Historia de origine et principio atque vita omnium regum Lusitaniae, et rebus ab illis praeclare gestis, .... Libri 20. Ad Philippum tertium ... Auctore Emanuele Constantino Lusitano ..

발행: 1601년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

que memorabIIes pertulere. Sed ba e nimis multa tibi Principi occupatissimo & in rebus gerendis prudentissimo atque gi auissimis de Republica Christiana negoti js & cogitationibus fatigato. Accipe ergo hanc orationem in funere Seraphinae uxoris tuae compositam, quamsub nominis tui praesidio in lucem prodire decreui, tum aut antrisu meuin tui nominis studium satis incitatum insigni aliqua meae voluntatis significatione demonstrarem, tum; ut colytra improborum calumnias atque tela me munirem. Tibi ergo Excellen rissime Princeps,opus hoc placere cupio; i q0 'quam gratia referri tanta non potest, quanta debetur; ha ibenda tamen est tanta; quantam maximam animi nostri capere possunt. Quapropter memoriam tanti benefici j coniam beneuolentia sempiterna non solum dum anima sum rabo mea, sed etiam cum mortuo monumentum tanti beneficii mine pcrmanebit. In reserenda autem gratiahoc tibi promitto semperque praestabo; mihi nec in perferendo

laborem industriam; nec in tuis commodis augendis gra tam animi mei beneuolentiam defuturam; atque haec cura

erit infixa animo meo sempiterna; vi& tibi & posteris tuis hae seruitute dignus esse videar; qua me licet indignum taprompto animo dignum esse iudicasti. Hilari ergo vultu excipe hoc meae tenuitatis munusculum;perexiguum illud quidem si cum meritis tuis velis comparare, sin animu:quo ille tibi addico & iamdiu addigi intuearis, amori & obse nantiae plenissimum. vale totius Hispaniae splendor decus.&ornamentum. Romae idibus Martis .iIοοψ.

72쪽

ORATIO INU U NE R E

sERAPHIN E A PORTU GALLIA '

Emanuciis XIV. Lusitaniae Regis . . . Proneptis.

o C tandem malum supererat aflictis Lusi

tantae rebus, ut post tot tantasque perpensas calamitates; Seraphina, qua via a se il-'la recreabat; in ipso ineuntis adolescentiae flore acerba atque immatura morte raperetur. O lubrica vitae humanae curricula, o in corta vota, o fallaces hominum spe S. Ego autem ad communem dolorem leuandum vehementer optarem aliquod

consolationis genus adhibere , seu dum; quid tum dictisorus cogito, nihil mihi nisi commune & vulgare occurtit nihil esse intra Lunam nisi caducum.& mortale ; .valetudivinem morbo ; pulchritudinem temporis fortunae diuitias, 1 morti vitam obnoAiamo Regna vi Imperi adesi ere,urbes a& opida dirui, saxa ipsa tempore consenescere,& vetustate corrodi,vitam umbrae,& lommo; seu potius umbrae somnio similem. Conferamus gaudia quibus uniuersa urbs laetata fuit propter opta tissimum Seraphinae in Vibem aduentum cum hoc squalore di luctu, proprio atque domestico exemplo edocti ediscamus malo noleo aliquand cieam esse rerum humanarum inconstantiam ;Evti inten prospera, &aduersa incerti fluctuemus . Sic enim humana gaudia dolore, Iachrimis,& gemitibus,si ne stantur ;)rium ex se nihil solidi habeant. instar aquae & fumi elabantur & fluant necesse est. Quod omnes nos nuper in Seraphina clare vidi imus, quae cum die septima mensis Novembris anni prox, ime elapsi in Urbem fuisset ingressa tanto cum gaudio uniuersae Romanae curiae, ut ipsi lepte colles ipsa Vrbis maeniat Isi natura pateretunsedibus suis relictis Seraphinae Principi ex Regum Lusitaniae familia ortae gratulatum & laetatum' prodire

