Galfredi Monumetensis historia Britonum : Nunc primum in Anglia, novem codd. msstis collatis, edidit J.A. Giles

발행: 1844년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

in eo, et nomen suum flumini reliquit. Locrinus ergo victoria potitus, hostium spolia sociis largitur: nihil sibi ipsi retinens praeter aurum et argentum quod intra naves invenit. Retinuit quoquo sibi tres puellas mirae pulcritudinis, quarum una cujusdam regis Germaniae fuerat filia, quam praedictus Humber cum duabus rapuerat puellis, dum patriam Vastaret: erat nomen illi Estrildis, ot tantae pulcritudinis erat, quod non facile reperiebatur quae ei conserri poterat: candorem carnis ejus nec nitidum ebur, nec nix recenter cadens, nec tilia ulla vincebant. Amoro illius Locrinus captus, ejus cubile inire voluit, ipsamque sibi maritali teda copulare. Quod cum Corineo compertum esset, indignatus est ultra modum: quoniam Locrinus pactus fuerat Aeso filiam ipsius ducturum.

ἔ 3. CORINEUS SUAM FILIAM EATRILDI POSTPORITAM INDIGNATUR.

DIVI Τ ergo rogem, et bipennem in dextra manu librans, illum hoc modo allocutus est: Haeccino rependis mihi, Locrine, ob tot vulnera quae in Obsequio patris tui perpessus sum, dum Praelia committeret cum ignotis gentibus :ut filia mea postposita, te connubio cujusdam barbarae submitteros i Non impune seres, dum vigor huic inerit dextrae, quae tot gigantibus per Tyrrhena littora gaudia vitae oripuit. ' Hoc iterum, iterumque proci mans, librabat bipennem quaSi eum percussurus: cum amici utrorumque sese interposuerunt. Sedato vero Corineo, Locrinum quod pepigerat exequi coegerunt.

52쪽

HISTORLE REG. BRIT. LIB. II.

l 4. LOCRINUS GUENDOLAENAM, CORINEI FILIAM MATRIMONIA DUCIO.

UXΙΤ itaquo Locrinus filiam Corinoi

Guendolaenam nomine, nee tamen Estrildis amoris oblitus est: sed facto in urbe Τrinouanto Subterraneo, eam in ipso inclusit, familiaribusque suis honorifice servandam tradidit. Volebat saltem furtivam Venerem cum ea agere. Τ-Ore namque Corinei anxiatus, non audebat eam patenter habere, sed, ut praedictum est, eam occuluit, frequentavitquo septem annis integris nemine comperiente, exceptis illis qui Hus familiaritati proximiores erant. Nempa quotiescunque eam adibat, fingebat se velle occultum sacrificium diis suis facere. Unde quosque falsa credulitato movebat idipsum existimare. Interea gravida facta ost Estrillis ediditque filiam mirae pulchritudinis, quam Sabren vocavit. Gravida etiam saeta est Guendoloena, genuitque puerum, cui impositum est nomen Μaddan. Hic Corineo avo suo traditus, ipsius documenta discebat.

ἔ 5. LOcRINUA INTERFICITUR: ESTRILDIA ET SABRE IN FLUVIUM PRAECIPITANTUR.

UB SEQUEΝΤE tandem tempore,

defuncto Corinoo, deseruit Locrinus Guondoloenam, ΕStrildemque in reginam erexit. Itaque Guendoloena ultra modum indignans adivit Cornubiam, collectaque totius regni illius juventuto coepit inquietationem Locrino ingerere. Conserto tandem utrorumque exercitu, commiserunt praelium juxta Sturam fluvium ubi Locrinus, ictu Sagittae percussus, gaudia vitae amisit. Perempto igitur illo, cepit Guon doloena regni gubernaculum paterna furens insania. Jubot enim Estrii dem et filiam eius Sabren praecipitari Diuitigod by Corale

