Orationes ex historicis Latinis collectæ. Pars prima secunda

발행: 1764년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

ORATIOΜIC IPSAE REGIS

Reae Numidiae meipsa fratris filium Iugurtham prim) eodem cultu , quo likeros Iun. domi habuerat. Qui postquam adolevit, cum insigni virtute ει fama apud Numidas foret, Micipsa reputans exactam retatem suam , rudem adhuc filiorum , sebi ab eo timere coepit: atque hac de causa eum ad bellum Numantinum misit, quod ibi facile occasurum sperabat. Quae tibi contra evenere , or Iugurtha cum ingenti gloria domum rediit, Micipsa sexit animum suum , 9 eum beneficiis vincere asegressus es : flatimque adoptavit , tesamento pariter eum filiis heredem instituit. Sed paucos post annos morbo atque relate confectus, quum sebi Inem vita adesse istelligeret , coram amicis ct cognatis,

itemque Adherbale Hiempsale filiis . hujuscemodi verba cum Iugurtha fertur habuisse.

4. 3Arvum ego te , Iugurtha, amissol. patre, sine spe , sine opibus, in meum regnum accepi , existumans non minlis me tibi, quam si genuissem , ob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit. Nam ut alia magna Se egregia tua facta

22쪽

mittam , novissiime rediens Numantia , meque regnumque meum gloria honora vis i , tuaque virtute nobis Romanos ex

amicis amicissumos fecisti: in Hispania nomen familiae renovatum est: postrem6 quoadimeillumum inter mortalis est gloria invidiam vicisti. Nunc quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dextram, per regni fidem moneo obtestorque, uti hos , qui tibi genere propinqui , beneficio meo

fratres sunt, caros habeas : neu malis alienos adjungere , quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus , neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici : quoS neque armis cogere, neque auro Parare queas : officio & fide pariuntur. Quis autem amicior , quam fratres fratri aut quem

alienum fidum invenies , si tuis hostis fueris 3 Equidem ego regnum vobis trado firmum , si boni eritis: li mali , imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Caeterum ante hos , te, Iugurtha, quia aetate M sapie tia prior es , ne aliter quid eveniat, pr videre decet. Nam in omni certamine , qui opulentior est , etiamsi accipit injuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. Vos autem , Adherbal 8c Hiempsal, c Iite , observate talem hunc virum : imit mini virtutem, Sc enitimini ne ego meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse.

23쪽

ORATIO

ADHERBALIS

Iugurtha, HiempsaIe occiso, etiam Adherbalem regno expulsum Romam profugere coegerat. Has nune injurias Adherbal apud Senatum defiet.

a T. DAtres Conscripti, Micipsa pater meus I moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam ; caeterum jus 8e imperium Penes vos esse: simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse Populo Romano : Vos mihi cognatorum, vos in i cum assinium ducerem: si ea fecissem , in vestra amicitia exercitum , divitias , munimenta regni me habiturum. Quae praecepta patris mei quum agitarem , Jugurtha, no-mO omnium quos terra sustinet, sceleratis- sumuS, contemto impem vestro , Masinissae me nepotem , utique ab stirpe socium a que amicum Pop. Rom. regno fortunisque omnibus expulit. 28. Atque ego, P. C. quoniam eb miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea, quam . Ob majorum meorum benefi- Cia , posse me a vobis auxilia petereiae

maxume deberi mihi beneficia a Pop. Rom.

24쪽

uuibus non egerem: secundum ea, si desi- . cieranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis seret , ad vos confugi, P. C. quibus quod mihi miserrumum est cogor prius oneri , quam usui esse.

z8. Caeteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis reccpti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiVerunt : familia nostra cum Pop. Rom. bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus , qu1m fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos , P. C. nolite pati me nepotem Masinissae frustra a Vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam , qudd paulli anti Rex genere,

fama atque copiis potens, nunc deformatuS aerumniS, inops , alienas opes exstacto:

tamen erat majestatis Populi Romani prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus ejectus sum , quos majoribus meis Populus Romanus dedit; unde pater Mavus meus unk vobiscum expulere Syphacem & Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, P. C. vos in mea injuria

despecti estis.

