Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 4 α 5

teram partem est, is revera laevam obtineat. Verum ne haec quidem probabilis aliis videtur ratio. Si enim in templis valere posset vereor autem ut in omnibus possit) in tabulis sane sculptis,

pictisque, in vasis, in numismatibus, quae affixa nulli certo destinatoque loco essent, Valere nullo modo posset. Itaque inventi sunt, qui longe diversam sibi csse ineundam putarent viam. Graecis enim eam fuisse dexteram partem, quae templum ingredienti sit dextera i ; Latinis contra dexteram esse, quae dextera sit homini, qui sese ad fores eiusdem convertat templi. Fuerunt porro,

qui his resisterent sa), quique nihil ea de re statui posse arbitrarentur. In hac igitur tanta varietate , discrepantiaque sententiarum serent, Opinor, lectores, ut ipse quoque de caussis, originibusque illius sive consuetudinis, sive erroris breviter dicam, quod sentio. Principio autem hoc mihi assumo.

aer. Bee veto ut eomponi eum Alemanni seniantia possit, non Itio. Nam quaa Ille da amitatἱ latheo.

quod dea tum scitisa more materni ex;ε -at. seriti t. hoe a liam monumento resiliuntur. Nemmam enimponii set eam partem meu pati ab M aa. at, quam ema gnoMe deteriorem maiorum more. Ham pravieditia

.. at miser. nam idcirco in diplomata a poetiseii.

452쪽

Ut graeci, latinique numquam, ita no iudaci quid vi laeuam

esse Potiorem dextera putarerunt. Summa enim omnium earum gentium Consensione dexteram laevae praestare constat. Ac si testimonia scriptorum deessent, nihilo secius numismata rem Conficerent. Nam numisma equi

dem Romae cusum nullum vidi, in quo excellentior dignitate ,

auctoritateque qui est, si ita cxhibeatur, ut neque converso sit in eum, quocu in loquitur, aut agit, Vultu ; neque agat dextera ;sed vel una incedat, vel maneat, vel sedeat, laevam tenere videatur. Quod et exempla, quae Pedrusius si , Patinus a , Boe

453쪽

aliique attulerunt, et quae nos inspeximus , plane demonstrant.

Quod ipsum de pictis tabulis, deque marmoreis, aeneis, sic litibus, eburneis monumentis, statuendum est, quae et si riptores

permulti, et Petrus Sanctes Bartholus 5 in primis, atque Monti

sau conus coli gerunt. Neque vero apud latinos solum, sed etiam apud graecos potiorem fuisse dexteram, cum ex nummis, marmoribu Sque , quo' rum siguras illi ipsi numismatum, marmorumque Veterum illus tratores aeri incidi, publicarique curarunt, tum testimoniis antiquorum Scriptorum persuaderi Cuique non opinione, sed ad veritatem plane potest. Atque Aristoteles primas tribuit partes dexterae 6 . Nec minus est perspicuus Eusebii ca2sareensis, ut ceteros praetermittam, de dextera praestantiore, atque digniore parte in prioro de vita Constantini libro locus. Summo enim eum in honore suisse apud imperatores scribit: itaque cum per Palaestinam provinciam transiret, adstitisse cum ad senioris Augusti

454쪽

dexteram, Visumque proinde iis, qui illius aspiciendi caussa ve. nerant, reliquis omnibus praestantiorem I . Ad hebraeos vero, quod attinet, iam hoc satis constat, Patrem ita induci in psalmo a) alloquentem Filium, sede a deae.

tris meis. Id autem honoris indicandi caussa dictum interpretes confitentur. Ac nisi dignior habita apud hebraeos fuisset dextera, dixisset certe Pater Filio, sede a sinistris, non a dextris. Ne. que maiorem Salomon, salva dignitate regia, habere potuit honorem matri, quam ut eam ad sui latus dexterum assidere saceret 3 . Quid Z si Christus , statuturum so oves ad dexteram

suam, haedos autem ad sinistram dicens , demonstret dexteram, quae electis attribuenda sit, praestantiorem apud cives suos Cen-