53쪽

in fluvium, qui nunc Sabrina dicitur. Fecitque edictum per totam Britanniam, ut fluvius nomine puellae vocaretur. Volebat etenim aeternitatis nomen illi impendere, quia maritus suus eam generaverat: unde contigit quod usque in hunc diem appellatum est flumen Britannica lingua Sabren, quod per corruptionem Dominis alia lingua Sabrina vocatur.

t 6. GUENDOLAENA MADDAN REGEM FACIT, CUI MEM-PRICIUA SUCCEDIT.

decim annis post interfectionem Locrini : qui decem annis regnaverat. Et cum vidisset Maddan filium suum aetate adultum, sceptro regni eum insignivit : contenta regione Cornubiae, dum reliquum vitae deduceret. Tunc Samuel propheta regnabat in Judaea, et Silvius AEneas adhuc vivebat. Et Homerus clarus rhetor et poeta habebatur. Insignitus sceptro Maddan, ex uxore genuit duos filios Mempricium et Malim. Rognumque cum pace si diligentia quadraginta annis tractavit. Quo defuncto, orta est inter praedictos tres discordia propter re

nuru : qui auterque totam insulam possidere aestuabat. Μempricius autem affectum suum adimplere desiderans,

colloquium inivit cum Malim, quasi concordiam facturus. Sed saco proditionis inflammatus, ipsum inter prolocutores intersecit. Deinde regimen totius insulae nactus, tantam tyrannidem exercuit in populum, quod sero quemque nobilissimum perimebat. Sed et totam

progeniem suam exoSus, quemcunque sibi in regno posse succedere timebat, vel vi vel proditione opprim bat. Relicta quoque propria uxore sua, ex qua inclytum juvenem Ebraucum genuorat, sese Sodomitanae libidini dodidit non naturalem Venerem naturali Voluptati praeferens. Vigesimo tandem regni sui anno, dum Duilirso by Cooste

54쪽

HISTORI E RE . BRIT. LIB. II.

venationem exerceret, secessit a sociis in quandam convallem, ubi a multitudine rabiosorum luporum circumdatus, miserrime devoratus est. Tunc Saul re nabat in Iudaea, et Eurystheus in Lacedaemonia.

* 7. EBRAucsa GALLOS DEVINCIT, EAEREBRAUC ATQUE ALIAS QUASDAM URBES CONDIT.

cus filius ejus, vir magnae staturae et mirae fortitudinis, rogimen Britanniae suscepit, quod quadraginta annis tonuit. Hic primus post Brutum classem in partes Galliarum duxit, et illato praelio affecit provincias caede virorum atque urbium oppreS-siono: infinitaquo auri et argenti copia ditatus cum victoria reversus est. Deinde trans Humbrum condidit civitatem, quam de nomine suo Vocavit Kaerobrino, hoc est urbem Ebrauci. Et tunc David rex regnabat

in Iudaea, et Silvius Latinus in Italia, et Gad, Nathan et Asaph prophetabant in Israel. Condidit stiam Ebraucus urbem Alclud versus Albaniam, et oppidum montis Agned: quod nunc castellum puellarum dicitur,

et montem DolOSOrum. t 8. EBRΑucI FILII VIGINTI AD GERMANIAM, VIGINTI FILIAE AD ITALIAM NAVIGANT.

ENUIT autem viginti filios ex viginti conjugibus quas habebat, necnon et triginta filias: regnumque Britanniae sexaginta annis fortissime tractavit. Erant autem nomina filiorum ejus, Brutus, Viride-scutum, Μargadud, Sigillius, Regin, Moravid, Bladud, Lagon, Bodloan, Κincar, Spadon, Gaul, Darden, Eldad, Juor, Gangu, Hector, Kerin, Rud, Assarach, Buel. Nomina autem Disitigod by Cooste

