장음표시 사용
11쪽
xineri arce, i meditullio Vare eos sita propulseando , Κῶ
men re celetritatem antiqua Sedi remituit: namque aliupropriis i his virtutibus innumeris , CARD IN ALis EMINE N TissIME , longe magis quam externis , mihi Me venires commendandus, segesia Tua attingere, vel locus, vel propositum paterentur. Sed cum ea tam
arcto spatio contrahi non possint, qua tanta sunt, de hum io prassa Iere, quam pauca dicere.
12쪽
V M libros Praefationibus exornare dc communire, in ius publicum derivatum sit ei quem expono, multis aliis ornamentis de adminiculis destituto, hoc ipsum sublidium denegare, tam imprudens,quam singulare consilium esset. Praefari itaque Lectoremque in primis monere con venit,me EcclesiaeCathedralis Forojuliensis Collegio ab anni, tredecim cooptatum, inter ea studia,quae Ecclesiasticos homines decent, ad illud primario animum appulisse, quod mihi ejusdem Ecclesiae notitiam compararet: hinc nihil ossicio convenientius praestare posse ratus, quam si quietis re otij ejus fructus, quos mihi ipsa faciebat, in ipsam mei noscendam, di si vires suppeterent, illustrandam , grati animi ergo
rependerem , inde veritus, ne alias occupationes, hac praetermissa, consectando, censorium Comici probrum in me concitarem:
Tantum ne es ali re tua otiv tui, Aliena ut cures, eaque nihil, quae ad te attinem pHaec itaque studij mei ratio ; ex eo autem collecta evulgandi occasio , haec prorsus fuit. Sci Lic ET cum hoc literatissimo saeculo prodierint
13쪽
omnium semie insignium Ecclesiarum singulares Historice , Sc ex nostris praesertim Provincialibus, ut alias praeteream, Arelatensis, Aquensis, Massiliensis , Cemelio-Niciensis, Aventonensis, Reiensis, Diniensis, Sistari censis, Vasionensis, etc. peculiares sortitae fuerint Historicos, viros aut suo nomine magis notos, aut illa opera
satis commendabiles ; quod Forojuliensis nostra, memoratis sedibus, sive antiquitatem, ave sanctitatem spectes, non inferior, nullum hactenus nacta erat, qui ejus Historiam scripto committere sustinuisset, tam gravate serebam , tamque indecorum reputabam , quam si quis, aliunde ditissimus in commune convivium veniret rem, . ajλο- Quid enim R. P. Ludovicum si Hur e Societate J qu,ab anno M. DC. xxx vi. S. Leontij Episcopi vitam prolixiori oratione conseripsisse memorem E Cum & haec singulare sit thema , in quo etiam non Historici, sed Em conatastae laudem dc consecutus est, ec consequi voluit. Ergo major inde semper cum hujus, tum amplioris suscipiendae Provinciae incessit cupido. Quid autem ration bilius, ut dum alij Mycenas suas, ego vicissim Spaham, quam sortitus sum, adornare satagere me Et Profana qui- 'dem Civem, Sacra autem pertractare non alium respici bat quam Canonicum. Unde utroque titulo cohonestatus, aliisque e nostris meliora Charismata aemulantibus, utrumque itidem onus, etsi minus prudens in me suscepi, confidens saltem, id mihi ia eorum excusationem, quae minus recte tractata videbuntur, egregie viam paratum
ire, utque quisquis legerit: s M
14쪽
. . u. usi Dei veniam scriptis, quorum nou gloria no is
vi , Caussa, sed utilitas, ossiciumque fuit.