9. Eheu me miserum i huecine , Μicipsa Pater , beneficia tua evasere, uti quem tu parem cum liberis tuis regnique participem

fecisti , is potissumum stirpis tuae extinctorsit Nunquamne ergo familia nostra quieta erit i Semperne in sanguine , serro, fuga

25쪽

versabimur Dum Carthaginienses incol mes fuere, jure omnia saeva patiebamur : ν hostis ab latere , vos amici procul, speSOmnis in armis erat. Ρostquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus : quippe quis nullus hostis erat , nisIDri4 quem vos jussissetis. Ecce autem eκ improviso Iugurtha intoleranda audacit . scelere atque superbia sese efferens , fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, Primsim regnum ejus sceleris sui praedam fecit: pbst ubi me iisdem dolis nequit capere , nihil minus qu1m vim aut bellum expectantem , in imperio vestro, sicuti videtis extorrem patria, domo, inopem MCoopertum miseriis effecit, ut ubivis tutiusquam in meo regno essem. Ego sic existumabam, Ρ. C. uti praedicantem audiveram atrem meum : qui vestram amicitiam dii genWr colerent , eos multum laborem

suscipere . caeterum eκ omnibus maxumi

tutos esse. Quod in familia nostra fuit ,

praestitit, ut in omnibus bellis adesset vobis : nos uti per otium tuti simus, in manu Vestra est, P. C. 3I. Pater nos duos fratres reliquit: temtium Iugurtham beneficiis suis ratus est

nobis conjunctum fore. Alter eorum necatus : alter ipse ego manus impias viκ effugi. Quid agam aut qub potissumum inselix accedam Generis praesidia Omnia eX- tincta sunt. Pater, uti necesse erat, naturae concessit : fratri, quem minumi decuit, Propinquus per scelus vitam eripuit : assi- , utS , amicos , propinquOS caeteros meOS ,

alium

26쪽

Ex SALLUS T. Eas T. Malium alia clades oppressit : capti ab Iugurtha , pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt : pauci quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore M luctu , morte graviorem vitam exigunt. Si omnia quae aut amisi , aut ex necessariis adversa facta sunt , incolumia manerent et .

tamen , si quid ex improviso mali accia disset, vos implorarem, P. C. quibuS pro magnitudine imperii, jus & injurias omnis

curae esse decet. Nunc verb exul patria , domo , solus , atque omnium honestarum rerum egens , quos accedam Z aut quos appellem φ Nationes ne i an Reges ' qui o pes familiae nostrae ob vestram amicitiam Infelti sunt. An qu hquam mihi adire licet , ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima lint ' An quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit ' Postremo Masinissa nos ita instituit , P. C. ne quem coloremus nisi Populum

Romanum ,' ne societates, ne foedera nova

acciperemus : abundo magna praesidia nobis in vestra amicitia fore : si huic imperio se

tuna mutaretur, una occidendum nobis esse.

Virtute ac Diis volentibus , magni estis Mopulenti : omnia secunda & obedientia sunt equo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor , ne quos privata amicitia Jugurthae parum cognita transversos agat : quos ego audio maxuma ope niti. ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente , incognita causa , statuatis : fingere me verba , 8c fugam simulare , cui licu rit in regno manere. Quod utinam illum,

Pars I. B

27쪽

as ORATION Escujus impio facinore in has miserias pro-Jectus sum , eadem haec simulantem videam :aliquando aut apud vos , aut apud Deos immortalis rerum humanarum cura oriatur et ut ille , qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, Omnibus malis excru-- ciatus , impietatis in parentem nostrum , fratris mei necis , mearumque miseriarum gravis poenas reddat. 33. Jam jam, frater animo meo carissime, quanquam tibi immaturo, Sc unde minu-mε decuit , vita erepta est , tamen laetandum magis , quam dolendum puto casum m tuum. Non enim regnum, sed fugam, eRilium , egestatem, & has omnis quae me remunt aerumnas cum anima simul ami- isti. At ego infelix in tanta mala praecipietatus , pulsus ex patrio regno , rerum humanarum spectaculum praebeo : incertus quidcgam , tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens ; an regno consulam , cujuS Vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori , fortunis meis honestus exi-xus esset: ne vivere contentus viderer, si defessus malis injuriae concessissem. Nunc suoniam neque Vivere lubet, neque mori 1 et sine dedecore, Ρ. C. per vos, per li- heros atque parentes Vestros , per majestatem Populi Romani, subvenite misero mihi : ite obviὲm injuriae : nolite pati regnum Numidiae , quod vestrum est , per se jus , M sanguinem familiae nostrae tabescere.