73쪽

prodire eupere viderentur . non multos post dies nempe die sexta Ianuarij praesentis anni hora prima noctis & festo Epiphaniae, atque ab eadem die ue qua ipsa in tam grauem

morbum incidit,quartadecima; immatura morte praeuenta omnem Romanam curiam tanto dolore excruciatam reliquerit. ut nullum flumen ingenij,nulla dicendi copia tanta erit; quae minima saltim ex parte id verbis poterit explicare . Ego vero; ut aliquid de me dicam,hoc verissime possum affirmare & procul dubio statuere;si Seraphina suarum prope diuinarum virtutum posset haeredes instituere ; aliquis tandem reperiretur laudator, quemcumque ipsa illarum successorem esse voluisset. Quo mihi maius atque difficilius onus impositum esse video, quod neque unquam subire ausus essem ε, nisi mea me ab ipsa infantia aduersus Eduardum Principem omnibus animi & corporis dotibus

ex cultum Seraphinae auunculum& Ducem Vimarenen- , sem seruitus, & Catherinam eius matrem obseruantia, di

Alexandrum Archiepiscopum Ebore sem Seraphinae germanum fratrem fingrantissimus amor & incredibile in se utendi desiderium, ut id ficerem, adduxissent. Nam si quisquam de talis atque tantae Principis ; qualis Seraph, na fuit; laudibus aliunde pro ipsius dignitate dicere posse existimassem,valde me puderet, hoc onus suscepisse, unde nihil aliud praestitisse viderer, quam ut Seraphinae laudes inopia dicendi detererem. Nunc vero, cum sitis intelligam; quod mihi procul dubio eventurum est,ut oratio mea longe lateq. infra ipsius dignitatem iaceat, idem cuilibet quamuis copioso & exercitato homini euenturum fuisse; facile patior dilectum potistimum esse me; cuius praedicatione quasiq. praeconio admirabilium & prope diuinarum illius in omni genere virtutum, ad eos; quibus ipsae minus

notae essent qualiscunq. cognitio perueniret. Quod si in me ulla facultas esseti optarem equidem aliquam mihi non tauberem atq. copiosam ad dicendum materiam dari , ut in singulis eius partibus accurate percensendis, copiose exor-riandis;artificiose exagerandis; iactare atque ostentare me

possem

74쪽

Iossem. Nune enina; ripictor,eul in exigua aliqua tabella

ominum infinita multitudo exprimenda est,non nullorum vultus atque ora multorum, summa modo capita oste dit; totum reliquum corpus abscondit, ita me cum Seraph, nae innumerabiles laudes in hae breui oratione concludere vellem; fgnificare potius & delibate quam ostendere necesse est. Et si more colacuimus nostrorum aequalium dolere quorum obitus vel exitium vel magnum aliquod detrimentum rebus ipsoru priuatis,nostris vero familiaribusque solitudinem quamdam afferat. Profecto impium atq. nefarium& inauditi cuiusdam stuporis existimandum est ab eius discessu nihil aut parum doloris capere; quacum ipsa Lusitana Respublica pariter miserabili funere elata esse videatur. Vnde ergo in tanta quae sese mihi ad dicendum offert copia;initium sumam An ab ipsa Seraphinae infantia eminebat enim & apparebat in illa tenera aetate maxima quaedam ad virtutem indoles; & illi integerrimi mores in

illis teneris annis clarissime demonstrabant . quae Seraphi nae bonitatis esset futura maturitas & spem magnam omnibus summae probitatis, & sapientiae atque sanctitatis afferebant.Ο diem illum comemorabile & in fastis alicuius eximiae notae signandum; quo Seraphina nata est Demina rari, & singularis exempli ; pietate omnibus saeculis

praedicanda, ardore animi maxime commemorabilis pietate & amore erga Deum nemini secunda hac aetate . Mirabantur omnes tantam de se spem conceptam . Quid nucde pueritia Seraphinae referam Θ nota talis pueritiae indoles& animi ad summum culmen peruenturi, data in illa aetate signa;¬arem perantia: & humanitatis nota munificentiae liberalitati'. exempla,notum non solum obseruandae,

sed etiam amplificandae & propagandaeReligionis studium;

nota deniq. maxima & nunquam audita erga omnes bene uolentia atq. caritas ardentissima. Tandem talem pueritiam fuisse accepimus, ut propie pueritiam appellare non ausim; cum annos prudentia & virtute praecurreret; adeos

ut eo in pueritia perueniret, Mo cannescentibus ali is suit, in sene-

75쪽

in senectute peruenisse gloriosum.Mirabantur omnes tanis tam grauitate & prudentiam, tantum reru omnium modii praedicabant, facilitatem & modestiain , & omnes iuuandi atq; subleuandi studiu, incredibili amore Seraphina complectebatur. Omnia enim; annis Seraphina eripuit; quae secum solent afferre. Denique nulla Diest nominari ullo in genere virtus, quae in Seraphina in summo gradu semper non eminuerit. Non comemorabo in rebus prouidenis dis prudentiam; in suscipiendis consilium; quamdam in omni actione maturitatem, it ; ut mirandum non sir, si non