Et hoc sane alterum incitamentum fuit, cur ad illud operae me serio convertens vetustisque nostris tum Ecclesiae, tum Urbis documentis, majori cura eruderatis, evo lutis , aliis monimentis annotatis ; vicinarum seditim
scrinia ( nostris ob tot expilationes & incendia tolerata, haud omnia suppeditantibus exploratum ivi, ex quibus quae ad institutum meum conducerent decerpetias, domesticisque subjungens , omnia in fasciculum congessi, qui per seriem temporum digestiis , si non integram , praecipuam saltem Historiae nostrae partem conficit, cum aliquanta mora praelo supponendam. N E hu E enim hic quidquam juvaret , quorundam morem verbaque referre, quorum istitaec solita vulgandi operis defensio est, se, ex communicato eruditis viris proposito, exhibitisque lucubrationibus , cum intellexistent, eas ab aliis valde probatas , ab his vehementer e petitas, vel consilio, vel laude , vel jussu tandem easdem publica luce donare coactos fuisse. Siquidem patrio honore, domesticisque exemplis duntaxat stimulatus coepi re persecutus sum operam , nulli mi Cietis instar, ut ait alicubi Cassiodorus Senator, Patriae meae augmenta recogitans. Etsi autem non defuerint jussus reconsilia, imo & laudes , squot enim cum Comico, cmnia assentaris si imperant Z haec nonnisi currenti calcar, ut aiunt, suppugere , sed hac ex meo adhibita veteris parcemiae cautione Eum, Daiasso lente festinare commo-
15쪽
nente. Unde iterum mihi eo aequiorem Lectorem esse docet, quo brevius, etsi fortasse non satis adhuc maturum, aut expolitum opus nunc vulgatur: proposui etenim non Historiam Forojuliensem integram , sed succisiam ex ea dissertationem publicae luci praemittere, ut , ex facto quodam rei periculo, sincerius nossem. . Suid ferre recusent, Suid valeant humeri I N hoc insuper prudentiorum vestigiis inhaerere mihi visus sum, quibus hujuscemodi intactas materias tractassedum contigit, solenne fuit, ut prolusoria quadam exercit tione opus intentum delibarent, ejus conscribendi ratio
nem omnem exponerent, quatenus, inter moras, aliorum
consiliota opera fruerentur. Quod mihi eandem pia stram dimetienti tanto diligentius observare necesse fuit,quanto, propter tenuitatem meam, aliena ope plus c teris egere
persuasum est. Ut itaque hujus quod nunc prodit opusculi, ejusque cui praeit, methodum oc ordinem pandam, rem omnem his paucis habe.D g Initiis Ecclem Foroiuliensis Dissertatio nostra inccribitur. Sacra enim nobis praecipue illustranda selegimus. Sed cum ex saeculari urbium sicatu, sincerior hauriatur Ecclesiasticae dignitatis notitia ; quandoquidem Canonica disciplina, a Romanis Principibus obse ivatam indivisione Provinciarum , & privilegiis civitatum rationem in sacrae Hierarchiae fastigiis collocandis secuta fuit:
strictim de Foti-Julij taculari nobilitate praefati sumus, Urbernque istam ab aliis cognominibus , specialibus
16쪽
signis distinximus, unde tot errorum , tot aequivocationum causae prodierant.
Dc Ecclesiae autem dignitate sic disseruimus: ejus antiqua praestantia, non fictis, sed genuinis, etsi subobscuris characteribus adumbrata, in quinque aut sex eorum, qui primi noti sunt, Episcoporum gesta, exactiori Chrono Iogiae calculo primum detersa de elucidata, delapsi sumus. Ad id praecipue excitati, quod advertissemus , eos, etsi IV. re v. Christianum seculum, Ecclesiae profecto florentissimum, magna doctrinae sanctitatisque laude illustrassent, hactenus tamen aut inglorios jacere, aut fictis laudibus commendari, cum propriis essent commendatissimi. Quod sane in S. Leontio tam cultu & patrocinio apud nostrates , quam fama re sanctitate apud exteros celebrato specialius apparebit, de quo certe & aliqua singularia, ignotaque prorsus ostendisse,& plura vulgata dedocuisse satis palpabunt, qui haec attigerint. Quod autem S. Leoniij res, cum S. Honorati Lirinensium Coenobia chaeactis, tam conjunctae sint, quam fuerunt ipsi invicem exquisitiore glutino necessitudinis adunati , Lirinensia quam plurima delibavimus, eoque argumenti ratione penitus illiciente , veneranda Reiensis Ecclesiae initia illustravimus , priorumque Antistitum seriem ad certam
Chronologiam reduximus et quae duo tamen tanquam
paulo ab Ecclesiae Forojuliensis initiis sejuncta ,sejungere itidem, & sub peculiaris SDiatriba titulo, in appendicem
relegare convenientius censuimus. His tandemussa loco illigatum est Concilium Arelatense, habitum
17쪽
in celebri causa Theodori Foroiuliensis Episcopi,&Fausti
Lirinensis Abbatis, nec non Maximi Reiensis, ratione Jurisdictionis excitata: cui ad pleniorem planioremque intelligentiam eorum, quae in praemissis de hoc argumento delibata erant, adjunctae sunt uberiores notae. Caeterum alia longe plura. etiam ad generalem Historiamta antiquitatis illustrationem spectantia, in hac qualicunque opella digesta esse non moror dicere , quae,utique ex ejusdem lectione, non ex Prologo manifesta fieri debere liquidum est.
