Historia de origine et principio atque vita omnium regum Lusitaniae, et rebus ab illis praeclare gestis, .... Libri 20. Ad Philippum tertium ... Auctore Emanuele Constantino Lusitano ..

발행: 1601년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ε HISTORIA REGUM JL VSIT.

rum, quos sanctos Angelos esse credo, quam vini ineui,dum vi- Adeo, deposito ense& iculo & relictis vestibus&calceamentis; pronu3 in terram lane proijcio lachrinus'; abunde missis cepi rogat e pro confortatione meorum vatiali Grum ; dixique nitalturbatus. Quid tu ad me domine e credenti enim fidem vis at gere melius est, ut te videant isti infidelcs,& credant, quam ego, qui e sonte bapti linatis ic Deum verum Filium Virginis,& Patris aeterni agnoui, di agnosco Erat autem Crux mirae magnitudini S, &cleuata a tcrra quasi decem cubitos. Dcini' nus voce, quam indignae aures Incae ius ceperunt, dixit mihi. BNon, ut fidcin tuam augerem, hoc modo apparui tibi, sed ut roborarem cor tuum in hoc confitetu, & initia Regni tui supra firmam petram stabilirem. confide Alsonse, non solum enim hoc cerimen vinces sed omnia alia, in quibus contra inimicos Crucis pugnaueris, gentem tuam inuenies alacrem ad bellum & fortem ; petentem, ut sub Regio nomine in hac pugna egrediaris. Nec dubites, sed quidquid petierint libere concede, ego enim aedificator & dissipator Imperiorum, & Regnorusum. Volo enim in te & in semine tuo Imperium mihi stabilire,

ut deferatur nomen meum in exteras gentes, &vt agnostant SuccesIores tui datorem Regni. Insigne tuum, ex pretio quoi ego humanum genus emi, & ex eo, quo ego a Iudaeis emptus sum,compones, & erit mihi Regnum sanctificatum, fidc purum,& pietate dilectum. Ego, ut haec audiui, humi prostratus adoram ut dicens, quibus meritis domine tantam mini annuntias pietatem.ὸ Quidquid iubes faciam, & tu in mea prole, quam pro mittis,Oculos benignos pone, gentemq; Portu gallensem sal - , uam custodi, & si contra eos aliquid paraueris malum, verte istud in me potius, & in successores meos,& populum, quem tamquam unicum filium diligo ; absolve. Annuens dominus, inquit, non rccedet ab eis, nec a te unquam misei icordia mea, per illos enim paraui messem multam, & elegi eos in messores

meos in terris longinquis. Haec dicens disparuit, & ego fiducia plenus & dulcedine redi j in castra, & quod taliter fuerit iuro

Ego Alsonsus Rex per sanctitana Ieiu Christi Euangelia his

52쪽

BA manibus tacta. Idcirco praecipio successeribus meis in perpetuum futuris, ut scuta quinque in Crucem partita propter Cru ccm, & quinque vulnera Iesu Christi in inligni ferant ;& in unoquoque triginta argenteos, & supra sei pentem Mosis ob Christi figuram, & hoc sit memoriale nostrum in generatione nostra;&si quis aliud attentaverit a domino sit maledictus,& cum Iuda proditore in inferno maceratus , facta Conimbricae 3. Calendas Novembris anni M. D. LII. Ego Alfonsio Rex Portugallensis.

Conlatuus Sousa Procurator Vimariensis.

Sanctii Martini Procurator Colimbrien. Petrus Pelai Curiae Signiferi, Fcinandi Petri Curiae Dapifer. - Velascus Sancti j. D. Alfonsus Menen. Praefectus Olisipponensis. : Menend. Petri pro magno Alberto Regis Cancellario.

Sellodo Archebi spode Braga, Sello Reat. bi Sello do Bisbo de Coimbra. Dous Sellos mores de dous grandes. Hoc Regis Alson si testimoniu reseruatur in praefato Coenobio Alcobacenti, & nihil addidi, aut detraxi ex copia, quae hic Romae mihi mutuata fuit a praefato domino Consaluo Maenetio Vasconcellio, & Cabedo, quae copia ex Lusitania sibi,dum

Romae esset, transmissa fuit. ill . .