modo seri illi & vltimi, sed etiam ipsius iuuentutis anni

tamquam inutiles praescindantur. Vt enim in herbelaentis segetis viriditate certa prope spes futurae messis apparet, Isie Seraphina ab ipsa pueritia talis erat; ut quilibet quam uis mediocri ingenio praeditus esset; facile dijudicaret elabente tempore fore iustam, iotegram, continentem, atque omni virtutum genere egcultam. Vnde Ioannes Brigan. tiar Dux eius pater propter spem; quam de se su in mamconcierat Seraphina, tanto illam amore prosequebatur, quantus patris indulgentissimi & simul integerrimi erga filiam suauissimis amabilissimisq; moribus esse potuit,

tanto vero in honore atque pretio, ut quodamquasi rerum futurarum augurio soleret dicere Seraphinam fore decus aliquando & lumen omnium foeminarum; quae ex nobilissima iam ilia sua extitissent. Similia Catherina eius mater& uniuersa lusitania dicere solebat, & eadem Seraphina hoc opere comprobare semper conata fuit maiores suos prae oculis proponendo; qui tales fuerelut nec magnitudine animi & fortitudine; nec rebus praeclare gestis; nec erga Dem pietate cuiquam cedere voluere. Non opus

est hoc in loco referre illum magnum Alsonsum Primum Lusitaniae Regem, ex cuius stirpe Seraphina nata est; cuius virtus & fama n'stris imperium peperit. Cuius animi pietate si spectemus. Cum pro Victoria deprecaretur Deus optimus Maximus Cruci affixus visus est. Si vero strenuitatem atq; virtute illo viso confirmatus, manu perexis': ' su

76쪽

3t tenuissimis opibus dimicans cum quinque Regibus opulentissimis de locupletissimis nominis christiani hostibus accerrimis infinitas illorum copias uno fusas deletasque praelio penitus fudit & profligauit. Non refero innumeras aliorum Regum pugnas & victorias incredibiles. Illam

autem Ioannis Primi gloriam; a quo natus est Alfonsus Primus Brigantiae Dux Seraphinae atauus; ne e reticere nec dissimulare possum . Te enim Ioannes Rex in uictissime appello; qui illam munitissimam arcem in dorso Abilae montis celsissimi collocatam, nemine e tuis praeter unum ex familia Ataidia desiderato; virtute inaudita, maxima indu . stria; uno solum die expugnasti: & renitentibus hostibus sub tuu Imperium; redegisti aditumq. illi Barbariae in uniuersam Hispaniam facili mum uno solum die perpetuo in- terclusisti. Si enim possent; ut antea; barbari illi per uniuersam Hispaniam, quae est illorum audacia dc furor atque

nostri sanguinis insatiabilis sitis , saeuissima belli procellade tempestate effunderentur. Nec minorem gloriam fuisse arbitror illius magni Principis Henrici eiusdem Ioannis primi fili j; qui cum uniuersum orbem mente & cogitatione peragraret, eo primus deductus est, ut ad Indos nauigari posse existimaret, & mare Athlanticum ingressus; quod

diuino numine inspirante fuisse factum , ut exitus com probauit, existimandum est, remque in omni memoria inauditam tentare ausus est. Inde vero multas & feracis simas insulas antea ignotas, & maximam Africae partem explorauit . Cui acceptae ferendae sunt omnes nauigationes Hispaniaru in tam ad Occidentem, quam ad Orientem Solem. Non patitur temporis breuitas, ut reseram heroica facta, & prope diuinas virtutes Alson si Primi Brigantiae Ducis, Henrici Principis fratris; nec aliorum Ducum; qui tali munere usque ad Theodosum; qui hodie regnat; functi sunt. Talia enim sunt istorum Principum recte facta, ut si omnia singulariter persequi velim; ani moenim meo fixuim remanet; ut non dies modo me sed vox