SE D ab eo alienum forte non erit profiteri, me utrobique veritatem sedulo oc sincere indagasse : hanc enim semper assecutum esse , quis nisi imprudens de humania
talis prorsus immemor gloriareturi Certe nunquam tantum penes me ves patrius amor, vel Scriptorum au toritas, aut alia quaecunque invaluere , ut non utrisque, quae vera, quae genuina reputabam, anteponerem : alte
retinens primam Historiae, seu Historici legem esse, non solum , ne quid falsi dicere, sed Sc ne quid Veri non audeat. Haec praecipua Historici cura: hoc primum studium meum fuit , in quo equidem plus operae, quam in ornatu sermonis reposui. Enimvero, ut egregie S. Augustinus lib. secvn. contra Cresconium C rammatio. cap. I. respondit: Si Demosthenes clarissimus Oralorum , qui-lus verborum tanta fuit cura, quanta rerum auctoribus nostris: cum tamen ei nonnullam loculionis insolentiam iam
jecisset schines, negavit isse in eo positas esse fortunis Graecia, illo ne,an illo verbo usus fuerit, , an huc an iliae
18쪽
maCumpor rexerit, quanto minus nos talorare delemis de
regulis derivandorum nominum , quando sive foc es se illud dicamus , intelligitur sine amliguitate quod dicimus, quorum non in expolitione sermonis , sed in demonstratione veritatis est major intentio. Styli itaque culpam, tanto susiragatore, non deprecor, quem etsi nec tersum nec mediocrem esse sciam, minus dolebo dum maxime in Historicis haud apprime necessarium cum multis agno
cet Plinius, qui isthaec quoquomodo scripta placere dicit. Unde nec meliorem dare curabo , in ipsa Forojuliensis Urbis & Ecclesiae integra Historia, cujus interim specimen de ideam hic praemittere haud extra operam judicabitur. Paei Mus liber de Vrbis antiquitate, fundatione, illustratione, fama, aedificiis, cimeliis, Graecorum & Romanorum monimentis: variis direptionibus, aliisque ad priscum nuperumque illius statum spectantibus fuse tractabit. II. DE Initiis susceptae primum in Provincia fidei , tum de Ecclesia habebit, in quo ejus origo, antiquitas ,
sanctitas ex variis documentis, sed praecipue ex vindicatione, recensione , gestisque S S. Martyrum, aliorumque
Coelitum, qui in ea floruerunt, illustrabitur. Dotatio ex Principum, aliorumque restitutione, vel liberalitate, jura, libertates, privilegia ex variis actis authenticis hic inserendis manifestabuntur.
III. H i s T O R i A M Praesulum Chronologicam, ab initiis institutae Sedis, ad finem X. saeculi complectetur. IV. IDEM argumentum ab inde ad nostra tempora, sedentemque Praesulem persequetur.
19쪽
V. Ecclesiae seu Capituli Cathedralis dotationem, bonorum ab Episcopali mensa divisionem, jura, libertates,
usus, Statuta, privilegia: nec non Collegiatarum V. Dioeceseos Ecclesiarum fundationem dabit. Queis singulis Praepositorum seu primarum Dignitatum,imo & Persona, tuum Cathedralis Ecclesiae Catalogus hactenus ineditus, corollarij vice, succedet. VI. Dioeceseos accuratam descriptionem suppedit bit, in qua & Paroeciarum ii & Sacerdotiorum strictim jura, & recensiones, sed fusius insignis Lirinensis Coenobij . aliarumque Abbatiarum, fundatio, celebritas,
Abbatum successo', etc. exponentur. Ex occasione autem viae Aureliae per mediam Dioecesim deductie, varia antiquitatis monumenta, ad pleniorem ejus viae, locorumque in eadem memoratorum notitiam conducentia, referentur & illustrabuntur AMPLA satis Provincia, onusque grave, cujus interadum gemuit sub pondere cymba, sed quod tandem multae
manus levius reddent, namque Hiarur e M.Atra, si
videlicet tanto praesidio munitus prodeam, pro quo sane impense rogare non desinam.
Sala sistito hic paululum, Lector, & priusquam ad
opem tuam recurram, patere ut qua, quorumve hactenus & adjutus & praeventus fuerim , ob oculos ponam,& ex intimo cordis affectu praedicem. Certe cum nihil ingrato homine sit vituperabilius, uino, ut habet Menander apud Ausonium, nihil homine terra pejus ingrato tulerit , possiet eo minus hac occasione, mea excusiari tacitu
20쪽
nitas, quod me exinde primum hujusce propositi auctorem venditans in eundem illiderem scopulum, adeo ut& in defunctos parum aequus, ec in propinquos oc beneficentissimos Patruos , Patronosque inofficiosus exi
H i sunt Nicolaus 3c Petrus Anteistas Canonici, qui ambo nullis laboribus, nullisque sumptibus pepercerun r. ut Ecclesi m monumenta undequaque perquirerent,dcrecuperarent. Et Nicolaus quidem omnium primus Pontificium Archivum cunctis ferme documentis spoliatum pristinae integritati restituit, actaque innumera in duo insignia volumina colligi curavit. In studio suo dil exploratione felix quidem, ita tamen, ut fortuna industriam non superaverit: nam praeter sumptus ex aere proprio impensos, non semel in vitae discrimine versatus est, dum ab detentorum manibus, qua Episcopi nomine, qua Capituli dc Cleri universi (cujus per annos X L. generalem Syndicum laudibiliter egit, eaque ex parte, nec non Aquensis Provinciae, Comitiis Cleri Gallicani an. M. DC. v. ecvi. Lutetiae habitis interfuit J varia de exquisitissima authentica instrumenta excerpsit, pro quo videre erit ipsia Episcopatus Tabularia, in actis , regestisque an. M. DC. xxxiv. Mens Marib id ipsum fusiori commendatione testificantia. Et tam sedulus quidem veterum chartarum
indagator celebratissimo illi literarum parenti (qui tum non Provinciam modo , in qua degebat, sed Orbem dixerim, quem suae fama eruditionis penetraverat, illustrabat Nicolao alteri Fabricio Petrestio Aquisex-