장음표시 사용
31쪽
tionis eorum satietas tenet illa, qu1m haee tempora magis placent, quum regna, pro vi elae , leges, jura, judicia, bella, atque paceS . postrem5 divina 8e humana omnia penes pau-cOS erant: Vos autem , hoc est, Populus Romanus, invicti ab hostibus , ImperatoreS Omnium gentium , satis habebatis animam retinere. Nam servitutem quidem quis ves. trum audebat recusare 8 Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existumo impunt injuriam accepisse; tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere , quoniam cives sunt , aequo animo paterer , ni misericordia in perniciem casura esset. Nam & illis , quantum importunitatis habent , parum est impunimali fecisse, nisi deinde faciundi licentia eriapitur ; Se vobis aeterna sollicitudo remanebit , quum intelligetis aut serviendum esse ,
aut per manus libertatem retinendam. Nam
fidei quidem , aut concordiae quae spes est y Dominari illi volunt, vos liberi esse: facere illi injurias, vos prohibere: postremb sociis veliris veluti hostibus , hostibus pro sociis
utuntur. Potestne in tam divorsis mentibus paX , aut amicitia esse φ41. Quare moneo , hortorque VOS, ne tantum scelus impunitum dimittatis. Non pecu latus aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae: quae quanquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita Senatus auctoritas , proditum imperium vestrum: domi militiaeque Respub. venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios , quid erit retia
quum , nisi ut illis , qui ea secere, Obedie
32쪽
tes vivamus i NAM impune quaelibet facere , id est Regem esse. Neque ego vos Quirites, hortor, mi jam malitis cives ves tIOS perperam , quam recte fecisse : sed naignoscendo malis, bonos perditum eatis. Ad hoc in Repub. multo praestat beneficii, quam maleficii , immemorem esse. Bonus tansumin modo segnior fit , ubi negligas : at malua probior Ad hoc , si injuriae non sint , haud saepe auxilii egeaS.
C. Marius humili genere ortus , ἰnvita Nobilitate , at cupientissima plebe, Consulfacturerat e eique proυinciam Numidiam , O bellum adversus Iugurtham , ademta Μ telio , plebes decreverat. Cum igitur milι' tes in supplementum scribere vellet, hortandi causa, simul Nobilitatem exayitandi , concionem populi advocavit : deinde ido
Modo disseruit. Αι. CCto ego, Quirites, plerosque non ilia
I dem artibus imperium a vobis pete re , & , postquam adepti sunt, gerere : pri-mb , industrios , supplices, modicos este pdcindo per ignaviam Sc luperbiam aetatem agere. Sed mihi contr1 videtur. Nam qub universa Resp. pluris est, quam consulatus aut praecura, cci majore cura illam adminis.
33쪽
trari , quam haec peti debere. Neque me fallit, quantum cum maxumo beneficio vestro negotii sustineam. Bellum parare simul, M aerario parcere; cogere ad militiam eos , quos nolis offendere ; domi forisque omnia curare, Sc ea agere inter invidos , occum santis, factiosos , opinione , Quirites, asperius est. Ad hoc , alii si deliquere , Vecu SNobilitas , majorum sortia facta , cognatorum 8e affinium opes, multae clientelae , Omnia haec η raesidio adsunt: mihi spes. omnes in memet sitae : quas nocesse est & virtute Se innocentia tutari: nam alia infirma sunt. 43. . Et illud intelligo , Quirites, omnium ora in me conversa esse : aequos, bonosque favere; quippe benefacta mea Reipub. pr cedunt : Nobilitatem locum invadendi quaerere. Qub mihi acrius admittendum est , ut, neque vos capiamini , M illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnis lay res & pericula consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuitli faciebam, ea uti a cepta mercede deseram, non est consilium , QuiriteS.
4. Illis dissicile est in potestatibus temperare , qui per ambitionem sese probos simulavere : mihi , qui omnem aetatem in Opi mis artibus egi, bene sacere jam ex consu tudine in naturam Vertit. 4 . Bellum me gerere cum Iugurtha jussistis: quam rem Nobilitas aegerrume tulit. ua se, reputate cum animis vestris, num id mutari melius sit,si quem ex illo globo Nobilit
iis ad hoc, aut aliud tale negotium mittatis , hominem veteris prosapiae, ac multarum im
34쪽
nx SALLUS T. HIS T. ginum; Se nullius stipendit: scilicet ut in ta
La re ignarus omnium trepidet, festinet , sumat aliquem ex populo monitorem ossicii sui. Ita Plerumque evenit, uti, quem vos imperare jussistis , is sibi Imperatorem alium quaerat. At ego scio, Quirites, qui postquam Cons Ies facti sunt, afta majorum &. Graecorum militaria praecepta legere coeperint ; homineS praeposteri. Nam gerere , qu1m fieri . Tempore posterius , re atque usu prius est. Comparate nunc , QuiriteS , cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire M legere solent, eorum partem vidi . alia egomet gessi. Quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existumate , fa ta , an dicta pluris sint.