77쪽

nae reseram Z Quis erit adeo rerum nostrarum ignarus di imperitus,qui recte non intelligat Serapti inam natam fuit. se ex Catherina filia Edaardi quem filium octauo Iocygenitum Emam elii Regina Maria pererit ,Principis inomai. aetate celebrata dι . Cram natura clemeni miti extitisset tam Lusitanis , quam caeteris OmnibuS CXxeris nationibus propter innatam benignitatem & humanitatem charus&periucundus; qui si immatura morte, ut filius, non fuisset praeuentus; multas villitates propter insitam probitatem de industriam rebus communibus afferre potuisset, & patris Einanuelis vestigijs institisset. Te te appello Rex Emanues; deoquo quid huc in loco dicam ξCum enim breuissimo tempore uia numeris ornatistinaisque

classibus Africam obruisset, di vi cepi isset, multa opida natura I. opere . munitissima; hostibus omnibus inde Deile propulsatis usub suum redegulat Imperium; aditum ad Indos; quod eiusde maiores fuerλnt aggressi ; vietis Om- nibus ipsius naturae dificultatibus, peratis vastissimi Oceani fiuctibus. aperuit. O te Regem felicissimulausi vitae tuae cursum exacte velim usi pectare , ii enim in rebu3 liu manjs felicitas ulla stare potest, te Regem fortunatissimum merito appellare possumus; atque inter totius orbis felicissimos Iriincipes vere cσnnumerandum csse censebiimus. Nam praeter quam quod ad Resiam dignitatem praeter spu euecura

es, cedentibus tibi qtiam plurimis, qui aetate, gradu, in Regni Lusitaniae successione te erant priores; Legionis N Ca stellae Regna fuisti inauguratus, & omnes illarum Pro ui xiarum Proceres ad manus oscula admisilii, & tuum L

laniae Regnum longo lateque pr'pagasti. I ibi ergo pro.

edixersia omnes Lusitauuium opes, onmisque vel nauigandi,vel bellandi gloria debetur,2 cum nominis tui fama & splendore orbem terrarum impleuisses ;,non solum armis fines impersi tui apud barbaras nationes; sed veram,& Catholicam Fidem atque Christianam Religionem laxissime propagasti .: Quid ego hoc in loco commemorare iustitiuun potentiam Ioannis I IIc quem Ecluas tu auus

78쪽

materfius Seraphinae ger manu fratrem' ab uanme fl)ntio

inuoluam ipsius amplissimam animi magnitudinem . de pressas Turcarum aliorumque hostium classes; fusos, Et extinctos maximos hostium exercitus; latissimas amplissimasque prouincias bello domitas i caeteraque inperi namenta longe maxima. Sed haec di alia' quamplurima quae sciens,ne longior sim, pretereo, ad ea bonarie uenia quae Seraphinae propria fuere, illamque omnibus venerandam, & amabilem reddidere. Non opus est hoc in loco recensere veneradam & incredibilem eius sanctitatem, flagrantissimum erga res diuinas & Deum amorem, ergividuas & pauperes caritatem quae ut aid Apostolus per*ctionis vinculum est; modestiam; quam in omnibus suis tam dictis, quam factis retinuit; animi magnitudinem; qua nihil humile, nihil angustum,nihil vulgare cogitauit, fidem& constantiam; quam nihil imminuere, aut labefactare potuit, veritatem, quae virtutum Omnium custos est;& alias prope diuinas virtutes; quas omnes; si commemorare in .stituam, nullum unquam finem mea inueniet oratio. Iam vero in liberalitate, & munificentia, comitate, tenuium,&afflictorum hominum misericordia nullam unquam parem

habuit Seraphina . Quis unquam ab illae honestum aliquid petiuit, quod ipsa liatim libentissime nonoconcederet Quem illa egentem, & quae ad victum & culium suppete

rent, corrogantem, manibus vacuis a mineribus dimisit ΘCui vexato,& misere iacenti abfuit Si ab hac Principe aliquid expeteretὸ Nullae in vestitu' & cultu delitiae; maximamn ipsiuς moribus lux, di splendo quidquid otii nancisce batur, veI in corporis Iabote; vel inurumi content ne,vel sacris precationibus; vel rerum diuinariim commentatio nibus consumebat; corporis voluptates Iudi res detesta biles execrabatur, respuebat, & aspernabatur, ludos, &aequalium studia deserebat, non conuiuijs,non frequentia,& celebritate desectabyur, omnis insignis gemmariin, di margaritarum pulchritudo &ornatus explodebatuΠ; sola mundities in corporis cultu remanebat in uocens corpus