Quod si viri uxoribus in nummis interdum, persaePe autem in sarcophagis latinorum in primis, atque graecorum, dexteram 5 cessisse videntur, argumentum id esse postpositae ab latinis, gradicisque sinistro lateri dexterae nullo modo potest. Nam ut hoc tempore a multis, ita tunc ab latinis praecipue mulieribus praestantior, digniorque concedi consuerat locus. Atque honorisiuidem caussa Nero Tiridatem in theatrum adductum iuxta se extero latero collocavit si . Neque in re civili modo, sed etiam in re sacra dexterum latus suit praestantius. Quod et Plinii de Pythagorae, Socratisque statuis, quam supra indicavi, domonstrat

Sententia, et numismata permulta ostendunt imperatorum, qui sacrificantes , dexteramque saepissime partem occupantes propoPi

solent.

Ac ne quis ethnicorum, id more suisse probatum putet, non

455쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 429

christianorum, describenda sunt Marcellini comitis verba i de Iohanne pontifice maximo, qui missus ad Iustinum Augustum ab Theodorico rege legatus suit: dexter, namque inquit, dextrum

ecclesiae insedit solium , diemque Domini nostri resurrectionis Plena ooce romanis Precibus celebrauit. Credibile ne est, summum ecclesiae universae principem secundum occupasse in synaxi locum Θ Quin etiam, ut quam plurimos Anastasii locos praeteream, e quibus latus dexterum dignius, praestantiusque sinistrosuisse habitum intelligitur, illustrem sane illum esse quis neget, qui extat in Leonis quarti pontificis romani vita a 3 Tres statuit, inquit, in ten D s. Petri tabulas imagines, unam quidem in medio habentem eo tem Saluatoris, aliam Positam ad dexteram Partem Saloatoris habentem Oultum beati Petri vostoli, et beatae Petronillae ; aliam Positam ad Partem Deoam Dialium habentem beati Andreae vostoli, et pullum Praedicti summi praesulis Leonis quarti . In Silvestri 3 autem de Constantino scribit hoc modo : In labium fontis baptisterii fecit agnum ex auro Purissimo fundentem aquam, qui ponsat libras triginta ;ad dexteram agni Saloatorem ex argento purissimo ; in lae aagni beatum Iohannem butistam ex armcnto. Quod si in chalcedonensi synodo ad laevam legati Leonis pontificis , et Constantinopolitanus antistes, ad dexteram Vero Dioscorus alexandrinorum 4) cpiscopus , aliique sederunt, non ea huius rei caussa fuit, quod laeva per se ipsa potior existima retur, Sed quod, ut ne Basnagius quidem inficiatur 5), sanctae

Euphemiae martyris in ton D ante sacri altaris cancellas o A-COPi cogi solerent, quo casu qui in Lem Parte erant, Christo, cuius maiestas in sacra mensa, quasi in throno morabantur , dexteri stabant, coque nobiliorem sibi locum Oindicabant. Quod ipsum est de iis veterum testimoniis statuendum, ex quibus i gatos pontificis, qui honoris caussa priore loco nominabantur, ad laevam in synodis sedisse cognoscitur. Nam etsi ad laevam ha-