Α, . Contemnunt novitatem meam , ego illorum ignaviam : mihi fortuna , illis probra objectantur. Quanquam ego naturam. Unam , di communem omnium existumo .
sed sortissumum quemque generosissumum esse. Ac si jam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset , mene , an illos ex se gigni maluerint: quid responsuros creditis . ni ii , sese liberos quam optumos voluisse Qubd si jure despiciunt me , faciant idem majoribus suis ; quibus , uti mihi , ex vi
tute nobilitas coepit. Invidoni honori meo :crgo invideant labori , innocentiae , peric lis etiam meis: quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia , ita
Ietatem agunt quasi honores vestros con-Τemnant : ita hos petunt semias honeste vi-ruelint. Nae illi falsi sunt, qui diversissumas B V
35쪽
res pariter exspectant, ignaviae Voluptatem , M praemia virtutis. 6. Atque etiam quum apud Vos, aut in senatu verba faciunt, pleraque Oratione, majores suos extollunt; eorum sortia facta memorando clariores sese putant: quod contra
est. Nam, quantb vita illorum praeclarior , tanth horum socordia flagitiosior. Et profectbita se res habet : MAIORUM gloria posteris
lumen est, neque bona , neque mala eorum in
occulto patitur. Hujusce rei ego inopiam partor , Quirites. Verum , id quod muliti praeclarius est , meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte , quam iniqui sint. Quod eκ aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt : scilicet quia imagines non habeo , 8c quia mihi nova nobilitas est: quam certe peperisse meliuS est , quam acceptam corrupisse.
47. Equidem ego non ignoro, si jam mihi
respondere velint, abunde illis facundam MCompositam orationem fore. Sed in maxumo vestro beneficio, quum omnibus locis me voLque maledictis lacerent, non placuit reticere: ne quis modestiam in conscientiam duceret. Nam me quidem, ex animi sententia, laedere nulla oratio potest : quippe vera, necesse esthene praedicet I salsam vita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem , & maxumum negotium imposuistis : etiam atque etiam reputate, num id poenitendum sit. Non possum, fidei causa, imagines neque triumphos , aut consulatus majorum meorum
ostentare : at, si res postulet, hastas , veAiL
36쪽
lum , phaleras, alia dona militaria , praete rea cicatrices advorso corpore. Hae sunt meae imagines , haec nobilitas, non hereditate re
licta , ut illa illis, sed quae ego plurimis meis laboribus M periculis quaesivi. 8. Non sunt composita verba mea. Parum id facio. Ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio opus est, uti turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici. Parum placebat eas diicere, quippe quae ad virtutem doctori- hus nihil profuerunt. At illa multb optuma Reipubl. doctus sum ; hostis ferire ; praesidia agitare: nihil metuere , nisi turpem famam; hyemem Sc aestatem juxta pati ; humi r
quiescere; eodem tempore inopiam 8e lab rem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor : neque illos arcte colam, me opule ter : neque eloriam meam , laborem ill rum faciam. Hoc est utile , hoc civile imperium. Namque , quum tute per mollitie in agas , exercitum supplicio cogere, est hocidominum , non Imperatorem esse. Hara a que alia majores vestri faciundo, seque remisque publicam celebravere. Quis Nobilitas freta , ipsa dissimilis moribus , nos illorum
aemulos contemnie; te omnes, honores, non
ex merito, sed quasi debitos , 1 vobis repetit. Caeterum homines superbissumi procul errant. MajoreS eorum omnia quae licebat, illis reliquere; divitias , imagines , memoriam sui praeclaram : virtutem non reliquero, neque poterant. Ea sola neque datur dono,.
