Galfredi Monumetensis historia Britonum : Nunc primum in Anglia, novem codd. msstis collatis, edidit J.A. Giles

발행: 1844년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

ἔ 13. CORDEILLA PATREM BENIGNITER ACCIPIT.ΟX ut rogio apparatu et ornamentis et familia insignitus fuit, mandavit Aganippo et filiae suae, sese a generis suis expulsum esse e regno Britanniae, et ad ipsos venisse ut auxilio eorum patriam suam recuperare valeret. At illi cum consulibus et proceribus obviam venientes honorifice susceperunt illum, dederuntque ei potestatem totius Galliae donec eum in pristinam dignitatem restau

rassent.14. LEIR REGNUM RECAPERAT.

' ΝΤΕREA misit Aganippus legatos per universam Galliam ad colligendum ina ea Omnem armatum militem, ut auxilio, Suo regnum Britanniae Lelao soceroi reddere laboraret. Quo facto, duxit, secum Leir Aganippum filiamque suam et collectam multitudinem in Britanniam, pugnavitque cum generis, et triumpho potitus est. Deinde cum omnes in potestatem suam redegisset: tertio post anno mortuus ost. Μortuus est etiam Aganippus. Cordeissa vero regni gubernaculum adepta, sepelivit patrem in quodam subterraneo quod sub Sora fluvio intra Legecestriam fieri praeceperat. Erat autem subterraneum illud conditum in honorem bifrontis Iani. Ibi omnes operarii urbis advoniente solemnitate diei, opera quae per annum acturi erint, incipiebant. Duiliam by Cooste

62쪽

HIRTORI E REG. BRIT. LIB. II.

l I5. cORDEILLA AE IPSA INTERFICIT: MARGAN NOVARUΜRERUM CUPIDUM CUNEDAGIUS VITA PRIVAT.

UUΜ igitur Cordoilla per quinquennium pacifico regnum tractaSSet, eaeperunt eam inquietaro duo filii sororum suarum, Marganus videlicet at Cune-dagius, quae Μaglauno et Honuino ducibus conjugatae fuerant. Ambo juVenes praeclarsa probitatis formam habebant: quorum altorum videlicet Μarganum Μ launus generaVerat: Cunedagium vero Henuinus. Hi itaque cum post obitum patrum in ducatus eisdem successissent, indignati sunt Britanniam foeminae potestati subditam esse. Collectis ergo exercitibus in reginam insurrexerunt,

nee a saevitia sua desistore voluerunt, donec quibuscumque provinciis vastatis, praelia cum ipsa commiserunt, eamque ad ultimum captam in carcerem Posuerunt:

ubi, ob amissionem regni doloro obducto, seso interfecit. Exin partiti sunt juvones insulam, cujus pars illa quae trans Humbrum extenditur versus Cathenesiam Μ-gano cessit. Alia vero quae ab altera parto fluvii ad occasum vergit, Cunedagio committitur. Emenso deindo biennio, accesserunt quibus turbatio regni placobat, ad Μarganum, animumque illius subducebant, dicentes turpe dedecus esse ipsum, cum primogenitus esset, toti insulae non dominari. Cumque his et pluribus aliis modis incitatus fuisset: duxit exercitum per provincias Cunodagii, ignemque accumularo incepit. Orta igitur discordia, obviavit ei Cunodagius cum omni multitudino sua, factoque congressu, caedem intulit non minimam, et Μarganum in fugam propulit: deinde secutus est eum fugientem a provincia in proVinciam, et tandem intercepit eum in pago Κambriae, qui post intersectionem Μargani, ejus nomine, Videlicet Margan, hucusque a pagensibus appellatus est. Potitus itaquo victoria Cunodagius, monarchiam totius insulae adoptus

63쪽

est, eamque triginta tribus annis glorioso tractavit Τunc Esaias et Osee prophetabant: et Roma condita est undecimo Calendas Maii, a geminis fratribus Remost Romulo.

l I6. PORREI ET PERREX FRATREs BELLUM INTER

SE CONSERUNT. FERREX MORITUR.