456쪽

43o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

bita considentin m ratione orant; tenebant tamen re ipsa dexterum altaris latus. De viris, dexteram ne in ecclesia occuparint partem, an eam mulieribus Concedendam putaverint, agetur alio loco opportune,

ae diligentiuS. II. Ut Petrus sinistrum in peteribus monumentis latus interdum teneret, neque fraude factum cst, neque urbanitatis Petri indicandae, paPacque nominis Per tondi caussa, neque habita ratione inspicientium. Quis autem sibi persuadeat positum in publicis monumentis urbium, Boinaeque in primis, fraude cuiusquam ad laevam suisse Petrum Z Hoccine romani pontifices non moleste tulissent, ut quae ipsi musiva, quaeque sculpta, pictaque opera perfici iusserant, dolo, ac scelore eorum, qui male in sedem apostolicam animati essent si , vitiarentur 3 Iaria vero graecos tertio , quari e saeculis, quis credat tanto fuisse in latinos odio, tantaque male voletitia incitatos, ut in coemeteria invadere, Petrumque ad Pauli laevam in marmoreis tabulis exprimere auderent Θ Repertas enim in coemeteriis suisse tabulas eiusmodi, satis est diligenter supra,

ut arbitror a) demonstratum. Consensisse porro imposioribus la tinos , adeo ut in plumbis 3 , in nummis , in valvis ecclesiarum Petrum ad laevam Pauli collocandum aut existimaverint, aut concesserint, tam alienum, iamque salsum est, ut ne

ad veri quidem similitudinem accedere videatur. Singulari autem moderatione animi, urbanitateque suisse Petrum non modo non repugno, sed sacile etiam patior. At eum modestiae, urbanitatisque ergo suisse ad laevam Pauli, quem Ro mae quasi hospitio excepisset, locatum, id vero est , quod mihi ostcndi veterum auctoritate volo. Nam primorum temporum Aristianos, qui in vitris semper Petrum ad dexteram exhibere con-

457쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 431

suesssent si , nullam illius habuisse urbanitatis, atque modestiae, quam recentiores habuerint, rationem, quem demum sibi Raynaldus a concessurum putat Z Quod si apud romanos tantum ea invaluisset consuetudo, id equidem cisi aegre, at serrem tamen. Quum autem in tabulis, quas in aliis urbibus suisse pictas, sculptasve 3 liquet, Paulus ad Petri dexteram interdum exbi beatur, quid est, quod ad modestiam, urbanitatemque, quam prae se Petrus Romae gessisset, demonstrandam, fieri hoc arbitrer potuisse ΘParidis vero Crassi magno in errorc sententia est, qui Paulum in hullis ad Petri dexteram poni consuesse scribit, ut

prioribus corum nominum syllabis papae vocabulum constaretur.

Hoc enim si ita esset, Cur in musi vis 5 , cur in pictis, sculptisque tabulis 6 , cur in plumbis denique presbyterorum, et notariorum, atque in nummis pontificum ), in quibus aut inte

gra Petri, Paulique nomina scripta leguntur, aut Omnino praetermittuntur, ut conficere papae Vocabulum nullo modo possint, Petrus ad Pauli laevam conspiceretur 3 Sed dedecet hominem studiosum antiquitatum citristianarum operam in iis nugis sustus consutandis ludere. Neque minus graviter lapsi sunt, qui habitam a sculptoribus, pictoribusque suisse censent rationem aspicientium , quasi dexteris esset, cuius imago dextero aspicientis fateri responderet; sinister autem, qui sinistro. Nam hi, ut explicare, tuerique, quod per- raro videmus, possent, Petrum Paulo inprudentes postposuerunt.

Quum enim multo plura monumenta 8 reperiantur, in quibus dexter re ipsa Petrus exhibetur, ita ut illius imago sinistro lateri aspicientis respondeat; si dignior, praestantiorque is est, cuius ima

go dextero aspicientis lateri respondet; sequatur necesse est, Petrum esse Paulo inferiorem. Accedit autem romanorum, graecorumque usus, qui cum in nummis imperatorem seniorem ad dex-

458쪽

43 , ORIGINUM ET ANΤIQUITATUM

teram iunioris ponendum existimaverim, hunc illi, si vera esset adversariorum ratio, anteposuissent. Qua re quid fingi potest obtusius 3 De eotholis autem, eopylisque ecclesiis cum dictum supra, etsi breviter si , satis tamen et dilucide, et vere suerit, nihil nunc attinet dicere. Multas vero eius sive consuetudinis, sive erroris Petrum ad laevam Pauli collocandi caussas, quas alii excogitarunt, cum aut salsae, aut sutiles per se ipsae sint, libens praetereo.