Postea tempore Alfonti III. ut in eius vita dicemus, insignia castelloru septem adiecta sunt circum periphaeriam areς,& clia Peu purpureu addidit castellis aureis conspersum pro simbolo Regni Algarbiorum .Postea vero Emanuel Rex in suu steminasphaeram assumpsit, quod ad sequentes Reges percrebuit, Vt

specimen Imperij, quod per uniuersas Orientis partes propaga .perat,iymbolian dznotaret, cia

53쪽

6 HISTORIA REGUM LUSIT.

Impiger vir extitit Alfonsus, rei militaris scienti peritissi- armis, uniuersana Lusitaniam sartam tectam ut aiunt a Maurorum iugo& seruitute vendicauit, anno autem IIq7. maximis auxiliaribus copij s& suis.etiam Lusitanis fictus Alf sus opulentissimam, & munitissimam ciuitatem Olisipponensem ex Saracenorum Tyrannide liberauit. Collipum vulgo Lei-ria, Eburobritium vulgo Euora de Alcobaca, Scallabim seu Iulium praesidium, vulgo Santarem,Tybuccium, vulgo Abrantes, Sintria, Maiaram, Turre S nouas,Cetobricam,CeZimbiam, nouam cultatem Aruceitanam, Serram, Pacem, luliam, Myrti- alim Iuliam, Metobricam, Lacobricam, Portum Hannibalis,Balsam, Aritium Praetorium, Amaram, Talabricam, Calanticam,& omnem denique Lusitaniam, quanta nunc est, ex Saracenis bello acerrimo vique maxima eripuit;Christianiiq; restituit, &fartam tectam,ut aiunt; uniuersam Portu galliam suis reddidit, tantae enim corporis vires Alfonsum comitabantur ; ut in pugna; in qua semper primus erat ἰ eum tamquam furibundum Leonem hostes reformidarent, tanta autem corporis serpitudine praeditus fuit, ut nullum leue vulniis dicatur infiixisse. Et si Gmaximus esset bellator Alfonsus,cum domi esset,& Con imbricae moraictur, quae ciuitas Regia crat illis temporibus,& ibi h bitarunt multi Lusitan . Reges,cu Monachis Caenobii S.Crucis hymnos, & sacra carmina decantabar. Tanta etiam virtute excelluit, ut illi fuerit peculiare saepissime imperfecta, & nondum inchoata pro perfectis quasi in se situm csset praedicere, quod veteres auctores Scipioni Africano peculiare fuisse tra- .didere, cum Scalabim sev Iulium praesidium ex Saracenorum ciiugo furto seu ex insidijs capere vellet, suorum non magno numero comitatus Con imbrica egressus cst, ct pridie quam ap-Πopinquaret Iulio praesidio se sequenti die intra eius)irurnia pedem fixurum, atque illud sub suam potestatem redaetiarun sitis praedixit. Vnde Iulium praesidiu natura loci inexpugnabila,& arte munitissimum nulla Saracenorum proditione vi tu, egit,&nostris Lusitan taeteddiditi; hac enim fiducia nihil prae clarius, aut admirabilius dici excogitari ue potest. Haec autem Omnia

54쪽

τε omnia sibi a Deo pio pter eius maxima pietatem concedebantur. Nam in Deum pijssimus extitit Alfonsus, cum maximam earum rerum partem ; quae iure belli sibi comparabat, Religi sis viris, & Caenobi js, quorum multa de nouo aedificauit, diuideret, vel ut Deo & non sibi militarer, impetus autem hostium,