9. Sordidum me di incultis moribus aiunt: quia parum scite convivium exorno 3.
37쪽
neque histrionem ullum, neque pluris pretii coquum , quam villicum , habeo. Quae mihi lubet confiteri, Quirites. Nam & ex parente meo , St ex aliis sanctis viris ita accepi,
MUNDITIAs mulieribus, viris laborem convenire : omnibusque bonis oportere plus gloriar, quam divitiarum esse: arma , nousupellcctilem decori osse. O. Quin ergo, quod juVat, quod carum
aestumabant, id semper faciant: ament, P tent : ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant in conviviis , dediti ventri es turpissumo parti corporis: sudorem , pulverem , & alia talia relinquant nobis , quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt. Ita injustissume luxuria & ignavia , pessumat artes , illis qui coluere eas , nihil ossiciunt , Reipubl. innoxiae cladi suntalo. Nunc , quoniam illis, quantum mores mei , non illorum flagitia poscebant, respondi: pauca de Rep. loquar. Primum om-xium , de Numidia bonum habetote an mum , Quirites. Nam quae ad hoc tempus Jugurtham tuta sunt , omnia removistis; .avaritiam , imperitiam , superbiam. Dein exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuus , quam felix. Nam
agna pars ejuS avaritia aut Iemeritato ducim attrita est. Quamobrem vos , quibuam i. aris aetas est, adnitimini mecurn , Mα essite Rem p. Neque quemquam ex cal Macate aliorum , aut Imperatorum superbiam ceperit. Egomet tu amise atque in
38쪽
ax S A LLU s T. HI ST. Maelio consultor idem & socius periculi vobiscum a ero : meque vosque in omnibus rebus juxta geram. Et profectb , diis juva tibus , omnia mutata sunt, victoria, praeda, laus: quae si dubia, aut procul essent , t men omnis bonos Reipub. subvenire decet. Etenim nemo ignavia immortalis factus : n que quisquam parens liberis , ut aeterni s Tent , Optavit ψ magis , uti boni honestique vitam eκigerent. Plura dicerem , Quirites , si timidis virtutem verba adderent. Nam strenuis abunde dictum puto.
AD BOCCHUM REGE M. Boechus Mauritaniae Reae scietatem eum I gurtha laterat. At duobus proeliis adversis fractus, a Mario per legatos petit , duos quam fidissimos ad se mittat. Ille L. Suia am ct A. Manlium ire jubet. Postquam congressi sunt, Sulla, quo ingenium ejus
aut advorsum secteret, aut cupidum pacis vehementius accenderet . . pauca υerba hujuscemodi locutus es.' 54. D Ex Bocche, magna laetitia nobis est, m. quum te talem virum diu monuere, ut aliquando pacem, quam bellum malles, Neu te optumum cum pessumo omnium Jugurtha miscendo commaculares ; simul nobis demeres acerbam necessitudinem is pariter in
39쪽
errantem , 8c illum sceleratissumum pers
qui . Ad hoc , Populo Rom. jam a principio
inopi melius visum amicos , quim servos quaerere : tutiusque rati volentibus, quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior amicitia nostra : primum , quod princul absumus ; in quo offensae minumum , gra ia par , ac si prope adessemus : de in . quod parentes abundε habemus , AMICORUM neque nobis , neque cuiquam Omnium
satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisseti prosedici ex Populo Rom. ad hoc tempus multo plura bona accepi sctes , quam mala perpessus es. Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit , cui scilicet placuit Se vim & gratiam nostram experiri: nunc , quando per illam licet , festina ; a que , uti coepi lii, perge. Multa atque opportuna habes , quo facilius errata ossiciis 1uperes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, nunquam Populum Roman. beneficiis victum eta. Nam bello quid valeat , iuue
40쪽
Postquam SuIIa ad Marium reversus es, ipso onnitente , Boccho induciae , Legatis ipsus potesas eundi Romam a Consule concessu es. Qui cum delicti gratiam, at non foedus amicitiamque impetravissent , Bo chus iterum Sullam accivit. Ei igitur hao oratione se memorem ejus beneficiorum testatur: purgat se de bello Romano : studium or operam pollicetur. 4. I Unquam ego ratus sum sore, ut,
IN Rex maκcinus in hac terra , 8L Omnium , quos novi, opulentissimus , privato homini gratiam deberem. Et hercule, Sulla, ante te cognitum , multis orantibus , aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod caeteri dolere solent, ego laetor. Fueriε mihi pretium eguisse aliquando tuae amicitiae , qua apud animum meum mihi carius habeo. Id adeo experiri licet: arma , VirOS , pecuniam , postrem 6 quidquid animo lubet, sume, utere : & , quoad Vives, nunquam mihi redditam gratiam putaveris psemper apud me integra erit: denique nihil, me iciente , frustra voles. Nam , uc ego eXistumo , Regem armis , quam munificentia vinci minus flagitiosum.1 3. Caeterum de Rep. Vestra, cujus curae in