III. Ante Leonis III. ton ora Potiorem Romae fuisse habitam

a christianis laeuam, commenticium cst.

Sed praeterire tacitus non queo Iohannis Lucii viri alioquin eruditissimi de laeva apud romanos ante Leonis III. tempora potiore sententiam. Is autem, cum musi vis praecipue, pictisque in tabulis, Petrum ad Pauli laevam collocatum vidisset, ad Bollandianos, quid ea de re iudicarent scripsit, rogavitque, ut ipsum de more veterum helgarum in sanctorum apostolorum imaginibus disponendis sacerent certiorem a). Verum non animadvertit, Petrum in multis basilicarum musi vis, picturisque, quas antiquiores csso Leonis III. temporibus plane constat, ad dexteram; in quibusdam vero picturis Leonis aetate persectis videri praestantiores 3) locatos ad laevam. Quod si laeva habita ante potior, post vero deterior fuisset, quo tandem modo pontifices tulissent, ut in antiquioribus ) Petrus dexteram occupans inferior esse Paulo videretur 3 De caussis positi Petri ad laevam Pauli, quae a s. Petro Da-

459쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 433miano si , a sancto Thoma a quinate a), atque ab aliis quibus

dam theologis 3) numerantur, cum mysticae sint, ad nostrum

institutum non pertinent.

Cum sa e in nummis imperatoriam, inque ceteris Meterum, Si ethnicorum, si e christianorum monumentis dignior, praes

tantiorque qui est, si, quasi dextera aliquid agat, exhibemtur, Me m occuPet , concedendum erit, Petrum, qui in Pictis, scu*tisquo maiorum tabulis extensa dextera ad laopam Pauli pro matur, fuisse habitum Paulo excolicutiorem. Vetus consuetudo est, eaque iam a primis imperatorum rei publicae populi romani ducta temporibus, ut qui dextera aliquid agentes a caelatoribus, pictoribus, sculptoribus etc. exhiberetur; iidem, etsi summa praestabant et auctoritate, et dignitate, ne quid sorte distorti minusque apti, et commodi in illorum actione, cob

locationeque corporis partium appareret, ad laevam saepissime Constituerentur. Id autem, ne quis commenticium esse putet, exemplis est demonstrandum. Inter numismata musei sarnesii, quae Neapolim translata ab Carolo rege sunt, argenteus nummus Augustum ad laevam sedentem, extensaque dextera ramusculos Oli

vae a militibus, ut videtur, duobus excipientem exhibet ): itemque alter Augustum perinde ad laevam sedentem, ac dexteram pari modo, quasi ab Germanico infantem recens natum ΡXCPPturus Sit, extendentem demonstrat 5). Extat praeterea Domitia-

460쪽

434 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

ni nummus, in quo imperator ad laevam stans, germanusque Captivus cum clypeo ad dexteram supplex proponitur r . Iam vero Sexcenta eius generis numismata reperire fas est, in quibus im

perator dexteram supplici u) cuiquam porrigens, aut ad milites orationem habiturus 3 , ad laevam collocatus cernitur. In numismatibus porro graecorum in primisque in iis duobus Ioli annis Comneni, quae nos aeri incidi curavimus ), Dei para, et s. Geo

gius imperatori baculum tradentes sinistram Occupant. Neque Vero in nummis solum, sed in gemmis 5 et lain, sculptisque lapidibus 6 , qui excellentiores sunt, iidem saepe, Si quia ager

dextera videantur, ad laevam locati conspiciuntur. Non discrepant monumenta veterum christianorum. In vase

SEARCH

MENU NAVIGATION