ita retardabat & comminuebat: ut Deus pro eo videretur di

micare . Eo loci, quo iuxta Oli sipponensem ciuitatem castra posuerat, cum illam obsideret, amplissimam & ditiis mam Ecclesiam sub inuocatione Sanini Vincenti j Martyris cum orna- η tissimo & splendidiis tuo Carnobio Fratrum ordinis Sancti Augustini, qui Canonici Regulares vulgo appellantur, suis sumptibus ab imis fundamentis aedificari curauit,& ad finem usque perduxit; & ciuitatem ipsam Oli sipponensem sub eius tutelari praesidio comuniuit & vovit. Simile aliud Carnobium Conimbricae in laudem sanctissimae Crucis construi mandauit. Voto enim voverat seque arctissime obligauerat & astrinxerat Al- fonsus , si reportata victoria immanes hostes superasset,late C. e nobium ad laudem omnipotentis Dei, quanto citius per eum fieri posset, aedificaturum, quod a primis fundamentis erexit, &perfecit,& magna cum ipsus Alfonsi laude & gloria opere co- pleuit. Aliud etiam monasterium Eburobritii vulgo Alcobaca in laudem & honorem Sancti Bernardi Abbatis aedificari mandauit, quod maximis & innumerabilibus cesibus locupletauit; percrebuerat per uniuersas totius orbis partes & peruaserat tali viri sanctitas, miraculorum gloria,probitatis magnitudine,vitae integritate & innocentia, qua re comotus Alfonsus sanctissimo D viro in Burgia caenobiu aedificari iussit, in qua ipse natus suerar, haec vero & alia plurima moasteria aedificari in Lusitan . curauit. Inter alias fortissimas urbes, quae regnante hoc Alsonis Henrico primo Lusitaniae Rege quo iustior alter nec pietate fuit, nec bello aut armis maior, ex impijssimorum Maurorum

potestate iugoq; liberatae sunt, fuit Ebora; quam sub potestatem suam redegit Alfonsus opera & virtute fortissimi viri Gi-raldi, cui propter corporis & animi robur, intrepidi seu absque timore cognomcntu Lusitani iadiderui. Cuius cibSiem arma

55쪽

HISTOR J A REGUM LUSIT.

tam stricto gladio caput Arabis praeterentem, &manu sinistra etiam caput puellae Maurae gestantem pro insigni gentilitio suae nobilitatis habent Eborenses. De laudibus, bellica virtute de singulari strat agemate Giraldi, quo Eboram ex insidijs aggressus fuit, atque de illa praeclari itanam victoriam reportauit, si quis hoc in loco cupiat encomtum scribere, satis amplam uberemq; materiam dicendi illi tam illustre facinus suppeditabit, sed haec non attinent ad nostrum institutum. Post aquam sub Christianorum potestatem Ebora redacta est, dignitatem Episcopalem iterum accepit & Pontifex illius ciuitatis creatus fuit Pelagius praestantissimus vir, suffragante sibi ipso Rege Alfonso, qui Templum maximum, quod hodie existat extrui ornariq; curauit, & quamplurima decreuit spectantia ad celebritatem sacrorum sapienter, & diuisionem proue tuum, quod eX monumentis antiquis, quae in publicis eius. dem Ecclesiae scrinijs reseruantur, apparet. Pclagius ergo vitam cum morte commutauit, cui Seuerus, qui antea in eadem Ecclesia Decani dignitatem obtinuerat, successit, & sic alii ordine quodam successivo su fiecti sunt. usque ad Hemicum Cardinalem, qui in Regno Lusitaniae Sebastiano demortuo successit, & primus Archiepiscopus Eborensis creatus fuit a