55쪽

ssiarium, Gloigni, Ignogni, Oudas, Guentiam, Gaudid, Angarad, Guendoloe, Tangustet, Gorgon, Messian, Μ othahol, Ourar, Μature, Κambreta, Ragan, Gael, Eo , Nest, Cheun, Stasid, Gladud, Ebron, Blagan, Aballae, Angaes, Galaes omnium pulcherrima quae tunc in Britannia sive Gallia fuerant, Edra, Anaor, Stadiat, Eoon. Has omnes direxit pater in Italiam in Silvium Albam qui post Silvium Latinum regnabat. Fuorunt ibi maritatae nobilioribus Τrojanis, quorum cubilia et Latinae et Sabinae diffugiebant. At filii duco

Assaraco fratre direxerunt classem in Germaniam: et

auxilio Silvii Albae usi, subjugato populo adepti sunt

regnum.* 9. BRUTU8, LEIL, RUDIBRAS, ORDINE REGES FIUNT.

RUTUS autem cognomento Viride-

scutum cum patre remanSit, regnique

gubernaculo potitus post patrem, duodecim annis regnavit. Huic successit

Loil ejus filius, pacis atque aequitatis amator. Qui ut prosperitate regni

usus est, in Aquilonari parte Britanniae civitatem aedificavit, de nomine ejus vocatam Kaerteir. Τunc Salomon coepit aedificare templum Domini in Hierusalem: et regina Saba venit audire sapientiam ejus: et tunc Silvius Epitus patri Albae in regnum successit apud Latinos. Vixit deinde Leir post sumtum regnum viginti quinque; annis, sed regnum tepide in fine rexit. Quocirca segnitia insistento, civilis discordia subito in regno orta est. Post hunc regnavit filius ejus Hudibras triginta novem annis: qui populum ex civili dissidio in concordiam reducens condidit Κaertem, hoc ostΚantuariam. Condidit etiam Kaerguen hoc est Guintoniam, atque oppidum montis Paladur, quod nunc Sofovia dicitur. Ibi tunc aquila locuta est, dum murus aedificaretur: cujus sermones si Veros esse arbitrarer sicut Diqiii od by Cooste

56쪽

HISTORIAE REO. BRIT. LIB. II.

cetera, memoriae tradere non diffugerem. Τunc Capys filius Epiti romabat: et Aggeus, Amos, Ioel, Azarias prophetabunt.* 10. BL DUD ARTEM MAGICAM EXERCET.

tavitque regnum viginti annis. Hic aedificavit urbem Kaerbadum, quae nune Badus nuncupatur, fecitquo in illa calida balnea ad usus mortalium apta. Quibus praefecit numen Minervae: in cujus sede inextinguibiles posuit ignes, qui nunquam deficiebant in favillas, sed ex quo tabescere incipiebant, in saxeos globos vertebantur. Tunc Elias oravit ne plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex.) Hio admodum ingeniosus homo fuit, docuitque necromantiam per regnum Britanniae: nec praestigia facere quievit, donec paratis sibi alis ire per summitatem aeris tentavit, ceciditque super templum Apollinis intra urbem Trinouantum, in multa frusta

contrituS.l II. LEIR, CUI FILIUA DEERAT, REGNUM IΝTER FILIAS

DIVIDIT.

AΤΟ igitur fatis Bladud, erigitur Leir

filius ejusdem in regem, qui sexaginta annis patriam viriliter rexit. aedificavit autem super fluvium Soram civitatomquae Britannico Kaerteir, Saxonice vero Leir-Cestre nuncupatur. Cui negatamaseulini Sexus prole, natae sunt ei tantummodo tres filiae, vocatae, Gonorilla, Regau, Cordeilla. Qui casmiro amore, sed magis natu minimam, videlicet Cordoillam, diligebat. Cumque in Senectutem Vergere coepisset : cogitavit regnum suum ipsis dividero: eas-Disitiros by Corale