ΟSΤREΜΟ, defuncto Cunedagio sue- cossit oi Rivallo filius ipsius, juvenis pacificus et sortunatus, qui regnum eum diligentia gubernavit. In tempore ejus tribus diebus cecidit pluvia

Sanguinea, et muscarum amuentia: quibus hominos moriebantur. Post hunc vero successit Gurgustius filius ejus: cui Sisillius; cui Lago Gurgustii nepos: cui Κinmarcus Sisillii filius: post hunc Gor-bogudo. Huic nati fuerunt duo filii: quorum

unus Ferrex, alter Porrex nuncupabatur. Cum autem in senium vergeret pater, orta est mntentio inter eos, uter eorum in regno guccederet. At

Porrex majori cupiditate subductus, paratis insidiis Ferrerem fratem interficero parat. Quod cum illi compertum fuisset, vitato fratro, in Gallias transfretavit. Sod Suardi regis Francorum auxilio usus, reversus est et cum fratre dimicavit. Pugnantibus autem illis, Ferrex est interfectus, et tota multitudo quae eum comitabatur. Porro eorum mater, cui nomen Widen, cum do filii nece cortitudinem habuisset, ultra modum commota, in alterius odium versa est. Diligebat namque illum magis altero. Undo tanta ira ob ipsius mortem ignescebat, ut ipsum in fratrem vindicare affectaret. Nacta ergo tempus quo illo sopitus fuerat, aggreditur eum cum ancillis suis, et in plurimas sectiones dilaceravit. Exinde civilis discordia multo tempore populum affixit, et regnum quinquo regibus submissum est, qui sese mutuis cladibus insestabant. Diuitigod by Cooste

64쪽

mSTORI E REG. BRIT. LIB. II.

l 17. DGNWALLO MOLMUTIUS REGNO POTITUR; A QUO

UCCEDENTE tandem tempore SuScitavit probitas quendam juvenem qui

Dunwallo Μolmutius vocabatur: eratonim filius Clotenis regis Cornubiae,

pulchritudine et audacia omnes reges Britanniae excellens. Qui ut regimen patriae post patris obitum suscepit, surrexit in Ymnerem regem Loegriae, et facto congressu eum interfecit. Deinde convenerunt Rudaucus rex Κambriae atque Staterius rex Albaniae, confirmatoque inter se foedoro duxerunt exercitus suos in provincias Dianwallonis, aedificia et colonos depopulaturi. Quibus obviavit ipse Dunwallo cum triginta milibus virorum, praeliumque commisit: cumque multum diei, dum pugnarent, Praeterisset, nec ipsi victoria provenisset, Amocavit Sexcentos audacissimos juvenes, et cunctos arma defunctorum hostium sumero praecepit et indui. Ipse etiam projectis illis. quibus armatus erat, similiter fecit. Deinde duxit illos inter concurrentes hostium catervasinoodendo quasi ex ipsis essent: nactus quoque locum quo Rudaucus et Statorius orant, commilitonibus indixit, ut in ipsos irruerent. Facto igitur impetu, perimuintur duo praedicti reges, et plures alii cum ipsis. At Dunwallo Molmutius, timens ne a sui S opprimeretur,

revertitur cum sociis suis, et sese exarmavit. Resumptis deindo armis quae projecerat, socios hortatur in hostes irruere: ipsosque acriter invasit. N eo mora, potitus ost victoria, fugatis ac dispersis hostibus. Denique per patrias supradictorum peremptorum vagando subvertit urbes et oppida: populumque potestati sum submisit. Et cum totam insulam omnino subjugasset, secit sibi diadema ex auro: insulamque in pristinum statum Di iti by Corale

65쪽

reduxit. Hic leges quas Μolmutinae dicebantur, inter Britones statuit, quae usque ad hoc tempus inter Anglos celebrantur. Statuit siquidem inter cetera quae multo tempore post beatus Gildas scripsit: ut templa deorum et civitates talem dignitatem haberent, ut quicumque

fugitivus sive reus ad ea oonfugeret cum venia ab inimico suo abiret. Statuit etiam ut viae quae ad praedicta templa et ad civitates ducebant: nec non ot aratra colonorum eadem logo confirmaretur. In diebus itaque ejus latronum mucrones cessabant: raptorum saevitus obturabantur: nec orat usquam qui violentiam alicui ingereret. Denique ut inter talia quadraginta annos post sumptum diadema explerisset, defunctus est, et in urbe Trinouanto prope templum Concordiae sepultus, quod ipse ad confirmationem legum construxerat.

LIBER TERTIUS.

DISCORDIA INTER FRATREA BREUIUM ET BELINUM.