79쪽

inedia eastigabat; suaeque mei victrix; ne occultis,& tectis superaretur insidijs, humani generis hostein cibi inopia &tenuitate deprimebat. Denique in omni virtutum genere supra proprias vires omnibus antecellere elaborabat, &tanta fuit Seraphinae in omni vita constantia,& seuerae diἰ-sciplinae norma, ut pater eius Ioannes Dux Brigantiae mater eius Catherina vehementer admirarcntur, adeo; ut cum primum Ioannes eius pater migrasset ab hac vita,& fama Seraphinae tam de vitae sanctitate quam de morum in tegritate,ta Lusitaniae,qua Hispaniae oras iam peragraret. Philippus hoc nomine primus Lusitaniae Rex,& pater Philippi,qui hodie regnat,& tanta cum pace Regna Omnia sua moderatur,cu illam matrimonio tradere costitueret; saepissime animo suo euoluebat; que ex uniuersis Hispaniae proceribus eligeret; reque iterum atque iterum deliberata; tandem Ioannem Paciecum Villenae Marchionem ex nobilissima & antiquissima Paciecor u familia alijs omnibus Hispaniae proceribus praetulit. Recte enim Philippus intelligebat hanc nobilissimam familiam in Hispania floruisse per annos quadringentos ante Christunt natum,at q. ex eadem familia per mille, & amplius annos Comites; Marchiones; Du.ces; de innumeros alios principes & heroas floruisse; ex illaque veluti ex equo Troiano prodijsse belli pacisque gloria praeclarissimos disciplinisque omnibus instructos. Cum que recte teneret Ioannis Pacieci maiores ex Regum Lusitanorum familia Ortos esse, atque Seraphina ex eadem Regia familia ortam,tanto & tam magnanimo Principi debebere merito coniugi,ut ambo sese unico & indi solubilia more, ut exitus comprobauit, complecterentur. Nupsit ergo Seraphina tanto Principi, & matrem Catherinam in Lusi . tanta reliquit, Castellamque ad coniugem Ioannem venit. Quid exist imatis fecisse eraphinam, posteaquam tantus Princeps illa duxit in uxorem Num arrogantia se extulit

neminem ad colloquia admisit Θ caeteros flocci pependit di pro nihilo habuit Nequaquam; quam alio animo de alia mente ad nuptias venerit Seraphina, satis illius vita

80쪽

aperte demonstrauit. Na statim post nuptiarum celebritati Deum solu & omnia honesta sibi prae oculis praeposuit,nec; ut fere mos & desidiosa consuetudo fert; inertiae praetendebat se maximis natalibus ortam esset & ex Regum Lusitanorum familia trahere originem ;& natam esse ex illis Regibu5;quos pauloante meminimus;& maximam in is habere dignitatem,&, cum tale virum stabi coniugem obti- . nuisset; vehemeter illam accreuisse;quae omnia propter Deupro nihilo faciebat Seraphina. Nupta sum, inquit, & legibus matrimonij mihi parere necesse est; sed ita;vt quotidie

repetam me ad hunc honorem peruenisse hac lege & conditione; ut rerum omnium moderatori, & Architecto Deo singulis momentis obtemperem, illiusque & praecepta ,&mandata ad unguem obstruem .Quam ob causam vehemu ter mihi reformidandum est, ne quam Deus ad hunc maximum honorem, & 'gradum dignitatis extulit; arrogantiam& superbia deprimat ad supplitia sempiterna, labores undequaque erunt, omnes molaestiae & calamitates de suscipiantur , &devorentur; nec oculi quidem tantisper dei j ciendi sunt, me & peruigilare, & elaborare omnesque animi mei neruos contendere oportet; & in quadam perpetua custodia continuo esse necesse est. Insuper cum hoc eodem corpore cum hisce membris; quae gerimus , longa subeunda est dimicatio, quod ego non solum recuso, sed etiam iterum atque iterum, & exposco, & exopto. Quam ergo vitam Seraphina sibi prae oculis semper praeposuit &initituitΘquam ut ab eius vitae exeplo Oes exemptu capere potuisset; singulis diebus sacrum audiebat Idiuinas preces recitabat,& crimina singulis hebdomadibus expiabat; atq; sacros. Eucharistiae Sacramento se reficiebat; alebat inopes, frumentum tribuebat,nummos diuidebat,dites etiam; si qua re egerent, non excludebat, sacris virginibus subis ministrabat victum, & reliqua omnia ad vitam necessaria suppeditabat. Quot quantisque in extrema inopia constitu

tis sua liberalitate vitam de salutem donauit Seraphina Quam multae viduae fame & inopia conficerentur ;nifi illa

quan in

SEARCH

MENU NAVIGATION