Paulo III. Pont. Opt. Max. regnante Ioanne Rege huius nominis III. eius fratre, anno salutis II I. Nec hoc in loco praetereundum esse mihi persuadeo, qua cura & liberalitate superiores Eborae Antistites in aedificandis &extruendis dedicandisq; in eadem urbe Caenobijs semper claruerint. Inter alios

quam plurimos fuit inprimis Vascus Episcopus doctissimus qui tmonasterium Sanctae Clarae intra nouum ciuitatis ambitum aedificauit ι alterum vero Ordinis Sancti Hieronymi, sub inti catione Sanctissimae Virginis a Rubo nuncupatae, in loco am&nissimo duobus passuum millibus a maenibus ipsius iciuitatis di stans erexit, atque utrumq; magnis redditibus locupletavit. Henricus etiam Card. vi superiorum Antistitum vestigiis insiseret, amplissimum Societatis Iesu Collegium, una cum ina

gnificenulsimo Templo extruxit, dique Academiam, in qua

56쪽

A omnes,praeter ius ciuile & medicinam,scientiae instituuntur, de nouo erexit. Vnde non solum Eborae, sed etiam alijs vicinis opidis,& uniuersae Lustaniae ingens utilitas ornamentumq; accessit. Henricus etiam, dum Antistes Eborensis esset,Carnobium Sancti Antonii fratribus instituti Sancti Francisci, qui ob arctiorem vivendi normam & institutum a pietate appellanturi aedificari a fundamentis curauit. Cum aliud Carnobium eiusdem ordinis sex millibus passuum ab eadem urbe distans prope opidum vallis viridis antea suis propijs sumptibus ardi Gy cauisset . Fuit etiam incredibilis Henrici Antistitis erga Eborenses benignitas in aedificando ab imis fundamentis nobile Sancti Antonij Archimandritae templum, quod in publico ciuitatis foro loco conspicuo&illustrissimo eleganti magnificaq; operis structura; ex communibus Cathredalis Ecclesiae proinuentibus, exstrui curauit. In cuius frontispicio ab Andrea Re-sendio literis magnis praesens inserta inscriptio conspicitur. Diuo Antonio Aegiptio sanctissimo Monachorum Archic mandritae sacrum. Henricus Emanuelis Lusitaniae Regis pii, felicis, inuicti, filius, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis primus Eborensis Archiepiscopus, priore diruto, nouum hoc, structura,forma augustiore Religionis ergo erexit.

SANCTISSIMO ANTONIO ARCHI MAGDRITAE SACRUM.

Cumq; Henricus de anno r378. Archiepiscopatus curam D Vltro a se abdicaret, cum se senem videret, & tanto oneri fere succumberet,ialem curamTheotonio eius nepoti,& Brachantiae ducis fratri demandauit, qui toto eo tempore, quo Eb rensem Ecclesiam sibi commissam gubernauit, & ad hoc usque tempus optimo regimine moderatur, praeclarissima immortalitateq; dignissima opera edidit. Ex multis aliqua enarrabo,Vt tanti praesulis virtus per omnes orbis partes evagetur. Caen bium Sancti Antonij, quod Henricus ab imis sundamentis er

xerat, & Academiam Eborensem, ipse ad calcem usque peria duxit,

57쪽

duxit, maxima bonorum omnium celebritate & gaudio prope infinito. In ea praeterea ciuitate pauperum Xenodochium illi simile, quod Sanctissimus Pontifex Sixtus V Romae instituit& fundauit, Theotonius ab imis incepit aedificare funda me iis, illiq. vltimam manum imposuit, Omne'; pauperes in eo existentes suis impendi js alit, omniaq; ad victum &vestitum necessaria illis suppeditat. A primis insuper fundamentis amisplissimum & nobilissimum Caenobium Carthusorum extra muros ciuitatis Eborensis, illi q. plusquam septem aureorum millia in singulos annuos redditus, ut recte ali possent, assignauit. Quos redditus ipse Antilles suis proprijs pecunijs emit, Carmelitarum Monasterium, qui pedibus nudis incedunt, a principio ad finem usque absoluit, eosque cum reliquis omnibus monasterijs pauperum Religiosorum , quae ipse Antistes aedifi-ficauit, alit. Alia praeterea opera prope infinita commemor rem, si per tempus id liceret, & locus id pateretur. Seminarium, Eborς erectum, Aulam Archiepiscopalem in eadem ciuitate de nouo aedificatam silentio inuoluo. Quid referam ea, quae optimus fecit Antistes,eo tempore,quo Eborae & in uniuersa Lusitania de anno I 38o.& de hoc praesenti anno grassata fuit contagio pestifera ξ Cum omnes tali morbo oppretas suis impe dijs aluerit, sed ad Alsonsum reuertamur. Nunquam satis laudare potero Alfonsum primum Lust niae Regem inuictissimum, qui temporibus illis incultis, in quibus omnia praeclara studia sepulta esse videbantur, multum t men legebat, quod illius conciones,quas in Annales translatas legimus, plenae Philosophorum sententi js facile declarant, in litteris autem sacris summo studio versabatur, ita, ut si quid ab illo Latine scribendum esset, eodem plane stilo scriberet, cuius