XΙΝ duo filii olus, Belinus videlicet

et Brennius, in regnum succedere Volentes, maxima contriti sunt discordia. Contendebant enim uter eorum regni diadomate insigniretur. Cum itaquo plures decertationes inter se commiScuissent : interfuerunt amici utrorumque qui ipsos in concordiam roduxerunt: censentos regnum inter

eos ea conditiono dividendum esso: ut Belinus diadema insulae cum Loegria atque Κambria, nec non et Comu-bia possideret: erat enim primogenitus: petebatque Trojana consuetudo ut dignitas hereditatis ei proV Urot: Brennius vero, quoniam junior fuerat, Datri Diuili ed by Cooste

66쪽

subderetur, et Northumbriam ab Humbro usque ad Cathonesiam obtineret. Confirmato igitur super his pactionibus scedere, tractaverunt patriam per quinquennium cum pace et justitia. Verum quia discordia sese

Prosperis rebus semper miscere conatur: affuerunt

quidam fabricatores mendacii, qui ad Brennium acceSSerunt dicentes: Ut quid ignavia te tantum occupavit, ut Belino subjectionem teneas: cum idem pater et mater, eademque nobilitas te ei parifices f Addo quod in pluribus debellationibus expertus es, qui totiens Chouiso duci Morinorum in provinciam nostram applicanti resistero potuisti: ipsumque ex regno tuo fugare. Rumpe igitur foedus quod tibi dedecori est, et duo filiam Elfingit Νor egensium regis, ut ipsius auxilio amissam dignitatem recipias. Postquam igitur his ot pluribus aliis animum juvenis corruperunt: acquievit ipse, adivitque Nomegiam, duxitquo filiam regis, ut a praedictis adulatoribus edoctus fuerat.

l 2. BRENNII CUM GUICHTHLACO NAUMACHIA: GUICHTHLACUS CUM BRENNII UXORE IN NORTHUMBRIAM APPLICAT.

ΝΤEREA Oum id fratri nunci tum

esset, indignatus est, quia sic sine licentia sua contra ipsum egisset. Ρetivit itaquo Northumbriam, cepitque Comprovincialium civitates, et eas custodibus suis munivit. Porro Brennius, audito rumoro qui facta fratris notificaverat, adduxit secum magnam copiam Nor mensium, Pstratoque navigio rediit in Britanniam. Cumque sequora SecuriuS et Prospero vento secaret, obviavit si Guichthiae Dacorum rex qui ipsum insecutus fuerat: aestuaverat namque amore puellae quam Brennius duxerat: unde ultra modum dolens, classem paraverat et exercitum, ipsumque citissimis volis sequebatur. Navali igitur con- . Duili bν Corale

67쪽

gressu facto, cepit sorte navem in qua erat praedicta puella, et illatis uncis illam inter consocios attraxit. Illis autem hinc et inde intra profundum congredientibus, ir- ruunt ex improviso adversi venti, factoque turbine naves dissipant: dissipatas vero in divorsa littora compellunt. Rex ergo Daciae inimica vi ventorum compulSus, Peracto quinque dierum cursu, cum timore applicuit cum puella in Northumbriam: nescius quam terram inopianabilis eventus obtulisset. Cumque id a Pagensibus mPertum esset, ceperunt illos, duxeruntque ad Belinum qui super maritima adventum fratris expectabat. Erant ibi cum nave Guichthiaci tres aliae naves: qu rum una fuerat ex Brennii navigio. 3 Postquam autem qui essent regi indicaverunt, gaudens, admodum gavisus est id sibi contigisso, dum sese in fratrem suum vindicare captaret.

ἔ 3. BELISUR BRENNIUM PUGNA FUGAT: BRENNIUs GALLIAM

PETIT.

MENSIS doindo aliquot diebus, ecce

Brennius resociatis navibus in Albaniam applicuit. Exin cum ei captio conjugis caeterorumque notiscata fuisset: et quod frater ei regnum Northumbriae, dum aberat, subripuisset: misit

nuncios SuoS ad eum, mandans ut regnum, et sponSa redderentur. Sin autem, testatur se totam insulam a m ri usque ad mare vastaturum: ipsum etiam fratrem

interfecturum si copia congrediendi ipsi praestaretur. Quod cum Belinus scivisset, negavit plano quod petebat r collectoquo omni milite insulae, venit in Albaniam

contra illum pugnaturus. At Brennius ut scivit repulsam sese passum fuiSSe, germanumque hoc modo contraso venire, ivit obviam illi in nemoro quod vocatur Cia terium, ut cum eo congrederetur. Ut igitur eundom Diuitiam by Cooste

68쪽

HISTORIAE REG. BRIT. LIB. VI.

nacti sunt campum, diviserunt uterquo socios suos in turmas, cominusque aggredientes praeliari coeperunt. Multum diei in praeliando consumserunt, quia in utraque parte probatissimi viri dexteras commiscebant. Μultum cruoris hinc et inde fuderunt, quia tela ipsorum viribus vibrata, laetifera vulnera ingerebant. Conci

dobant inter corruentes cohortes Vulnerati, quemadmodum segetes cum a falcatoribus aggrediuntur. Denique praevalentibus Britonibus, diffugiunt Norwegonses laceratis agminibus, ad naves : quos fugientos insequitur Belinus, caedem sine pietate faciens. Cociderunt in illo praelio quindecim millia hominum: nec ex residuis millo superfuerunt, qui illaesi abscederent. At Brennius vix unam navem nactus, ut fortuna conduxerat,

Gallicana littora potivit. Caeteri vero qui cum illo ad-

Venerant, quo casus ducebat, latebras exigebant.

l 4. REX DACLE, CUM BRENNII UXORE, EX CARCERE

DEMITTUNTUR.