28쪽

ORATIO

AD QUIRITES.

Cirrha capta , ω Adherbale necato, Romani Calpurnium Consulem cum exercitu adυersis Iugurtham mistre. Hic ad solitas artes confugiens , pecunia 9 Consulem ει Letatos Consulis corrupit, ac fetiti s deditione pacem ab iis impetroit. Duae ubi Romae innotuere , inccrtis Patriias quid Iuper hoc negotio decernerent, C. Memmius Triabunus plebis populum hortatur ad vindia

eandum in Iugurtham simul, ct eos qui ipse Rempublicam prodiderant. 3 ν. Ulta me dehortarmar a vobis, Qui, ni studium Reipubl. omnia superet ; opes factionis , vestra patientia. jus nullum ι ac maxumo qubd innocentiae plus periculi , quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere , his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum ;

uam foede, 'u,mque inulti perierint vestriefensores ; uti vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit: qui ne nunc quia em , obnoxiis inimici S , exurgitis , atque etiam nunc timetis eos , quibus vos decet terrori esse. Sed quanquam haec talia sunt; tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego libertatem , quae mihi a Parente meo tradita est, experiar: verum id

29쪽

Oustra , an ob rem faciam , in vestra marrasitum est , Quirites. i36. Neque ego vos hortor , quod saepomajores vestri fecere , utI contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opum est : necesse est , suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Tib. Graccho , quem regnum parare aiebant , in plebem Romanam quaestiones graves habitae sunt. Post C. Gracchi M M. Fulvii caedem, item O

dinis vestri multi mortales in carcere nec ii sunt. Utriusque cladis non lex , verum lu-hido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio , plebi sua restituere. Quidquil sine sanguine civium ulcisci nequitur, jura factum sit.. 37. Superioribus annis taciti indignab mini aerarium expilari ; Reges & populos liberos , paucis Nobilibus vectigal pendere ; penes eosdem Se summam gloriam . M maxumas divitias esse : tamen haec talia facinora impunε suscepisse , parum habuere: itaque postremb leges , majestas vestra , divina Sc humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos , qui ea fecere, pudet, aut Poenitet: sed incedunt per ora vestra magni Mel , sacerdotia , ω consulatus , pars triumphos suos ostentantes p perinde quasi ea honori , non praedae habeant. Servi aere parati injusta imperia dominorum non perserunt: vos , Quirites , imperio nati, aequo animo servitutem toleratis 3 At qui sunt hi , qui

Rempub. occupavere r Homines sceleratissumi , cruentis manibus , immani avaritia, no-

motissimi , iidemque superbi mimi ; quibus

30쪽

fides , decus, pietas , postremo honesta at que inhonesta omnia quaestui sunt. Pars e Tum occidisse Tribunos plebis , alii quaesti nes injustas , plerique caedem in vos fecisse Pro munimento habent. Ita qu1m quisque

Pessumo fecit, tam maxumἡ tutus est ; mecum a scolere suo ad ignaviam vestram transtulere : quos omnis eadem cupere , eadem odisse , cadem metuere in unum coegit. Sed

haec inter bonos amicitia , inter malos factio est. Qubd si vos tam libertatis curam hab reris , quam illi ad dominationem accensi funt ; profecto neque Respubl. sicuti nunc . vastaretur , M beneficia vestra penes opi mos non audacissiimos , forent. Majorezvestri parandi juris, M majestatis constitue 'dae gratia, his per secessionem armati Ave tinum occupavere : vos pro libertate, quam ab illis accepistis , nonne summi ope nitemia Ni ; atque eb vehementilis, quo majus dedo. cu S est parta amittere . quam omnino non

Paravisse ''s. Dicet aliquis , Quid igitur censes IVindicandum in eos . qui hosti prodidere

Rempublicam : non manu neque vi ; quod magis vos fecisse , qu1m illis accidisse i dignum est verum quaestionibus , M indicio ipsius Iugurthae : qui si dedititius est, proseetb jussis vestris obediens erit: sin ea contemnit , scilicet aestimabitis qualis illa

Pax , aut deditio sit , ex qua ad Jugur tham scelerum impunita S , ad paucos p tentis maxumae divitiae, in Remp. damna atque dedecora pervenerint. 39. Nisi forte nondum etiam vos domin

SEARCH

MENU NAVIGATION