sapientia
major in illis fuit , qui ex parvis opibus
tantum imperium fecere , quam in nobis, qui ea bene parata vix retinemus.12. Ρlacet igitur eos dimitti, Se augerrexercitum Catilinae Minumh. Sed ita ce seo, publicandas eorum pecunias : ipsos in vinculis per municipia habendos , qum maxumε opibus valent : neu quis de his postea ad Senatum reserat , neve cum Udpulo agat : qui aliter fecerit , Senatum existumare, eum contra Remp. dc salutem omnium iacturum.
13쪽
Proxime praecedenti orationi C. Caesaris respondens. Postquam Caesar dicendi finem fecit, caeteri
verbo , alius alii varie assentiebantur. At M. Porcius Cato rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit. 1 . I onge mihi alia mens est , P. C. quum Ires atque pericula nostra considero, Mquum sententias nonnullorum mecum ipse reputo. Illi mihi; disseruisse videntur de Poena eorum , qui patriae, parentibus, aris atque socis suis bellum paravere : res a tem monet cavere ab illis magis , quam, quid in illos statuamus , consultare. Nam caetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt: hoc nisi provideris ne accidat , ubi evenit , frustra judicia implores. Capta urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per Deos immortalis , vos ego appello , qui semper domos , villaS, signa , tabulas vestras pluris quam Remp. fecistis : si ista, cujuscumque modi sint , quae amplexamini, retinere , si voluptatibus vestris otium praebere vultis; expergiscimini aliquando , & capeia site Rempublicam. non nunc agitur de
14쪽
bertas 8e anima nostra in dubio est. II. Saepenumero, P. C. multa verba inhoe ordine feci : siepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum , multosque mortalis ea ' causa adversos habeo. Qui mihi atque animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem , haud facile alterius lubidini malefacta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatiS , tamen Respublica firma erat : opulentia ne gligentiam tolerabat. Nunc verb non id agitur , bonisne an malis moribus vivamus , neque quantum aut quam magnificum imperium Populi Romani sit : sed haec , cujuscumque modi videntur , nostra an nobiscum un1 hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem & misericordiam nominat 3 Iampridem equidem nos Vera rerum vocabula amisimus. Quia bona aliena largiri, liberalitas ; malarum rerum audacia , fortitudo vocatur : eci Respublica in extremo sita est. Sint sane quoniam ita se mores habent) liberales ex sociorum tunis a sint misericordes in furibus aerarii :ne illi sanguinem nostrum largiantur : 8edum paucis sceleratis. Pareunt , bonos Omnis perditum eant. Ig. Bene Se composit8 C. Caesar pauibanti in hoc ordine de vita 8e morte disseruit : credo ; falsa existumans ea quae de Inseris memorantur : diverso itinere malos 1 bonis loca tetra, inculta, foeda atque sormidolosa habere. Itaque censuit pecunias
eorum publicandas, ipsos per municipia in
15쪽
eustodiis habendos : videlicet ne , si Romae sint, aut a popularibus conjurationis , aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi verti mali atque scelesti tantummodo in urbe , de non per Italiam totam sint ; aut non, ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est , si
periculum eκ illis metuit: sin in tanto omnium metu ibius non timet , eo magi S resert me mihi atque vobis timere. Quare quum de P. Lentulo caeterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae 8e de omnibus conjuratis dece nere. Quanto vos attentius ea agetis , Ianthillis animus infirmior erit: si paululum mo- db vos languere viderint , jam omnes fe
II. Nolite existumare majores nostros armis Rem p. ex parva magnam fecisse. Si ita res esset , muliti pulcherrumam eam nos haberemus. Quippe sociorum atque civium,
Praeterea armorum atque equorum major
Copia nobis , quam illis est. Sed alia fuere , quae illos magnos secere , quae nobis nulla sunt : domi industria , soris justum imperium , animus in consulendo liber, neque delieto , neque Iubidini obnoxius. Prosis nos habemus luxuriam atque avaritiam ; publice egestatem , privatim op lentiam : laudamus divitias , sequimur inerti m : inter bonos ia malos discrimen nullum : omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum ; ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis . ubi domi v
16쪽
tuptatibus, hic pecuniae aut gratiae serviatis , eo fit ut impetus fiat in vacuam Rempublicam. Sed ego haec omitto. 18. Conjuravere nobilissimi patriam incendere : Gallorum gentem infestissumam Romano nomini ad bellum arcessimi : dux hostium cum exercitu supra caput est : vos cunctamini etiam nunc ' Sc dubitatis quid intra moenia deprehensis hostibus faciatis 3 Misereamini , censeo : deliquere homines adolescentuli per ambitionem : atque etiam armatos dimittatis. Nae ista vobis mansu tudo Se misericordia, si illi arma ceperint , in miseriam vertet. 19. Scilicet res ipsa aspera est : sed vos non timetis eam. Imo verb maxumῆ; sed inertia & mollitia animi alius alium eκ-pectantes cunctamini : videlicet Diis immortalibus confisi , qui hanc Remp. in maxumis siepe periculis servavere. Non votis, neque suppliciis muliebribus auxilia
Deorum parantur: vigilando , agendo, bene consulendo , prospere omnia cedunt : ubi socordiae tete atque ignaviae tradideris, nequicquam Deos implores ; irati infestique
19. Apud majores nostros Aulus Manlius Torquatus bello Gallico filium suum,qubd is contra imperitim in hostem pugnaverat , necari jussit; atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit : vos de crudelissimis parricidis quid statuatis , cunctamini ' Videlicet vita caetera eorum huic sceleri obstat. V
rum parcite dignitati Lentuli, si ipse pu-
17쪽
dicitiae, si famae suae , si Diis , aut hominibus unquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum jam patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio , Cepario loquar ' quibus si quicquam pensi unquam fuisset, non ea consilia de Republ. habuissent.