UΜ igitur Belino victoria cessisset, convocavit OmneS regni proceres intra Eboracum consilio ipSorum tractaturus quid de rogo Dacorum faceret. Μandaverat namque ei eX earcere quod sese regnumque Daciae ei submitteret, tributumque singulis annis donaret, Si eum amica sua liber sineretur abire: mandarit etiam quod pactum suum foedero juramenti et obsidibus confirmaret. Convocatis ergo proceribus, cum id indicatum fuisset, Sensum Praebuerunt cuncti, ut Belinus potitioni Gulinthiaci cum praedicta conditione acquiesceret: -- quievit ergo ipso: et Guichthlacus ex carcere solutus cum amica sua in Daciam reVersus est. Diuiti do by Gorale

69쪽

ORRO Bolinus cum nominem sibi in regno Britanniae resisterct animadvertisset : tota insula a mari usque ad mare potitus : leges quas pater inVenerat confirmavit. Stabilem quoque justitiam per regnum fieri praecepit. Μaxime autem indixit, ut civitates et viae quae ad civit tos ducebant, eandem pacem quam Dumano statuer at, haberent: sed de viis orta est discordia, quia nesciebatur quibus torminis definum essent. Rex ergo omne ambiguum legi suae auferre volens, convocarit omnes operarios totius insulae : jussitque viam ex coemento et lapidibus fabricari: quae insulae longitudinem a Cornu- bico mari usquo ad Cathenesium littus secaret: et ad civitates quae intra eam erant, recto limite duceret. Jussit etiam aliam fieri in latitudinom regni quae a Meneria urbe, quae super Demeticum mare sita est, usque ad portum Hamonis extensa ad urbes intra positas, ducatum ostenderet. Alias quoquo duas ab obliquo insulae : quae ad caeteras civitates ducatum praestamin. Deinde sancivit eas omni honoro, omnique dignitate, jurisque sui esse praecepit, quod de illata super eas Vio-Iontia vindicta sumeretur. Si quis autem scire voluerit omnia quae do sis statuerit, legat Μolmutinas leges, quas Gildas historious do Britannico in Latinum, rex vero Muredus de Latino in Anglicum sermonem transtulit. Diuitirco by Corale

70쪽

f 6. BRENNIUS, DUX ALLOBROGUM FACTUS, IN BRITANNICAM CUM MILITIBUS REDIT,

ELINO autem cum paco et tranquillitate regnante, frater ejus Brennius

in Gallicanum littus ut praedictum est

reppulsus, internis anxietatibus eruci tur. Ferebat enim graviter sese expuusum a patria osse, nec copiam PBVπ-

tondi habere, ut amissa dignitate frueretur. Nescius ergo quid faceret principes Galliae adivit, duodecim solummodo militibus comitatus. Cumque infortunium Suum Singulis ostenderet: nec auxilium ab ullo impetrare quivi set, venit tandem ad Seginum ducem Allobrogum, et ab eo honorifico susceptus est. Μorans autem apud ipsum, accessit in tantam familiaritatem ducis, ita ut non esset alter in curia qui ei praeferretur, in omnibus namque negociis, tam in pace, quam in bello probitatem suam monstrabat: adeo ut dux illum amore paterno dilugeres. Erat etiam pulcher aspectu, procera et gracilia membra habens, Venationem atque aucupatum ut decebat edoctus. Cum ergo in tantam amicitiam ducis incidisset, statuit dux ut unicam quam ha bat filiam ipsi maritali lego copularet. Et si masculino sexu deinceps careret, concedebat ei regnum Allobrogum post obitum suum cum filia possidendum. Si automfilius ot superveniret, promittebat auxilium, ut in regem Britanniae promoveretur, et non solum id a duce,s6d otiam ab omnibus duci subditis heroibus appoto-batur: quia in tantam Eorum amicitiam pervenerat. Nec mora, maritatur puella Brennio, principesquo patriae ei subduntur, soliumque regni donatur. Neo annus quo haec facta sunt integro emensus est, cum suprema dies ducis adveniens, ipsum ex hac vita oripuit.

Tunc Brennius principes patriae, quos prius amicitia illexerat, obnoxios sibi sacere non diffugit, largiendo sis

SEARCH

MENU NAVIGATION