Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

4 M ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

mihi ab hoc Item disputationis genere non putavi. Eoque me minus suscepti consilii poenitet, quod facile intelligam, ad illius, qui origines, et antiquitates christianas illustrare scribendo deor verit, institutum maxime pertinere , ut tam constans , tam late producta, tamque, ut aiunt, antiqua consuetudo, cuiusmodi suerit, demonstretur. Quod ut distincte, distributeque fiat, primum quam vetus, tum quam stabilis , deinde cur iutroducta , atque propagata suerit, statuam.

S. L

Antiquiora christianorum, monumenta Petrum Partem dexteram tenentem PersaePc exhibent, Paulum Perram. Monumenta vetera, quae Petri, Paulique iconas exhibent, aut

aerea sunt, aut Pitrea, aut marmorea, aut eburnea, aut Pictura, musi que OPere persecta. Horum ego Vitrea, aerea, marmorea, et

picta quaedam ceteris esse puto vetustiora , quod partim notas ipsa prae se Vetustatis serant; partim, ut vitrea, in iis urbis co meteriorum locis inventa sint, quae nostri quum ab ethnicis maererentur ad necem, seseque in arenarias abderent, vitareque torem vellent, quem condita ibidem cadavera exhalabant strui, ut supra docuimus i , egesta e superiore parte humo, cu

raverant. I

In coemeterialibus vitris Petri imago se er , quod sciam ,

dcxteram Partem OCCVat.

Atque ut a vitris initium disputandi ducam, animadvertendum est, de iis me vitreorum calycum fundis agere, quos veteres apposito auri solio, in eoque essiciis, quas vellent, figuris, symbolis, litterisque ornare; ignisque vi ita operire, claudereque altera vitrea

422쪽

lamina consueverant, ut pars obversa litterarum, figurarumque interiori , aversa exteriori calycis parti responderet, quo aspici, legi quo a bibente i) posset. In illorum namque permultis cernere imagines Petri, Paulique licet. Quum enim christianorum

mnium, romanorumque in primis singulatis erga utrumque apostolum Observantia, Pietasque esset a , propterea quod ex libris

novi Testamenti, alteri quidem claves, hoc est amplissimam ligandi, solvendi, continendi in officio, inque unitate omnes, eosque gubernandi potestatem suisse a Christo datam; alterum tot laboribus, itineribus, incommodis, religionis dilatandae, atque in

ultimas regiones inserendae caussa, perfunctum fuisse cognossent;

non modo in parietibus pingendas, insculpendasque marmoribus, aereque fingendas, sed iis etiam in vitris exprimendas eorum imagines putaverunt: ut cum erga viros, qui de genere hominum universo meriti optime fuissent, quam gratissimi et videri, et

esse vellent, tum eorum ne bibentes quidem obliviscerentur. At- quo in iis sane vittis Petrus dexteram sere semper, Paulus autem sinistram tenet. Quod ex multis, quae a Bosto 3 , ab

423쪽

466 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

sunt, ex iisque etiam, quae mox a nobis proponentur, exemplis intelligi plano potest. Quod si in uno, alterove eorum, quae producta ab Ari 'go sunt, Petrus laevam , Paulus autem , ut perspicuum inspicienti est, dexteram Occupat, non est id qui dein vitio antiquis tribuendum, quasi ad dexteram ponendum Paulum iudicaverint, sed aut pictori novo, aut ei, qui vitreorum calicumsiguras aeri incidit. Nam cum oscitans ille quidem non interiorem sandi, sed exteriorem partem delineasset, effecit ut universae et legenti litterae , et aspicienti imagines apparerent. Quae

425쪽

T. U.

426쪽

nio i) animadversa, a nobis certe, qui Petri singularis primatus

oppugnatores refellere instituissemus, praetermittenda non fuit. Quamquam non is ego sum, qui nullum vitreum eiusmodi

calicem reperiri pro re certa putem, in quo Pauli quidem dexteram partem , petri vero imago laevam occupet. Ac Fogginius a), qui unum se tantum apud Boldultum vidisse narrat, in quo priore Pauli , secundo autem loco Petri nomen legatur elisi dignosci nequeat Petri ne sit, an Pauli imago ad dexteram

vera scilicet narrat: quamquam Boi detius Petrum sinistram, Paulum dexteram occupare partem dicat 3 . Qui si tam confide ter loquens, non labitur, id tamen opus nihil nobis negotii exhi. beret; propterea quod unicum id quidem esset, ut plane intelligi possit, eum qui secerit, cum contra Ceterorum Omnium ex eli

427쪽

4o8 ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

plum secerit, errore, inconsiderantiaque secisse. Quum igitur maiores nostri hoc genere monumentorum, quod est ceteris vetustius, Petrum ad dexteram partem, Paulum ad laevam perpetuo exhibuerint, idque non casu, sed consulto secerint alioqui non tam constans ea consuetudo, neque tam stabilis permansisset , si quid umquam, illud quidem certe indicarint necesse est, quod saepe in commentariis scriptorum christianorum legerant, esse Pe. trum non reliquis apostolis modo, sed ipsi etiam Paulo praeserendum.

II. In monumentis Deterum christianorum aeneis Petrus modo Potiorem, modo laeuam Partem occvat. In vetustissima aenea lucerna, quae in Museo mediceo servatur, Petrus ad puppim sedens, gubernaculumque navis tenens

potiorem locu in occupat, inferiorem Paulus, qui ad proram stans, Versusque ad mare, quasi orationem ad populum habiturus si),

exhibetur. Alterum est aeneum monumentum sane vetus in C

meterio Callisti a Boldetto a) repertum. Est id ad numismatis

formam persectum, ac Paulum ad dexteram, Petrum ad laevam collocatum refert. Sed cum in vitreis vasculis, ut ostendi, inque vetustiorum sepulcrorum lapidibus, quod mox demonstrabo, Petrum ad dexteram, Paulum ad laevaria poni saepe consucsse compertum sit; vereor, ne artificis errore evenerit, ut Petri, quae in t o dextera suisset, sinistra in numismate, cui VPum artifex impresserit, appareret. Iu valvis aeneis, quas saeculo XI. suisse

persectas liquet, basilicae sancti Pauli, Petrus ordine prior ponitur, deinde Petri martyrium, post Paulus, inde Iohannes 3 etc.

Contra in valvis item aeneis vaticanae basilicae sancti Petri, quas Eugenius IV. seculo m. fieri iussit, Petrus sinister est, claves tamen tenens, easque pontifici porrigens, Paulus dexter ensem dex

tera gestans, librum s ) sinistra.

428쪽

T. V

SEARCH

MENU NAVIGATION