57쪽

quo talibus maritis copularo qui easdem cum regno haberent. Sed ut sciret quae illarum majori regni parto dignior esset, adivit singulas ut interrogaret quae ipsum magis diligeret. Interrogante ergo illo, Gonorilla prius

numina caeli testata est, patrem sibi plus cordi esso quam animam quae in corpore suo degebat. Cui pater: Quoniam senectutem meam vitae tuae Praeposuisti, te, carissima filia, maritabo juveni quemcunque elegeris, cum tertia parte Britanniae. V Deinde Regau, quae Secunda orat, exemplo sororis Sufe, benivolentiam patris allicere volens, jurejurando respondit so nullatenus conceptum exprimere aliter posse, nisi quod ipsum Ruper omnes creaturas diligeret. Credulus ergo pater, eadem dignitate quam primogenitae promiserat, cum alia tertia parte regni eam maritavit. At Cordeissa ultima, cum intellexisset eum praedictarum adulationibus acquievisso, tentare illum cupiens, aliter respondere perrexit: U Est uspiam, mi pater, filia quae patrem suum plusquam patrem diligere praesumat' non reor equidem ullam esse quae hoc fateri audeat: nisi jocosis

Verbis veritatem celare nitatur. Nempe ego dilexi tosemper ut patrem: et adhuc a proposito meo non divertor. Etsi a me magis extorquere insistis, audicertitustinem amoris, quem advorsus te habeo: et interrogationibus tuis finem impone. Etenim quantum habes, tantum vales, tantumque te diligo. Porro pater ratus eam ex abundantia cordis dixisso, vehementer indignans, quod responsurus erat manifestarct non distulit: Quia in tantum senectutem patris tui sprevisti, ut Vel eo amore quo mo sorores tuae diligunt dedignata es diligore, et ego dedignabor te, nec usquam in regno meo cum tuis Sororibus partom habebis. Non dico tamen, eum filia mea sis, quin to extorno alicui

si illum fortuna obtulerit) utcunque maritem. Illud

autem assirmo, quod nunquam eo honore quo SororeStuas is maeritarct laborabo. Quippe cum is hucusque plusqurem ceteriss dilexerim: tu vero me minus quam Diuili co by Corale

58쪽

HIsTORIAE RES. BRIT. LIB. II.

eeterae diligas. Nec mora: consilio procerum regni dedit praedictas puellas duas duobus ducibus, Cornubiae videlicet et Albaniae, cum medietato tantum insulae: dum ipse viveret. Post obitum autem ejus, totam monarchiam Britanniae concessit habendam. Contigit deinde quod Aganippus rex Francorum studita fama pulchritudinis Cordeillae, continuo nuncios suos ad regem direxerit, rogans ut Cordeilla sibi conjugali teda copulanda traderetur. At pater in praedicta adhue ira perseverans rospondit, se illam libenter daturum, sed sine terra et pecunia. Regnum namque suum cum omni auro et argento Gonorillae et Regau, sororibus Cordeillae distribuorat. Cumque id Aganippo nunciatum fuisset, amore Virginis inflammatus, misit iterum ad Leirum regem, dicens se satis auri et argenti, ali rumque possessionum habere: quia tertiam partem Galliae possidebat: se Vero tantummodo puellam captare, ut ex illa haeredes haberet. Denique confirmato foedero mittitur Cordoilla ad Galliam, et Aganippo maritatur.

l 12. LIER, A FILIABUS REGIA POTERTATE PRIVATUS. GALLIAM PETIT.

ΟSΤ multum vero temporis, ut Leir torpere coepit senio, insurrexerunt in cum praedicti duces, quibus Britanniam cum duabus filiabus diviserat, abstuleruntque ei regnum regiamque potestatem, quam usque ad illud tempus virilitor et glorioso tenuerat. Concordia tamen habita retinuit eum altor generorum Maglaunus dux Albaniae cum sexaginta militibus, ne Secum inglorius maneret. Elapso deinde biennio, moram ipso apud generum s ciento, indignata est Gonorilla filia ob multitudinem militum ejus, qui convicia ministris inserebant, quia eis profusior epinomia non praebebatur. Proinde maritum suum assata, jussit patrem obsequio triginta militum Distii od by Cooste