diuina virtus cum admirabili sapientia coniuncta merito est in omni aeternitate celebranda . Alfonsus enim primus Lusitaniae Rex, .cum Scalabim urbem situ&arte munitissimam & mili-

tum multitudine & vigilum diligentia & praefectorum vigilantia defensam, centum & viginti tantum fortissimis hominibus stipatus nocte una, ut dixi,cepisset, urbis situm&Regionis fer-

58쪽

A tilitatem & expugnationem illam non incommode latinis lit ris postea complexus est, ita tamen, ut appareret illum ex sanctis litteris non vivendi tantum disciplinam, sed dicendi etiam stylum & rationem sibi peperisse. Post Alfons mortem usque ad Dionysii Regis tempora viguit latinarum litterarum studium, quantum illa aetas rudis & impolita atque continuis berullis exercita ferre potuit,ita, ut nullum monumentum illius temporis exstet, quod non pure & dilucide,& ut nihil aliud dicam, latine scriptum sit. Deinde barbaries, quae pristinam linguae la-ς tinae puritatem faede contaminauit, Lusitaniam inuasit, non ita tamen ut studium illius in principibus exstingueret. Nam Eduardus Rex Ioannis hoc nomine primi filius, ut infra dicemus, non solum litteris valde deditus fuit, sed librum etiam de Regni moderatione scriptum reliquit , fratrem autem illius Petrum constat eruditum fuisse, Henricum etiam illum, qui primus ignotas insillas explorauit, viamq; aperuit, qua nostrae classes in Indiam, & in omnes solis Orientis Regiones penetra e re possent,doctissimum fuisse constat. Homines, cum essent in armiS enutriti, non tamen artes ingenuas & maximas disciplianas neglexerunt, sed multum studii & operae in illis posuere. Non enim tunc alea, non libido, non ignauia, non des sidia, non mollities,non desperatio illorum animos impediebat,quo minus ingenium excolerent. Quantum igitur temporis illisa Regni procuratione vacabat, tantum in studijs artium maximarum consumebant. Intelligebant enim omnem hominis liberalis & ingenui cultum virtutibus & scientia contineri. Menso enim, quae in animo dominatur, disciplinis instruenda est, reliquae partes animi virtutibus ornandae sunt, ut possimus ossi incio atque munere nostro perfungi, sed ad Regem Alfonsum

reuertamur.

Ea enim mente & animo fuit Alfonsus, ut eius animus fuerit semper studio Religionis & scientiarum inflammatus. Christum ipsum crucifixum caelo sereno contemplatus proeliu illud memoria immortali dignissimum aggressiis est. In quo quinq;

Reges maximis exercitibus constipatos aggressus fudit & pr H a nigauit,

59쪽

s, HISTORIA REGUM LUSI Τ.