2o. Ρostremb, P. C. si mehercule peccato locus esset , facili paterer vos ipsa re corrigi , quoniam verba contemnitis. Sed undique circumventi sumus : Catilina cum exercitu faucibus urget: alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes : neque parari , neque consuli quicquam occulte potest: quo magis properandum est. Quare ita ego censeo : quum nefario consilio sceleratorum civium Resp. in maxuma pericula venerit, iique indicio T. Volturtii legatorum Allobrogum convicti , confessique sint , caedem , incendia , aliaque foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse : de confessis, sicuti de manitetatis rerum capitalium , more majorum, supplicium sumendum.
18쪽
Qua suos milites adhortatur. Catilina, post sumtum de Lentulo 9 sociis
supplicium, cum in urbe res adversas,
sebi hine Metelli , illino Antonii Consulis copiis propὸ circumsesso , nullam fugae
spem reliquam videret, statuit cum Antonio quam primum consuere. Itaque concione advocatί, hujuscemodi orationem habuit. a I. ompertum ego habeo, milites, Ver- ba viris virtutem non addere ; neque ex ignavo strenuum , neque sortem eκ timido exercitum oratione Imperatoris fieri. Quanta cujusque animo audacia natura , aut moribus inest , tanta in bello patere solet. Quem neque gloriae, neque pericula excitant, ne quicquam hortere : timor animi auribus omcit. Sed ego vos , qub pauca monerem, advocavi : simul uti causam consilii mei aperirem. Scitis equidem , mi lites , socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit; quoquo modo , dum ex urbe praesidia Opperior. in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo in loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo,
19쪽
unus ab urbe, alter a Gallia, obstant. Diutius in his locis esse, si maxumi animus ferat , frumenti atque aliarum rerum egeiatas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiendum est. Quapropter VOS moneo uti forti atque parato animo litis : Se . ruum praelium inibitis, memineritis vos ivitias, decus , gloriam , praeterea libertatem atque patriam in dextris vestris Portare. Si vincimus , omnia nobis tuta erunt ; commeatus abunde , municipia atque coloniae patebunt : sin metu cesserimus , eadem illa adversa fient : neque lo-CuS , neque amicus quisquam teget quem
t. Ρraeterea, milites, non eadem nobis 8e illis necessitudo impendet: nos pro patria , pro libertate, pro Vita certamus : illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Qub auciacius aggredimini , memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere r potuistis nonnulli Romae amissis bonis ali nas opes expectare. Quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere vultis , audacia opus .est. Nemo, nisi Victor , pace hellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quiS corpus tegitur , ab hostibus averteris , ea vero dementia est. Semper in praelio iis est maxumum p riculum, qui maxumὶ timent. Audacia pro
23. Quum vos considero , milites , Sequum facta vestra aestumo , magna me spes
20쪽
victoriae tenet : animus, aetas , Virtus Vestra me hortantur e praeterea necessitudo , quae etiam timidos fortis facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Qubd si virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete ne inulti animam amittatis : neu capti potius , sicuti Pecora , trucidemini , quam virorum more Pugnantes , cruentam atque luctuosam Iiactoriam hostibus relinquatis. 4