59쪽

eontentum esse, relictis ceteris triginta quos habebat. Unde rex iratus, rolicto Μaglauno, petivit Hernuinum ducem Cornubiae cui altoram natam Regau maritaverat. Et cum a duce honorifice receptus fuisset, non praeteriit annus quin intor eorum familias discordia orta fuerit: quamobrem Rogau in indignationem Versa, praecepit patri cunctos milites suos deserere praeter quinque qui ei obsequium praestarent. Porro pater

ultra modum anxius, revergus est iterum ad primogenitam, Sperans So posse eam in pietatem commovere, ut cum familia sua retineretur. At illa a coepta indignatione nequaquam reVErsa est, Sed per numina caeli juravit, quod nullatenus secum remaneret, nisi postpositis ceteris, solo milito contentus esset. Incropabat otiam eum Senem, et nulla re abundantem, Velle cum

tanta militia incedere. Cumque illa assensum Voluntati ejus nullatenus praebuisset: paruit ille, et relictis caeteris cum solo milito contentus remansit. At cum inmemoriam pristinae dignitatis reductus fuisset, suam detestando miseriam in quam redactus erat: cogitare coepit minimam filiam trans Oceanum adire. Sed dubitabat nihil ipsam sibi velle facere, quoniam tam ingloriose, ut praedictum est, eam habuisset. Indignans tamen miseriam suam diutius ferro, in Gallias transfretavit. Sed transfretando eum se vidisset tertium inter principes qui aderant: in haec verba cum fletu et singultu prorupit: Uo irrevocabilia factorum decreta, quae solito cursu iter fixum tenditisi Cur unquam me ad instabilem solicitatem promovere voluistis: cum major poena sit ipsam amissam recolere, quam sequentis inso- licitatis praesentia urgeri. Magis enim aggravat me illius temporis memoria, quo tot centenis milibus militum stipatus et moenia urbium diruere, et provincias

hostium vastare solebam: quam calamitas miseriae meae,

quae ipsos, qui jam sub pedibus meis jacebant, debilitatem meam deridere coegit. Ο irata fortunal veni-etno dies unquam qua ipsis Vicem reddere potero: qui Diqitigoo by Corale

60쪽

Sic tempora mea sicut paupertatem meam diffugerunt lo Cordeilla filia, quam vera sunt dicta illa quae mihi respondisti, quando quaeSivi a te, quem amorem adversus me habores: dixisti onim, Quantum habes, tantum vales, tantumque to diligo : dum igitur habui quod dare potui, visus sui valere eis qui non mihi sod donis

meis amici fuerant. Interim dilexerunt me, sed magis munera mea. Nam abeuntibus muneribus, et ipsi abierunt. Sed qua fronte, carissima filia, te audebo adire, qui ob praedicta verba iratus putavi te deterius maritare quam Sorores tuas, quae poSt tot beneficia quae eis impendi, me exulem et pauperem esse patiuntur. Ut tandem haec et his similia dicendo applicuit, venit Karitiam, ubi filia sua erat. Expectans autem eXtra urbem, misit ei nuncium suum qui indicaret ipsum in tantam miseriam collapsum, et quia non habebat quod comederet aut indueret, misericordiam illius petebat. Quo indicato, commota est Cordoilla, et flevit amare, quaesivitque quot milites Secum haberet: qui respondit, ipsum neminem habere, excepto quodam armigero qui' foris cum eo expectabat. Tunc illa cepit quantum opus erat auri et argenti, deditque nuncio, praecipiens ut patrem ad aliam civitatem duceret, ibique ipsum infirmum fingeret et balnearet, indueret et foveret. Jussit etiam ut quadraginta milites bene indutos et paratos retineret, et tunc demum mandaret regi Aganippo et filiae suae sese advenisse. Nuncius illico reversus, direxit Leirem regem ad aliam civitatem, absconditque

eum ibi,donec omnia quae Cordeissa jusserat perfecisset.

SEARCH

MENU NAVIGATION