stigau t,qui cum Scalabim urbem expugnaret,atq; portas ciui- Λtatis effractas & repagula conuulsa cerneret, in medio portae genibus ilexis,antequam ferrum stringeret,iam incenso studio Deum veneratus est, ut in caelo versari sibi videretur. Alfonsus enim cum maximo animo praeditus esset, de in bellis enutritus multos impiorum exercitus fortissimos atque maximos funderet fugaretque, nunquam sibi victoriam adscripsit ullam, sed omnes ad Dei clementiam deopem illius praesentissima referebat, qui nunquam Opus aliquod praeclarum aggressus est, nec illud aliquo modo egit, quin prius in caelum tota men- nte respiceret, de opem diuinam assiduis precibus,castissimis votis, inflammato studio, flagitaretia Emanuel Rex Alsonsi virtute& animi magnitudine commotus cum de anno IIoz. compostellam fuisset profectus, ut ad Sancti Iacobi sepulchrum nuncupata vota persolueret, CO- nimbricam cum peruenisset, dc sepulchrum Alfonsi Regis , de quo nunc agimus, parum magnifice extructum cerneret, id de. moliri de aliud satis amplum de magnificum de Regia liberali- latc dignum aedificari iussit eodem anno. QSimiliter Sebastianus Rex cum de anno Is 73. AlgarbiOrum Regnum adiret, ut Opida maritima,quam munita essen proprijs oculis perlustraret, dc siquid ad monimentum deesse videretur, exactissimo tuo iuditio dc Reipublicae peritorum consilio praesens vel suppleret, vel ta ouaret, vel corriger t. FC-cit autem itcr per Orichiensem agrum de victoriae memorabilis loca omnia perspexit. Nullum ibi erectum trophaeum, nullam inscriptionem,tantum sacellum illud ignobili fabrica, non semel refcctum, rusticorum tantum cultu Religiosum reperit. Puduit illum incuriae, de socordiae saeculi superioris. Atque ut excusari mercatur aetas hominum illorum, qui in continuis bellis vitam traducebant, de dextras promptiores ad pugnandum, quam ad litteras illa tempestate sepultas, do ingenia inclinatiora ad arma habebant. Miranda tamen non est florentibus postea rebus de renata philosophia obliuio tam diuturna. Natur a enim comparatum cit, ut quae optima sunt, non omnia

simul,

60쪽

A simul, sed per temporum interualla emergant. Sebastianus ergo affectus mira pietate,& ut apparitionis Christi & Regis maximi atque inclitae victoriae memoriam renouaret, eamq; faceret rediuiuam, diruto veteri sacello templum in aedificari praecepit, atque ibi nobili arcu extructo &superaddito, ex altera parte latine , & ex altera Lusitano Idiomate sic inscribi impe

rauit.

Hic contra Ismarium quatuorq; alios Saracenorum Reges, innumeramq; Barbarorum multitudinem pugnaturus fe- η Iix Alfonsus Henricus ab exercitu suo primus Lulitaniae Rex appellatus est, & a Christo, qui ei crucifixus apparuit,ad fortiter agendum commonitus, copijs exiguis ta- tam hostium stragem edidit, ut Cobris atque Tergis' fluuiorum confluentes cruore inundarint, ingentis atque stupendae rei, ne in loco, ubi res gesta est, per frequentiam obsolesceret. Sebastianus primus Lusitaniae Rex bellicae virtutis admirator & maiorum suorum gloriar propagator erecto titulo memoriae renouauita

Infinitum esset recensere Alfons laudes & virtutes, quam multis in locis immensas hostium copias exima manu fuderit, atque incredibili ardore pietatis incitatus quam praeclara fucinora pro Christi nomine susceperit. Anno ergo II 69. Alexander III. Pontifex opti Maximus Alfonso & successoribus Lusitaniae Regnum confirmauit die 3. Maij Ii 69. missa legatione ab Alfonto ad eumdem Alexandrum, quam in Latheranensi Ecclesia magno Romanhrum ci-D urum numero, & populi multitudine prope infinita iliue confluente, uniuerso sacro Cardinalium Collegio assiste cum vniuersa Romana curia ratam Alexander habuit atque Ermam indixit Atlanso eiusque successoribus Lusitaniae corona Iactamen conditione, ut singulis annis tam ipse Alfonsus quam eius successores Sanctae Romanae Ecclesiae unam auri libram

Ioco tributi soluere tenerentur. Hanc vero confirmationem publica intelligibili & clara voce publicauit & edixit Albertus Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius. De exactione librae unius

SEARCH

MENU NAVIGATION